Dictionarium sacrorum rituum ex optimis quibusque, qui sacram liturgiam illustrarunt auctoribus a p. Joanne Bartholomæo Colti ... Pars prima altera

발행: 1772년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

nis est Rubrici starum sententia, predictos sanctos reputandos esse aequales, quamvis in Litaniis Martyres in diverso, & superiori ordine ad Confessores , Consessores vero in diverso , & superiori ordine ad Virgines collocentur. Qiaod a S. R.

C. Decreto 2 o. Iul. 1686. dc alio I 4. . Def. ITO9. confirmatum fuit.

Notandum, quod dies Octavarum Assumptionis . Nativitatis , aliorumque Festivitatum B. M. V. Octavam habentium , concurrentes cum ossicio Duplici minori , habere debent integras Vesperas: ex Decr. s. R. c. I. Maii I 68I.' Item Concurrente Sancto antiquiori Patrono Civitatis ciun alio Sancto recentiori pariter Patrono, nulla habenda est ratio de posteritate Patronatui ; unde Vesperet dimidiandet sunt S. R. C. II. Iun. I 684. Rubrica denique De Concurrentia ossicii inscripta, quomodo si ordinandum ossicium quando in secundis Vesperis cum alio quovis Ossicio concurrit , satis apertδ demonstrat.

D EDEdicatio Ecclesiet est ipsam et eius Consecratio

facta ab Episcopo : peracta siquidem nou Ecclesiet Fabrica, cum primum fieri poterit, debet ab Episcopo Solemni Ritu, qui praescribitur in Pontificali Romano . dedicari . ac consecra xii cujus Dedicationis Festum quia quotannis anniversaria recolitur celebritate , Anniversarius dies vel Anniversarium cristum ) Dedicationis nuncupatur e dies vero ipsa Dedicationis appellatur Natalis Templi dedicati dies . ' De Ecclesiae Dedicatione fit ossicium, & omnino idem tam in ipsa die , in qua consecratur, quRM

42쪽

quotannis in die Anniversaria Dedicationis , in utroque casu primet Classis cum Octava , ut constat ex Breviario ; ita tamen , ut in ipso die Dedicationis dicatur oratio , Deus, qui invisibi iter oe. in Anniversario vero dicatur alia Deus , qui nobis M. Dedicationis Ecclesie Festum , ut docet S. Thom. Dct. s. in cap. Ioan. Io. majus est , quam alicuius Sancti , quia in illo recoluntur beneficia toti Ecclesiet collata , quq superant beneficia cuivis Sancto donata , quae in ejusdem Festo celebrantur . Ergo insert Gavantus sest. 3. cap. 8. n. 7.ὶ erit octava Dedicationis Ecclesiae Dignior , quam octava Patroni loci : sed haede re Vide Octava. Dedicatio Ecclesiet aliquando transferri debet, quando , scilicet Oocurrit in aliquo ex Festis S lemnioribus . Sed Vide Translatio Festθrum .' Si autem contingat Dedicari Ecclesiam in aliquo

ex iis Solemni oribus Festis , quae ut dicemus verb. Translatio Fesorum , Dedicationis celebrati nem impediunt , tunc , ut docet Gavantus S. R. C. Decretis inhqrendo , ne quotannis Occurrentia duo Festa se invicem impediant , potest Consecrator decernere alium diem ad Celebrandum Anniversarium Festum Dedicationis Eccle-sae a se consecratet. Quet permutatio , ut docet Gudietus , fieri etiam posset , si contingeret

Ecclesiam Dedicari in aliquibus Festis secundet Classis , quet solemniori apparatu celebrari s

lent , qualia sunt Conceptio , Purificatio , An- nunciatio, & Nativitas B. M. . Advertendum tamen , Episcopum Ecclesiae Consecratorem fa-

. cultatem hanc mutandi Mniversarium diem De-

43쪽

dicationis Ecclesie non habere nisi in ipso Consecrationis actu , quo transacto, non potest Festum ipsum amplius mutare in aliam diem inconsulta Sede Apostolica , ut liquet ex Decr.

' Insuper censet idem G eius polle mutari a Consecratore pretiatum diem Dedicationis etiam ob Concursum temporum Adventus, & Quadragesime , ac consequentium Festorum Natalis Domini,& Paschae : videlicet, a die Io. Vel II. Mensis

Decembris , usque ad octavam Epiphaniet inclusivδ, & a medio circiter Februario, usque alfinem Aprilis ; quia ex dicto concursu Dedicationis Oilava grave dispendium pati posset, quia aliquando non posset ullo modo celebrari, &aliquando saltem abrumpi. Dedicatio Ecclesiae Cathedralis Anniversaria praeter propriae Ecclesiet Dedicationem celebrari debet sub Ritu Duplici primae Classis in Civitate, & in tota Di cesi ; In Civitate quidem cum octava, in Diqee si vero sine Octava ; ex Decr. S. R. C. 2. Maii I 619. Regulares quoque in Civitate deingentes Anniversariam hanc Cathedralis Dedicationem , non ex congruentia, ut ait Gavant. sed ex pri cepto celebrare tenentur ex Decr. S. R. C. I. Apr. I 672. ct Io. Ian. 1693. sub Ritu tamen

secundet Classis, & sine octava, ut patet ex iisdem

Decretis. Extra Civitatem vero non tenentur Regulares neque ad recitationem ossicii in die Festo; ut patet ex Decr. S. R. C. Io.Jan. I 693. atque aliis.' Si concurrant, seu occurrant Dedicationum Festa, et Octavae , pro varietate orationum sumi ea

poterit , que assignata est ipsi diei Dedicationis . Gavant. ex dispositione Rubricae in postrem Breviarii recognitione. De.

44쪽

Dedicatio Ecclesiet Cathedralis, si oecurrat eodem die cum Denicatione alicujus particularis Ecclesie ejusdem Civitatis , tunc juxta Romano Rote decisionem , ait Gavantus, pr serenda est Dedicatio proprie Ecclesiae Dedicationi Ecclesiet Cathedralis: de sicut preferenda est in propria die, sic etiam erit agendum principaliter infra ejus octavam , cum Commemoratione de Dedicatione Cathedralis per orationem assignatam ipsi diei Vedicationis, scilicet: Deus , qui invisibiliter omnia contines cte. Hinc est, quod Festum Dedicationis Ecclesiς particularis in Di esi extra Civitatem a fortiori pretiarendum sit Festo Dedicationis Cathedralis, quia extra Ci Vitatem, ut diximus , Dedicatio Ecclesiet Cathedralis celebra

tur sine Octava, adeoque minori cum Solemnitate . in re notandum occurrit , quod si

Anniversarium Dedicationis Cathedralis Ecclesiet occurreret in Festo Nativitatis S. Ioannis Bapi, sae , aut SS. Apostolorum Petri& Pauli, licet Halaeon ex Gavanto sis. 3. cap. s. n. 7. at aliis in , animadvertat, officium celebrandum esse de dicta Dedicatione, translato Festo S. Joannis aut SS. Petri, & Pauli in diem primam non impeditam, in Diecesi tamen extra Civitatem, tran-

.lato Festo Dedicationis Cathedralis Ecclesiet ii, diem proximam Festo IX. Lectionum non impeditam , ipsum Festum S. Ioannis Bapi aut SS. Petri, dc Pauli proprio suo die est celebrandum: Solemni ori enim Ritu ibi praedictorum SS. Festa quia cum octava celebrantur, quam FestΗΠ

Dedicationis Ecclesiet Cathedralis. , quq e trat Civitatem octavam non habet. Meratus sect. 7. cap. s. I s. in Addu. ad Gau. Comment. qui

45쪽

supraditatum Halden animadverti me voluisset, Ga-vanti doctrinam intelligendam esse dumtaxat ubi Festum Dedicationis Cathedralis Ecclesiet celebratur sub Ritu Duplici primet Classis cum

Dedicatio Ueteris Ecclesie adhuc stantis , cuius tamen ius Parochiale translatum est ad aliam Ecclesiam de novo, ac loco commodiore qdificatam , ut probat P. Gobat. tract. 3. num. 696. Appandice 3. debet quotannis a Parocho, dc 1uo

Clero celebrari Ritu Duplici primet Classis , di

cum octava .

Et notandum denique , quod attentis Rubricis ,& Decretis S. R. C. non potest celebrari Missa , di ossicium anniversariς Dedicationis, nisi Ecclesietve rh ab Episcopo consecrat , ut sentit idem Gobat. citans Gudietum lib. I. cap. 3. quaest. Φ. contra Opi nionem P. Luintana ennas , ct Rrunonis Neusseri Dominica , prima Hebdomadet dies cur sic dicta; δε- δε in Prima hujus Dictionarii Parte. Dominicae aliet dicunrur majores, ali minores, si e per Annum . Majores sunt illae , in quibus Praecipua Creationis, de Redemptionis Mysteria Tecoluntur e nimirum ; Dominicet Adventus , de quq occurrunt a Septuagesima , usque ad Dominicam in Albis inclusive ; de pretierea Dominica Pentecostes , & Dominica Trinitatis . Dominicet minores , sue per Annum sunt reliqu , quq per totum Anni decursum occurrunt. Dominice Majores dividuntur in duas Classes. Dominice primae Classis sunt, quet nulli Festo cedunt , & idcirco numquam omittuntur : dc sunt, Prima Adventus , Prima Quadrages mς , Passionis. Palmarum , Pasche , in Albis , Pentecostes , κTrinitatis. D

46쪽

Dominieae secundet Classis sunt illae , quae non omi tuntur, nisi occurrente Patrono Principali , vel Titulari Ecclesiae , & ejusdem Dedicatione ; in quorum tamen Festorum occursu sit semper Commemoratio in utrisque Vesperis, & Laudibus de his Domitii cis secundet Classis, quq sunt: Secun da, Tertia, de Quarta Adventus, Septuagesimet, Sexagesimς , & Quinquagesime , & Secunda , Tertia , & Quarta Quadragesimet . Sed Vide , qu diximus in Prima Parte Verb. Dominica. Dominicet infra Octavas Nativitatis, Epiphaniet, Ascensionis, & Corporis Christi sunt privilegiatae; ita ut officium non sit Dominicale , sed de octava,& de Domitio tamen. Ratio est , ex Microl. ut Officium instanti celebritati concordet ; hoc est summae celebritati Domini : nam in Dominicis aliis infra octavas Sanctorum, non est quum , ut ossicium Dominicale, quod Domini est , cedat Officio Sancti , cujus diem infra Octavam cele

bratur .

Dominicet vacantes dicnntur illae , de quibus nihil omnino fit in officio currentis dieI , uti contingit quando Festum Nativitatis, aut circumcisionis , aut Epiphaniet Domini , vel Felta , aut Octauq S. Stephani, vel Ioannis Aposto si, aut Innocentium m. vel denique Vigilia Epiphanie in Dominicam incidunt . Tunc enim quia in officio ejusinodi Festorum , vel dierum , de Dominica , in qua occurruut nihil sit , ne quidem Commemoratio, ideo Dominicae illa eo Anno vacare dicitur. Incongruum enim esset , ut optimh observat Gavantus fecit. 3. cap. s. n. si occurreret Festum Nativitatis , vel Circumcisionis , vel Digbania in Dominica , quod una

47쪽

smul eum Festo Domini fieret Commemoratio e die de Festo eiusdem Domini, quod est Domi nica r Atque in gratiam Nativitatis Domini, det Circumcisi uis fuit ordinatum , quod nec in tribus Feliis , 6e octavis diebus S. Stephani , S.

Ioannis, & SL Innocentium haberetur ratib Dominicae occurrentis: de qua tamen infra octavam, tamquam de Dominica impedita , fit officium post Festum S. Thome, vel in Festo S. Thomet, hoc eodem translato in Feriam sequentem , ocita congruit Evangelium , quod legitur ratione Domini et , legi post natum Christum , non eodem veluti nascente per quandam reprqsentatio nem . Eadem ratio militat in Vigilia, & in die Epiphaniae , in quibus , si occurrit Dominica,

ea vacat, neque habet Evangelium , quod tem Pori conveniat , neque consequenter Commemorationem : immo neque ex textu Evangelico decerpi potuit , quod legeretur conVenienter in Dominicis occurrentibus intra haec Festa , ut rite consideranti patet , Evangelium autem est caput totius officii, ait Rupera. lib. I. cap. 37.

ea , quq leguntur in Dominica infra octavam Nativitatis , & in Vigilia Epiphaniet anticipathleguntur , cum ea contigerint post Purificationem B. Μ. V. ut patet in textu Evangelico S. Lucet, de Mattheti. Dominice post Epiphaniam , scilicet; Tertia , Quarta, Quinta, & Sexta . cum non semper de iis seri possit officium ante Septuagesmam , sed transserende aliquando star longd post Pentecosten, nempe post Dominicam XXIII. ideo Vaget dicuntur ; habentque alium Introitum, aliud offertorium , & aliam Communionem, si iuppleantur post

48쪽

Pentecosten , quam habeant , si celebrentur δε- tim post Epiphaniam. Quod si aliqua supersit Dominica , ita ut propriε in die Dominico locum non habeat, quod accidere potest in ossicio secundς Domi nicet de qua tamen habetur propria Rubrica post Octavam Epiphaniq) vel sequentium post Epiphaniam,& in ossicio Dominice XXIII. post

Pentecosten : tunc fit de dicta Dominica in Sabbato precedente, dummodo illud non sit impeditum Festo novem Lectionum. etiam translato o& etiam Festo novem Lectionum ad libitum . non tamen ossicio Votivo , ut de SS. Sacramento , Immaculata Conceptione , εc similibus:

alioquin ossicium de dicta Dominica ponitur in alia immediate pr*cedenti Feria , 1eu Festo Simplici. Sive autem in Sabbato , sive in alia Feria de ipsa Dominica fiat , dicitur Nocturnum Feriet , & leguntur tres Lectiones de Ho- milia Dominicet , & in Laudibus dicitur Antiphona ad Benedictus , & oratio de Dominica currente proprio loco . Et Notandum . quod Sabbato , aut Feria Sexta, aut Quinta impeditis aliquo Festo Simplici , non erit ponendum dictum ossicium Dominicae anticipatet Feria Quar

ta, aut Tertia , in quibus nullum fortasse o currit Festum Simplex : Festum enim solummodo novem Lectionum ossicium impedit pr dictet

Dominicae : & curandum , ut propius ad Sab-hatum de ea Dominica Ossicium fiat, cum Commemoratione Festi Simplicis, si occurrat . Quod si tota Hebdomada sit impedita Festis novem Lectionum , tunc in Sabbato legetur nona Lectio de Homilia ipsius Dominicet , &. de eadem nee D CGm-

49쪽

Commemoratio in Laudibus cum Antiphona, de Oratione propria, ut pretscribitur in Rubrica de Dominicis. Qualido Epiphania cadit in Domini ea , officium Dominicie prim et post Epiphaniam, quae est dies Octava , fit pariter in sabbato pr cedente ipsam Octavam diem ; Sed quetritur cur in ipsam et die octava , quae occurrit in Dominica , non fiede Octava Epiphaniae cum Commemoratione Dominicae primet post Epiphaniam ut in Duplici

bus per Annum occurrentibus in Dominica pCausam affert Gavantus ses. 6. cap. 7. n. 3. ne ,

scilicet, ordine perverso vitet Christi , quq ab Ecclesia repr sentatur in ossicio Divino per totum Annum, Christus legatur trigesimum An

num agens , antequam repraesentetur Annorum

duodecim . Nam si in die octava , que habet Evangelium de Baptismo Christi, fieret Commeratio de Dominica prima post Epiphaniam , qu habet Evangelium de Christo duodenne inter Doctores Dei causam agente , tam in officio , quam in Missa legeretur prius Evangelium de die Octava , quod Christum repr sentat Ana Tum triginta , quam de Dominica , in quo idem Christus legitur Annorum duodecim . Fiat ergo Ossicium de Dominica in Sabbato, in qua Christus est duodennis ; deinde sequenti die fiat de die octava , in qua est tricenarius , ordo servabitur historicis vitet Christi : qui Ritus habetur in Breviario M. S. Anno I 3oo. Ρerusinae sacristit . Quod si in Sabbatum praedictum ineidat Patronus loci , seu Titularis , vel Dedicatio Ecclesiet , non est anticipandum Offici ἀ- pr dicto Dominicae Feria Sexta , seci in

50쪽

ipso Sabbato fiat Commemoratio de diei, Dominica , cum ejus Homilia pro nona Lectione. Gavant. supra. Dominicet post Pentecosten ud summum erunt XXVIII. & ad minimum XXIII. Si tantum XXlII. vigesima tertia anticipatur in sabbato pretcedeu-te , ut supra dictum est. Si autem plures sint, quam XXIV. post vigesimam tertiam ponunturquet superfuerunt post Epiphaniam ita , ut ultima temper sit , quet vigesima quarta in ordine ponitur. Finiuntur enim, ut notat Azor. lib. sto.

sap. is. Ecclesiastica officia cum Commemoratione extremi futuri Iudicii, sicut etiam simi- militer inchoantur , ut patet legenti Evangelia Dominie et XX U. et Dominicet primae Advenistus. Addit Gavantus θα 3. cap. s. n. 8. ideo Dominicam XXIV. de Iudicio futuro , semper esse ultimam Anni Ecclesiastici , qui incipit in Adventu ; quia Ecclesia in toto Anni curriculo rem praesentare studet Christi actiones a primo ad ventu in carne , usque ad secundum in sine Mandi adventum. Dominica prima Mensum habet rationem potissmmam in Breviario, quia in ea solant poni initia Sacrorum Librorum, cum suis Responsoriis . Ea

igitur prima esse dicitur, quae venit in Kalendis, vel quet est proximior Kalendis sive ante , sive Post, ut patet ex Rubrica Breviarii. Quod idem pariter dicendum est de prima Dominica Adve tus respectu Festi S. Andre , nimirum quod fit illa , quet vel cadit in ipsum Festum , vel qu est ipso Festo proximior. . Pro ordinando ossicio Dominicali videatur Rubrica Breviarii Do Dominica inscripta u. 8. No

SEARCH

MENU NAVIGATION