Dictionarium sacrorum rituum ex optimis quibusque, qui sacram liturgiam illustrarunt auctoribus a p. Joanne Bartholomæo Colti ... Pars prima altera

발행: 1772년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

cludit etiam Commemorationem antecedentis Do minicet minoris per Annum. . Commemorationes fiunt per Antiphonas, quq Canticis Magnisicat , & Benedictus sitiit allignate . Et ratio est e potest, quia sunt nobiliores Antiphonae, tum ratione Canticorum Evangelicorum, tum

vicinioris aditus ad Orationem , seu Collectam , que dicitur pro Commemoratione . In Vesperis igitur sumitur pro Commemoratione Antiphona ad Magnificat , cui additur versus, qui dicitur in fine Hymni Vesperarum, tum oratio ejus, de quo fit Commemoratio . In Laudibus pariter sumitur Antiphona ad Benedictus , cum Versu, qui post Hymnum Laudum habetur, & oratione.

Sumuntur autem Commemorationes vel de Proprio , vel de Communi : & si ex eodem Communi sumitur Commemoratio, unde sumptum est ossicium , variantur Antiphonae , & Versus ita, ut in Vesperis sumatur Commemoratio ex Laudibus , & h contra ; nisi aliter notetur in propriis locis , ait Rubrica de Com. n. 8. Quod si in officio de uno Martyre , fieri debeat Commemoratio de Martyre altero , & inter Suffragia facienda sit Commemoratio de Patrono item Martyre per Antiphonas de Communi , tunc ultimo loco pro Commemoratione Patroni fumenda esset Antiphona ad Maenisecat a secundis Vespe- Tis, & versus secundi, vel tertii Nocturnit Itemque si quatuor occurrant Commemorationes, sumenda esset Antiphona, quae prima est Nocturni - Primi , & versus Nocturnorum , qui non est dictus in aliis Commemorationibus. CImmemorationes quo ordine faciendet sint i Vide Rubricam De Commemorationibui num. II.

32쪽

Animadvertendum tamen , quod in quocumque Festo S. Petri fit Commemoratio S. Pauli ante quamcumque aliam Commemorationem ; & hContra in quocumque Festo S. Pauli fit S. Petri

Commemoratio ante aliam quamcumque. In Festo vero Desponsationis B. M. V. non est facienda Commemoratio S. Iosephi . a quibuscumque celebratur ossicium Desponsationis, sea solum debet fieri ab his, quibus specialiter pre

scribitur facienda talis Commemoratio , ut ii hetur in Decreto S. R. C. 3. Maii IT 36. Commemorationes Communes , sive Sustragia Sanctorum , ut vocantur a Gemma lib. 3. cap. 43.

sunt illet que habentur in Breviario post Vesperas Sabbati , & dicuntur in fine Vesperarum,& Laudum post orationem Sancti , seu Feriae . de quibus fit ossicium , atque etiam post Commemorationes omnes speciales s Simplicium nempe Festorum , si quae sint faciend Ritu, & tempore a Rubrica XXXV. De Commemorat. Comm.oc. satis aperte prςscripto . Commemoratio de Cruce nonnis in Ferialibus diebus facienda pr scribitur , & hqc semper primmo loco . Deinde regulariter fieri debet Cominmemoratio de B. M. V. Sed si in Ecclesa, in qua celebratur ossicium habeatur Titulus SS. Trinitatis, Spiritus Sancti, Salvatoris, Mysteri rum omnium Christi , Nominis Iesu &c. tunc Commemoratio talis Tituli. collocari debet ante Sustragium B. M. sunt enim pretisti omnes Tituli superiores dignitate prae omnibus aliis ; &ideo etiam Titulum B. M. V. praecedunt . De nullo tamen dictorum Titulorum in Feriali ossicio fit Commemoratio ante Commemorationem

33쪽

. de Cruce , quia haec , quae est Commemoratio de Christo Crucifixo, assixa est primo loco ολ ficio Feriali , & in Feriet signum , ut ait Ga--nt. Quod si de Cruce tamquam de Titulo Ecclese facienda sit Commemoratio, in ossicio Feriali lassicit praelicta , quae fit ante alias. S. R.

Quando autem in Choro dicitur ossicium parvum B. M. V. tunc de ea non fit Commemoratio , nisi in illa Ecclesia . cuius S. Maria est Titularis , dc Patrona sx Decr. S. R. C. Ο. yau. 16o . O 23. Apr. 169s. Qua die aliud a S. R. C. Decretum editum fuit , in quo declaratur , quod pro Suffragio B. M. in Ecclesiis eidem dicatis sub quocumque Titulo, sive Assumptionis, sive Conceptionis &c. susscit consueta Antiphona Sancta Maria Succarre die. Item non fit Com- momeratio de B. Μ.V. in Suffragiis quandocumquest Ossicium de eadem B. M. non enim de e dem sieti debet ossicium, & Commemoratio simul Post Commemorationem de B. Μ. fit de IS. Apostolis Petro , & Paulo , qui nec in Vita , ne

in morte, nec in Festis, neque in hac commu- ni Commemoratione separantur , ait Duranssilib. s. cap. a.

Commemoratio deinde de Principali Patrono , & Τitulari Ecclesiet ante , vel post Sanctam Mariam,di Apostolos, vel jnter eosdem facienda est, illorum Dignitate servata : hoc est , de Titulo Trinitatis , Spiritus Sancti , & Salvatoris , ante S. Mariam , de Angelis , de S. Joanne Baptista , ac de S. Iosepho ex Decr. enim Benedicti XIII. ejus nomen in Litaniis post S. Io. Baptistam , α

34쪽

ante Apostolos locum obtinuit ), ante Apostolos. Et si in aliqua Ecclesia Titularis , vel Patronus Apostolus aliquis habeatur , eius Commemoratio non debet praeserri Commemorationi SS. Petri, k Pauli , hi enim duo sunt Apostolorum Principes, quibus omnes alii cedunt. De c teris vero Sanctis Titularibus , & Patronis Veteris , &Novi Testamenti , post Apostolos Commemoratio facienda est: & primo quidem de Patrono principali , postea de Titulari , nisi sit valde magna inter hos Dignitatis distantia : in Rubricis enim semper praeponitur Patronus Titulari. Et quamvis , ut Guyetus contra Gavantum dein monstrat, ex dispositione Rubricet nulla deducatur obligatio faciendi Commemorationem , &de Titulari , & de Patrono loci , sed unius dumtaxat sive is si Ecclesς Patronus, sive Titularis : ait enim Rubrica; Illis adjungitur Commemoratio de Patrono, vel Titulo Ecclesiet εἴ nihilominus quia mos invaluit apud fere omnes in ter Communia Suffragia recensendi etiam Patronum principalem loci , in quo recitatur OG sicium , idcirco non est recedendum ab hac pia consuetudine , pro qua sequens Decretum re Dum dicenda sunt Suffragia Sanctorum in locis gaudentibus duobus, vel pluribus Patronis princi palibus , facienda est Commemoratio tantum de Patrono principaliori . S. R. c. 2o. Nov. 1683. Verum in iis Ecclesiis, quet plures habent Patronos , seu Titulos , posset de omnibus fieri Commemoratio , si de licentia Majorum omnes

in una Antiphona , & in unica Oratione coniungantur . Exemplum nobis exhibet Sacrosancta Lateranensis Basilica , quq Commemoratio. C E nem

35쪽

nem salvatoris, & utriusque Ioannis , qui sunt Titulus respective , & Ρatroni ejusdem prim omnium Cathedralis Eccles , hoc modo in sequenti Antiphona,& oratione comprehendit. Ad Vesperas , ct Laudes Antiphona. Salvator Mundi Salva nos omnes hujus Aulet servulos, dc Precursoris inclyti, Discipulique dilecti devota memoria, vota nostra perducat in Patriam. Ad Vesp. . Mirabilis Deus. Id In Sanctis suis. Ad Laud. v Salvos fac servos tuos. κ Deus meus sperantes in te .

Oremus

Omnipotens sempiterne Deus, qui hanc Sacratissimam Constantinianam Basilicam in tuo, & utriusque Ioannis Nomine dedicatam , cunctarum Urbis, & orbis Ecclesiarum decorasti Primatur concede nobis famulis tuis , ut amborum meritis , & precibus , a nostris reatibus expiati, ad te SALVATOREM nostrum pervenire Valeamus . Qui vivis, ει regnas &c. ueteritur, an in Ecclesia omnium Sanctorum Nomine dicatam fieri debeat Commemoratio de B. V. & de Apostolis ; & respondet Gavanstus, non esse omittenda Suffragia specialia pro generalibus , sicuti infra octavam omnium Sanctorum , fit etiam de Sancto Carolo, SS. Vitale,&Agricola , & aliis . Atque idem Gavantus assesgnat locum Commemoxationis omnium Sanctorum post Apostolos, ut fit in ossicio parvo B.V. Protege cte. de Apost.& postea Omnes Sancti tui die.' Qui μlures habet Beneficiorum, seu Ecclesiarum

Titulos, an teneatur totidem facere Commemorationes , Vide Benesciati .

In Octicia Villitie. Patroni , seu Titularis Eccle siae

36쪽

omittenda est ipsius Commemoratio in Sustra. giis ad Laudes. Ultimo loco in Suffragiis sit Commemoratio de Pace, quia qui pacem dedit , omnia hona uno verbo dedit , ait Glossa r M ultimum , quod expectamus a Deo, est pax qterna , pro qua Oramus , & obsecramus Deum per Dominum no strum Jesum Christum .s Completorium , quod Completam vocat Oidor. quia, ex Amalar. in Completorio summa est perfectio Divitiorum ossiciorum, atque dies completur servitutis nostre , ac totum Divinum officium , ait Beda . omnes conveniunt Auctores, quod Canonicum tempus Completorii erat Hora duodecima jam exacta , post c nam, immo post Collationem , nempe lectionem aliquam spiritualem , quae apud Monacos cetnam subsequebatur: Immo apud eos eodem loco recitabatur Completorium , quo Collatio hete , sive lectio fiebat . Atque , ut notat Amalar. lectio hec ideo Pr ponebatur, quia finito Completorio per preces, dormitum statim ibant . Et congruum quidem est Completorii preces post omnia opera somnum antecedentia locum habere , ut quies, quam summus capturi, ab omni perturbatione, ac vitio libera sit . Initio enim Completorii Consessio fit. ut quidquid in die commisimus, diluamus, & alis terna Consessione mundemur , ait Hugo in Dec. cap. 3. agens de Completorio . Quatuor dein

Psalmi dicuntur, qui hus, ait Amalar. , quatuor elementa Corporis nostri Domino commendamus .

Et quidem in primo Psalmo , qui , recitatur in Matutino Sabbati Sancti , cum Christo quietem

poscimus , In pace in idipsum dormiam , O r Cr qui

37쪽

quiescam. In secundo ad ea verba, que prot Iit Christus in extremo vitae , In Manus tuas ctc.

optamus mori cum eo . In tertio , & quarto , contra tentationes nocturnas armamur. Postea dicitur Hymnus , in quo petimus victoriam de nocturnis illusionibus; & deinde Responsorio brevi quasi signaculo Divinet custodiae nos sigi llamus ut pupillam oculi ; Gemma lib. 2. cap. 64 Et

quia Completorium est commendatio animet quasi migrantis e corpore per somnum; ideo Canticum Simeonis additur , quod maximε congruit Amal. quo pacem, & lucem optamus a Deo. Gemma supra . Precibus complemus, ad humilitatem in fine diei cum Oratione Dominica , & Symbo io Fidei ad munimentum ab hostibus nocturnis. Hugo ibid. Imploratur denique auxilium B. Μ. V. in ejus Antiphona , & oratione de tempore. contra eosdem nocturnos hostes. Dicuntur postea

secreto oratio Dominica, Salutatio Angelica, α symbolum Apostolorum, tum quia iisdem Riti-hus finiendum est Oficium, quibus est inc pium, tum quia in fine Mundi tempore Antichristiora Fidelium claudentur, & secreto Deum orabunt , Durant. lib. q. cap. 2 6.

Completorium est fere semper idem: in Duplicibus tamen , di infra Octavas demuntur preces, quς habentur post Canticum Nunc dimittis , M dicta Antiphona Salva nos, dicitur oratio Visita cte. Quequidem Oratio in nullo Romano ordine , vel antiquitatis ordinario Monastico reperitur . Dice, hatur tamen a Monachis Cum in Dormitorio fiebat aspersio Aquq Benedictae , id quod continge- hat omni nocte . ut habetur apud Dunstanum cap. 1. Omai nocte post Completorium os perflatur

38쪽

Domus Mequietionis eorum recumbentibus eis proptεr illusiones Diabolicas . Non fuit igi-itur composita hec oratio , ut in Choro , vel Ecclesia recitaretur ; non enim ibi Angelorum permanentia exposcitur per noctis tempus , ut ibidem nos custodiant , quia in Ecclesia nemo dormire solet , sed talis Oratio a Superiore dicebatur erga suos Monacos in loco requietionis, antequam recumberet , & deinde eis dabatur

Benodictio. In Breviario Ambrosiano sequens legitur oratio in sine Completorii.' Illumina quesivmus Domino tenebras nostras , o totius noctis in sidias tu a nobis semper repelle propitius , noctem sam illumina , qu.efumus, nomine Sancte Pater Omnipotens AEterne Deus, o fac nos famulos tuos fine peccatis obdormire, O virtutibus Angelorum excitari , ut ad dieme Iarum, te auxiliante, salvi , ct protecti perve

nire mereamur.

Concurrentia Ossicii in sacrἱs Rubricis intelligitur . quando ossicium alicujus diei in secundis Vesperis concurrit, & se quasi eommiscet cum primis Veseperis alterius ossicii diei sequentis. Concurrentia litic duplex est, activa , & passiva . Activa intellitur illa , quq se tenet ex parte secundarum Vesperarum Festi pr edentis, quoa

propriε cum sequenti concurrit . Passiva vero Concurrentia est illa, quae se tenet ex parte primarum Vesperarum Festi sequentis , quod pro Prie a precedenti concurritur . Ita Goetus lib. . cap. 13. ques. I. Hinc sequitur aliqua Festa posse habere utramque Concurrentiam, illa nem-Pe , quae habent utrasque Vesperas, qualia sunt

Festa Duplicia , di Semiduplicia . Illa vero , qua

39쪽

habent tantum primas Vesperas , ut sunt Festa Simplicia , possunt habere solam Concurrentiam

passivam. Concurrentia igitur in Vesperis attendenda est , ut vel integrae fiant de alterutro Concurrentium, vel inter utrumque dimidientur . Concurrentia enim omnis aut est maioris cum mitiore , aut minoris cum majore, aut denique qua- Iium inter se . In primo , & secundo casu. Vespere sunt integre de majore, cum sola Commemoratione minoris; immo nonnumquam etiam sne hujusmodi Commemoratione , prout dignitas major exigit , ut dictum est verb. Commemorationes . In tertio autem easu regulariter Vesperae dimidiantur , adeo ut Psalmi cum Antiphonis sint de officio pr cedenti ; Capitulum

vero cum reliquis fiat de sequenti , de tune semper cum Commemoratione pr cedantis. At que ut intelligatur quo ordine Festa quedam cum aliis comparata maiora haberi debeant; notandum , quod semper Duplex prime Classis majoritatem habet supra Duplex secundae Clas-ss : Duplex secundet Classis vero supra quod eumque aliud Duplex per Annum, sive maius,sve minus; Duplex majus, supra Duplex minus; quodcumque Duplex per Annum , supra Do minicam , Festum Semiduplex , & diem infra Octavam ; haec vero supra Festum Simplex. & ODficium B. M. in Sabbato. Que regula rigoroιε adeo servanaa est, ut si Festum aliquod Domini , vel B. M. st Duplex tantum , & concurrat

cum Festo secundet Classis Apostoli , aut cuiusvis alterius Sancti, Vesperet integret fieri debent de Sancto , cum Commemoratione Festi Christi

40쪽

Domini, aut B. M. quia major personet Dignitas non lassicit in hoc casu , sed solum quando adest qualitas gradus. sive Ritus , & Scilem nitatis. Festa enim omnia sive SS. Trinitatis , sive Christi Domini, majora prae omnibus aliis P qualis Ritus habenda sunt. Secundo Festa B. M. pret Sanctis omnibus. Tertio Angelorum , prς Omni bus Sanctis hominibus : non enim recedendum est , ut censet Guetus lib. q. cap. 13. ques. s. a legitimo Ecclesie usu pr ferendi in Concurrentia Sanctos Angelos Sanctis hominibus , etsi iuxta opinionem aliquorum , hominum aliqui praestent aliquibus Angelorum. Verum cum nota omnibus prςstent , idcirco tenet idem Guγetus, Festa Angelorum in quali Ritu, praeserenda esse etiam Festis Apostolorum , saltem ob communem Angelorum naturq pr stantiam . in arto

Festa S. Joannis Baptissae , & S. Iosephi, Festis Apostolorum praeserri debent . Denique Festa Apostolorum , & Evangelistarum quae paria

habenda sunt, ut constat ex Decretis S. R. C. cvterorum Festis Sanctorum sunt prςserenda. Concurruntibus vero Festis secundariis S. Jo. Baptis , & S. Iosephi cum Festis primariis Apostolorum ejusdem Ritus , tunc non sunt pr serenda, nisi celebrentur cum maiori S Ilemnitate , εο apparatu, quam Festa Apostolorum . Concurrente tamen Patrocinio S. Iosephi cum S. Marco,& SS. Apostolis Philippo , & Iacobo , Vesperae non sunt dimidiandet , sed persolvendae integret de Patrocinio , attenta Dignitate S. Iosephi, S.

De reliquis Sanctis an alii aliis v.gr. Martyres Conses soribus, consesi . Virginib .sint prserendi, commu nis

SEARCH

MENU NAVIGATION