Dictionarium sacrorum rituum ex optimis quibusque, qui sacram liturgiam illustrarunt auctoribus a p. Joanne Bartholomæo Colti ... Pars prima altera

발행: 1772년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Antiphonet habentes in fine AIDIria , si dicendae

sint tempore a Septuages ma, ad Sabbatum Sanctum intercepto , siae Alles a dici debent i Econtra Vero tempore Paschali Antiphonis omnibus non habentibus in fine Alleluia, additur, exceptis Antiphonis Officii parvi B. Μ. quando dicitur in Choro tempore Paschali. Ave Regina Cilorum. Vide Antiphone R. M. V.

B Enedicamus Domino dicitur in fine Horarum ,& respondetur Deo Gratias; subsequitur enim, inquit Amalar. lib. 4. cap. 4. Post Orationem Benedictio , & gratiarum actio , quia Christus benedixit Apostolis , cum discederet ; Et Apostoli in gratiarum actionem adoraverunt et quod notat mgo lib. 2. de Of. cap. 4. Et Monachi olim , ut idem ait cap. 2. cum d Iscessuri erant, Benedictionem petebant a Superiore , que &Congruh a Deo petenda est in sine cujuslibet

Benedictionem ante Lectiones petit a Sacerdote Hebdomadario per verba : Iube Domne Benedicere , qui ad legendam Lectionem destinatus est , qui etiamsi Clericus sit , non genuflexus , sed inclinatus tantum versus Hebdomadarium manet prO-

serendo illa verba Iube Domne cte. & sic perse- erat ,.donec ab illo stante proferatur Benedictio. Lector igitur magnet humilitatis gratia, nona Sacerdote, sed ab eo , cui Sacerdos iusserit, se postulat benedici , dices ; Iube Domne ben dicere . Sacerdos autem ut tantet humilitatis vicem reddat , non subjecto cuiquam benedicendi delegat officium , non per semetipsum Bene

dictionem dare Pr sumit. sed Prius, ut a Deo qui

12쪽

qui est super omnia benedictus , erogetur expOscit . Dicitur autem a Lectore Domne , non Domine: sed vide Domnus in Prima Dictionarii

Parte.

' Sunt qui putant , quod ille , qui solus ossicium

recitat dicere debeat et Iube Domine; scuti dicit Sacerdos hoc idem in Mi fla privata ante Evangelium : at , ex Petro Damiani , Ossicium cum singillatim dicitur, eodem semper pacto re citandum est , ac si in communi orantes psallerent. Ille enim , inquit ipse , qui Offcium Canoni-

nicum recitat totius Ecclesie nomine orat , at que loquitur , eamque repraesentat, alias Omnia, que plurali numero pronuntiantur , essent resecanda, veluti, Invitatorium : Venite exultemus , atque

etiam , Oremus. Et Ecclesiet Doctores aliud ORficium pro singularibus hominibus , aliud pro eorumdem c libus, seu conventibus instituissent, . quod cum non fecerint , eodem semper mod recitandum sanε est Divinum ossicium. Benedictiones fiunt in numero ternario, & in nomine distincto Personarum SS. Trinitatis , di re, ut Patet . Gavant.

autem Benedictiones pro Ossiciorum varietat. sumendς sint , salit liquet ex Rubricis Breviarici Romano praesiXis. Superest solum , ut hic sequen- . tia S R. C. Decreta hac de re exhibeamus.' In ossiciis Sanctorum concessis Regularib ns infra Annum , puta Conceptionis , S. rancisci&c. sicut etiam in ossiciis Translationum , octa a Benedtistio erit: cujus Festum Colimus cte. SL R. C. I . Febr. I.666. Item in Conversione S. Pauli dicendum non est Cisjui Conversonem, sed C : ius Fesum colimus . Eod. S. R. C. eodem me ,

13쪽

o ηnno , ut refert Pitonus , ct Parioli. Ex qui-

his S. R. C. Decretis patet, quid faciendum si in ossiciis Translationis, Apparitionis, Ordinationis , Inventionis. & similium . Denique eadem S. R. C. 33. Sept. I 691. decrevit , ut ubi celebratur Festum .S. Raphaelis Archangeli, ad octavam Benedictionem dicatur: Cujus f sum colimus, no vero r suorum Fes. θί. Et ratio hujus Decreti est, quia in ossicio S. Raphaelis sicut etiam in ossi io S. Gabrielis ) imploratur, & invocatur ejus solius auxilium i sed quia in Festo S.

Michaelis imploratur auxilium omnium Angelorum , idcirco ad octavam Benedictionem tunc

dicitur, Uuorum Festum colimus ste. Benedictio, quae etiam ad hanc diem ab Episcopis res Divinas facientibus impertiri solet post Laudes, & Vesperas, preti cribitur a Concilio Asa- thensi Can. 3o in qtio sancitur : Plebs Culo Oratione ad Vesperam , ab Episcopo cum Betae dictione dimittatur. Benedicti i Mensae originem habet a Christo , qui benedixit autequam Panes quinque distribueret Turbis : Et tu ultima Cqia benedixit , fregie&c. Post Cenam eamdem Hymnum dixit, Matth. 36. id est Psalmum 113. In exitu Israel de apto, ut docet Baronius Ann. 34. ex R tuali I: breorum in Paschali Cqna, quo morem ali O-rum sequutus in usus esse creditur Dominus iiOster. Apusti li igitur imitati Christum . docuere posteros Benedictionem Men' , ut Paulus Ti- Ctheum Epi s. i. ad eumdem cap q. Et s Allia Dasius de Sermon. Virgin. V bi. inquit, se letas a lMensam, & incaeperis frangere Panem, ter eum

14쪽

gratias age r Gratias agimus tibi Pater noster; de cum surrexeris a Mens a . rursus gratias agendo,

trinis vicibus dicas : Miserator , ct misericors Deus escam dedit timentibvs se. Gloria Patri , o Filio, ct Spiritui Sancto . S. Hieronymus Epist. Q. ad Eustachium de cvss. Virg. ait : Nec cibi sumantur , nisi oratione piaemisia : nec recedatur a Mensa , nisi referatur Creatori gratia. Cum autem formula in Breviario tradita, tum benedicendi , tum gratias agendi auctorem non habeat, ct in antiquissimis reperiatur Breviariis; sua antiquitate , auctoritatem sibi conciliat maximam.

Beneficiatus, cujus Titulus Beneficii est Altare, hondebet de hujusmodi Titulari ossicium recitare, ut de Festo prime Classis neque alio Ritu, quam in Kalendario sit descriptus. Gavant. fere. 3. cap. I 2. Quod si Sanctus hie Titularis Altaris , & Beneficii non sit descriptus in Kalendario , non potest Beneficiatus de eo officium

recitare inconsulta S. R. C. ut enim advertit Ga-Vantus sest. I. cap. s. tit. I a. ex Decr. S. R C. S. Apr. I 628 nemini licet , neque ordinariis

Iocorum , sive Sqcularibus , sive Regularibus aliqua Sanctorum inficia Kalendario addere , inconsulta Sancta Sede Apostolica , sub petna ne facisfaciendi propriae obligationi. Nisi tamen, ex G eto lib. I. cap Io. qu. 3. de Sancto Titulam ri Altaris haberetur insignis Reliquia: tunc enim ratione Reliquiet insignis , approbate , authen ticae, & de Sancto in Martyrologio Romano de- 'scripto . esset faciendum ossicium. Addit etiam Bissus sit. T. n. 6 s. quod si adesset recepta consuetudo in aliqua Ecclesia faciendi officium de Saacto Titulari alicujus Alipris, tunc hujusmodi

15쪽

as B pconsuetudo dummodo sit legitimh introducta

erit attendenda , ut colligitur ex iis, quae idem

Bis ius dixit in sit. C. n. 49o. Quod si Titulus esset Ecclesiet dirutet ad illud Altare translatet . ille qui emolumenta predictet Ecclesiet percipit.

aequum est , ut recitet ossicium de eo in ejus Festo , ne depereat cultus illius Titularis Ecclesiς , & Ritus erit Semaduplex , nisi dignitas ejusdem aliud exposcat; exemplo sumpto a Vaticana Collegiata S. Petri, quq celebrat Festum S. Blasii Semi duplex , ob Ecesesam ejusdem Sancti cum emolumentis unitam Collegio Canonicorum S Petri : sed in his casibus consula.

tur S R C. Beneficiatus vero quilibet habens Ecclesiam, quet

est Titulus Beneficii, licet apud eam non resideat, debet tamen Festum eiusdem colere , ut

primet Classis, & cum Octava celebrare , quia Festum Tituli est Ecclesiet. Beneficiatus, qui plures habet Beneficiorum , vel Ecclesiarum Titulos, totidem, ex Gavanto, βαs. cap. IS. n. II. tenetur facere in ossi io Commemorationes , sive Antiphonis , Versibus, de orationibus pro unaquaque Commemoratione distinctis , sive salcem uniendo Sanctorum nomina in orationibus , de Majorum licentia formata communi Antiphona cum suo Versu . Sanchez, o Bonacina citati a Gavanto omittentem hujusmodi Commemorationes peccati M artalis reum amrmant , tenerique pro rata ad restitutionem

fructuum . Quam quidem doctrinam , Gavanti ipsius iudicio nimis rigidam , validissimis rationibus refellit doctissimus Goetus lib. 3. cast 17 1s. docetque non teneri plures habentes Bene.

16쪽

sciorum Τitulos ad omnes Commemorationes per Annum , sed ad Commemorationem Tituli tantum,

in quo residet , vel dignioris, si in nullo resideat vel cujus ipse voluerit. Bissextilis Annus est ille , qui uno die est maior

Anno Communi , qui dies Februario additur, dicendo bis, Sexto Kalendas Martii, a quibus verbis : Bis ra Sexto , Annus hujusmodi dicitur Bissextilis , & accidit singulis quaternis Annis. Cum enim Annus communis Solaris constet ferhsex horis supra dies 363. certum est, quod in tra quatuor Annorum spatium , dies quasi in tegra constituitur addenda Mens Februario , ut supra . Dixi qua si integra, nam horae ille sex,

quibus Annus communis dies excedit 36s. non sunt integre , aliquibus minutis deficientibus, quorum numerum determinare Astronomi non potuerunt . Patet ergo, quod si addatur singulis quaternis Annis dies integra Mens Februario, ad pristinam Progressu temporis confusionem Kalendarium reis duceretur ; minuta enim illa neglecta Computum Paulatim retro agerent. Verum huic defectui in Kalendarii correbione Anno Is 82. optime con sultum est . In ea enim statutum fuit, ut tres csntesimi Aniat, nempe IToo. , I 8o O. , ω I9 o. non essent Bissextiles; atque ita temporis nimis retardati quatio fiet , parique ratione deinceps si nondum Mundi finis advenerit in Annus a ooo. Bissextilis erit , sed χIOO. , a ZOO. a 3OO. erunt communes. Qua adhibita computandi

ratione, jam amplius Anni temporum confusio non redibit. Breviarii nomen antiquissimum est , & Micrologi VO , nemPE Anno Io8o: pervulgatum fuit,&

17쪽

exinde semper usurpatum ad destgnandum Diu num ossicium t Quasi dicatur Breve Horarium. si ve Precum Epitome . De quo ait Lusus de Iustitia , ct Iure , de D vot. Orat. Eub. 8.Bri viatium admirabile est Mysteriorum Sacrae S ripturet compendium. Continet enim P almos, in quibus per modum laudis , omnia mysteria clauduntur: tum selectissina a queque Veteris, &Novi Testamenti r tum Patrum monumenta n

biliora ; tum prςcipua Sinctorum et breves de nique orationes , seu Collectas a Summis Ponti scibus ut plu imum compositas , & indicat quotidie quq preces adhibendφ. Romanum dicitur, quia preces continet iuxta Ritus S. R. E. Pius autem V. postquam Breviarium ipsum Sacrosancti Concilii Tridentini Decreto restitutum fuit, pr Iarissimorum Uirorum opera , & eruditione adhibita, Bruviarum hoc Sacrarum Precum in quo , S precum diversitas a variis introductae ,& nimia diversmode s cta contractio , confusionem in Ecclesia induxerat in nec non Misialem Librum ad pristinum decorem, graVitatem

que restitutum , ad melodo cerrire dispositum.

usui Ecclesiarum Christi aut orbis fediciter tradidit, ut liquet ex ejus Bulla Breviarici Romano prae fixa q

sostomus , Euthymius,& 8 ifilius: ajunt enim, quod Ralmus est 1ermo musteus, qui secundumia armoniq rationem. ad organum pulsari, & simul Cantari solet: Canticum vero est cum Cantorum: Chorus libertate sua utens , nec in. Consonum

O. galia adstrictus oblequium , solius vocis moda

18쪽

latione exultat . Canticum autem ex Duranδ. lib. s. cap. 4. gratiarum actionem significat: omnia

enim Cantica composita fuisse ad persolvendas Deo grates pro insigni aliquo , & speciali beneficio , assirmant Riccardus Victor. lib. 4. in Apocal. cap. 6. & Rupertus in erat Canticorum. Verum alii Auctores observant , multiplicem fuisse Canticorum materiam . Aliquando enim fuit

gratulatoria, ut in Cantico Moysis post transtum Maria rubri ; in Cantico Deborq post interfectum Sisaram , in Cantico Iudith post necem

Holofernis; & in Cantico, quod tres Pueri liberati ab incendio fornacis Babylonicae cecinerunt et Huiusmodi tamen Cantica Eucharistica etiam dici possunt. Rursus materia Canticorum fuit etiam prophetica , ut in Canticis Isaiς, αHabacuc ; fuit item invectiva , ut in Cantico , quod cecinit Moyses coram Filiia Israel , quando invocavit contra ipsos C lum, & Terram . Nec omnia confirmat Card. Bona auctoritate Ambr UIU. 6. in Lueam. Quamvis autem multa sint Cantica,quq in Sacris paginis leguntur . Eccum tamen Romana septem tantum ex Veteri . & alia tria ex Novo Testamento admittit in suo breviario. Quae ex Veteri Testamento deprompta sunt Cantica, per septem Hebdomadae dies distributa, dicunt post tertium Psalmum in Laudibus, ut in Brevia rio . Notandum vero , quod Canticum trium Puerorum diei Dominico adscriptum, est Festivius; & ideo in omnibus Festis dicitur, reliqua tantum in Ferialibus ; Gemina tib. 2 cap. I. Dicitur autem in Dominica praedictum Canticum Benedicite , quia in Dominica universa creata sunt confvsh , quae in Cautico invitantur ad B a Lau-

19쪽

Laudem Dei . Durand. lib. s. cap. 4. sed versus hujus Cantici ab Ecclesia reducti 1unt ad minorem numerum , rejecta illa repetitione : Laudate, ct superexaltate ctc. quae habetur in Daniςle et pretierea eadem Ecclesia addidit in sine glorificationem SS. Trinitatis : Benedicamus Pa-νrem cie. Tria vero Cantica , quς ex Novo Testamento eruta sunt, quotidie dicuntur in ΟΠficio : Hagnificat , videlicet , Benedictus , &Nunc dimittis , ut patet , sed causas vide apud

Gavantum Iect. 4. cap. a. n. I . cap. s. n. 8.θ cap. 6. n. s. Hec autem dicuntur Cantica Evangelica , quia sunt pars textus Evangelii Sancti Lucet, & ideo stant omnes, dum haec dicuntur, uti fit ad Evangelium in Misia . Tria haec Evan- gelica Cantica cum fgno Crucis a fronte ad pectus incipimus , ex Beleth. cap. 4o. quia est Evangelium , ad cujus initium idem Crucis si-rmum adhibetur in Μissa , licet diverso modo:

Atque in Corem. Disc. lib. 2. cap. I hoc Crucis signum pr cipitur Episcopo ad initium Cantici , Magnificat. Capitula sunt breves quaedam Lectiones h Saera

Scriptura depromptς , quae dicuntur ad Horas Canonicas . aliquando ante Hymnum , ut ast Laudes, & Vesperas, aliquando post Hymnum, ut ad Completorium , aliquando dictis Psalmis cum Antiphona , ut ad reliquas Horas minores. Hujusmodi autem breves Lectiones Capitula dicuntur, quia, ut ait Hugo lib. 2. cap. I. Capita sunt, & principia variati Is ad Horas , Cum Pr cedentia sint semper eadem : Vel , ex Durand. Γώ. s. cap, 2. Capitula vocantur , quia

ut plurimum in Festis sumuntur do Capitibus

20쪽

Epistolarum . quet leguntur in Missa . Auctois

rem Capitolorum ad Tertiam, Sextam , & Nonam S. Ambrosium fuisse testatur Gavantus, licet nihil ea de re in ipsus operibus , neque apud vetustos Auctores inveniamus . Concilium postmodum Agathense Can. M. dist. s. de Consecr. jussit dici Capitula post Psalmodiam ; ubi

ἐζ ea vocat Collectiones . Non petitur Benedi-- ctio ante Capitula , quia ut plurimum has Le-- ctiones legit Superior, qui Christi vicem gerit: Hebdomadarius eas legit, qui legentibus ad Ma-- tutinum , & ad Absolutionem in fine Primae, &ante Completorium , Benedictionem impertit, vicem & ipse majoris gerens . Praeterea stamus, ad Capitula , non sedemus , sicut ad Lectiones Matutini : tum quia breves sunt Lectionea , &minus fatigamur: tum quia stante majore , qui Capitula legit , oh ejusdem reverentiam stare debent alii , ut de nona Lectione ab Episcopo Iecta in Natali Domini praescribitur in serem. Episc. lib. a. cap. s. In fine non dicitur, Tu autem Domine cte. quia neque dicitur ante, Iube Domne cte. quet duo sunt invicem correlativa. Capitulum Tertiet , ut notat. Radulph. prost. 13.

in Festis idem est ut plurimum cum Capitulo Laudum , & Vesperarum . Ratio esse potest, quia Vesperet, Laudes, & Tertia , sunt Horae nobiis i liores . Ad Tertiam enim dicitur Missa de Festo Solemnit, & per Tertiam fit ad Missam aditus. Quare Capitula Vesperarum ter dicuntur: Capitula Non et his , ad Absolutionem in Prima , a & ad Nonam: Capitula ad Sextam semel , qu

sunt quasi meditullia Epistolarum Missς , scuti: Capitula Tertie. initia Epistolarum , & Capitula

SEARCH

MENU NAVIGATION