Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1732년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Minorum . 14 3'

XXXV. Tertiam condit ionem praecipuo Doctori Ecclesiae idem ascribit, ut facundus sit . Certe quidem eloquentiae laudem senis o Bonaventurae tribuit Trithemius praeclaris his vocibus: Fuit enim is clarus eloquio, subitur, disertus, summantia verba proferens. Ejus autem facundiam demonstravit concio in Concilio Lugdunensi Meumenico habita , qua Latinorum , Graecorumque animos accendit ad concordiam dogma tum conciliandam. Facundus porro is suit, non verbis , sed sententiis , S multarum rerum conlprehensione ; usque adeo, ut in eo singula sere verba, singulaeque prope sententiae , singulaque doctrinarum praecepta appareant. Nemo est in Thelogicis studi is versatus ita rudis, atque ignarus, quin intelligat, illum tam brevi quodam sermone in Luminaribus esse complexum totam Dionysii Areopagitat Theologiam mysticam. Facundus item suit expositionum ubertate : symbolum Apostolorum non semel, sed iterum ae iterum exposuit multiplici, variaque sententiarum

copia.

XXXVI. Quod vero nonnulli sunt, qui nullum eloquentiae florent, mullum dicendi robur, nullumque nervum in eo inesse dictitant: ne i stiquidem saliuntur . Non enim secundia verbis , sed sententiis metienda rest : & illa quidem negligitur, quae verborum inanitate effunditur , nulla Cubiecta sententia: ΕΗ quaedaω eloquentia , inquit sanctus Augustinus,

guae puerilem magis aetatem decet; haec verborum copia amuens, aspersi que e st flosculis : altera est senilis , aut canescens, quae suam habet maturitatem , & quali senectutem . Haec omni sententiarum gravitate, omni virtutum magnarum splendore, omnique sapientiae lumine enitens, magnam auctoritatem , admirationemque habet: haec viros suinnaa auctoritate dignissimos, Sc divinos decet. Ad hane ipsam Seraphieum Bonaventuram instructuin esse bene norunt, qui non verborum simulatam nrajestatem expetunt, non inania consormationum ornamenta consectantur: sed maxime spectant, quod oratoris est proprium, docere, delectare , & movere. Is certe totam pene sacram Scripturam , ac Theologiam dilucide explicando docuit, docendo quadam spiritali suavitate delectat; & quod persecti oratoris est , delectando movet atque accendit , .ut satis dictum est , usuque exploratum sapientum hominum , sanctorumque Virorum.

XXXVII. Et sane doctrina hae quis probe instructus , potest adiutrice divina gratia, in tanta hujus seculi caligine lumen ad morum i n-staurationem adhibere, populi Christiani animos ad pie agendum inflammare , R in omnes denique illas sanctae religionis partes excitare, in

quibus perpetuus est Catholicae Ecclesiae cursus. Nemo autem sere quisquam est litterarum Ecelesiasticarum studiis imbutus, qui nesciat efferatos , R insolentes haereticos ab impietatis pertinacia nocentes, ac facinorosos a flagitiis, jacentes atque desides ad virtutum ossicia non esse aliquando revocatos atque excitatos vi Seraphicae doctrinae: quam maximarum artium cognitione . optimorum exemplorum copia , naturalium rerum scientia, & Theologiae mysteriis resertam tradidit complete

Bonaventura.

XXXVIII. Quoniam vero doctrina actionis expers , rursusque actio auxilio destituta doctrinae, est utraque quodammodo imperfecta; cum altera alterius opem quasi sagitare videatur: Bonaventura sanctus doctrinae subsidio adjunxit praeclaras illas actiones , quas Ecclesiae Dei, &Ordini suo Seraphi eo praestitit. Boni publiei enim causa alios adiit, Tom. IH T alios

mone .

162쪽

Annales

rei egi eat ones

Taem. I. an. 243. . 6.

alios accersivit; alios admonuit, arguit, objurgavit; pro gentibus, urbibus , pro lingulis etiam hominibus, peregrinationes , itinera , labore Gque suscepit. Atque haec qui deni ipsa Nari an renus scripta de Basilio Magno reliquit. Est Romana aliquando Pariliis prosectus cum ordinis Franciscant disciplina in paupertatis splendore enitescens , ad discrimen vocaretur: Galliam omnem peregrinatus, Italiam etiam omnem peragravit, causia restituendae ubique terrarum Seraphicae Religionis, tun et sensim collabentis . Plurima vero, eaque magna, quae praestitit in Ecelesiae sanctae obsequium , suis temporibus opportunius narrabimus. XXXIX. Atque illae in Doctoribus impensus laudandae actiones . quaecum humilitate conjunistae sunt, quibus probatur non scientiam inflantem , sed aedificantem habere. In his porro probatissimum se ostendit Bonaventura nihil omittens , per quod tumorem omnem poster reprimere. Omnibus humilitatis ossiciis, quae in Monasterio fiebant, primus aderat, infirmis x egenis mira commiseratione ministrabar, uti diximus alias opportunius. Haec autem eius obsequia, quam probata habuit Do minus, ostendit magno miraculo; nam cum Symona quaedam Lugdunensis quae religiosi Bonaventuram Prosequebatur amore, quamquet ille saepius languentem inviserat ) mortuum filium peperisset, atque ille evocatus accessisset, expolito ad pedes cadavere , genitrix eo ram in te sto ingemiscens, & circumstantes mulieres , sancti Viri opem in mortui resurrectionem intensius rogaverunt. Vir sanctus pio eollacrymantibus miseratus affectu , manibus atque oculis in coelum e re istis, devotissime oravit; moxque signo crucis super puerum facto viventem reddidit matri . Saepius de saneto Uiro annis siubsequentibus occurret memoria.

XL. Completa expensis Pontificiis structura dupli eis Ecelesiae intra muros urbis Assistatis ad aedem canini Georgii interioris pro Monialibus , exterioris pro collocando sane issimae Virginis Clarae eorpore, translatus est summa auctoritate pretiosissi naus thesaurus a Templo sineti Damiani, in quo annis quinque jacuerat, ad novum Templum ejus nomini dicatum, praesentibus Episcopis Permino, Spoletano, dc Assisi a te, quibus praecepit Ponti sex , us omnino interessent. Sequutae sunt Magistram discipulae commutantes antiquum & angustum reclusiorium novo, amplo. capaci Parthenone , quem primum inchoasse Gregorium IX. scripsi inus superius. Non immerito eoncessus eis locus, in quo Institutor alias ja-euit , R Magistrae deponebantur exuviae. Facta haec translatio magna eum solemnitate in Vigilia ejusdeni sancti Institutoris, sed propter λ- leni nitatem festi sanisti Francisci celebratur Iris die mensis Octobris . XLI. Eis vero tam solemniter a tribus Episcopis suerit sancta Virgo translata, S paulo ante magno omnium applausu canonigata, non defuit, qui gloriose in coelis triumphanti detraheret, & nequaquam illic esse , temere contenderet, sed & periculosius adjungeret, Pontificem in eadem canonizanda omnino desipuisse . Temeraria hominis asserta , ut Pontifex accepit, seripsit statim ejus Praelato , ut prius ad palinodiam cantandam illum constringeret, deinde ad se ipsium in curiam remitteret. Litteras ipsas subjungo. 'DrI Provinciali pratrum Praeicatorum In Alemannia,PRofundi doloris aeuiso pungimur , quando personas illas de gravi eulpa notabiles Intuemur, quae se disino eultui perennis obtentu gloriae Ibbregulari habitu videntur perpullo astrinxisse . Sane mirantes audivimur,

163쪽

Μinorum. 1 7

O referimus conturbati, quod quidam Frater tui ordinis apud Viennam in Alemannia prosonens verbum Dei eontra beatam Curam , posequam divisae meloti complacuit, quod ipsam pro suorum Meellentia meritorum diversis

miraeulit illustratam Sedes Apostolieo solemni deliberatione praemissa , O- Ialogo Sanctorum Uergst: in obsequia prophana prorumpens, pollutis labiis praesumst exprimere, quod eadem ancta Cura, cujus felix anima in comspectu fulget Altissimi, Sanctorum non erat aggregata Collegio: ct quo praefatae Sedis judicium in ascriptione praedicta erroneum extitisset. Iuia sero taliter Iesus Fratris puniri debet insania: quod di ipse juae proumptionis excessum deploret corde humil , ct avis tollutur audacia smilis faciendi : discretioni tuae per Aristolica seripta in sirtute sannae obedientiae disricte praecipiendo mandamur, quatenus inquiras super Boe diligenter scsollicite veritatem : eo rem inteneris ita esse, dictum Fratrem , quod tu

Mublica praedicatione sua malediuum hujusmodi sne omni disscultate, seu

in latioue retra Zet, monitione praemissa , per censuram Eeclesiasticam, of pellatione remota, compeius: eamque nibi minus σώHoritate nosra sterem orie citari procures: ut infra terminum competentem, quem sibi duxeris Ῥruingendum, φυοualiter compareat coram nobis, pro meritis recepturus.

uidpuid autem inde feceris, o diem citationis, ct formam nobis per υσι

itteras barum seriem eontinentes exponere Meliter non omittas. Datum xii. Non. Iunii, Ponti acus no i auno vi.

XLII. Obiit hoc anno beatus Gandulphus de Benaseo Mediolanensis in oppido Politii Provinciae Siciliae in die Sabbati sancti ad Hospitale

sancti Nicolai, dum ibi Caeras conciones haberet ad populum , neque in illo loco habitaculum adhuc esset Minorum. Quare corpus eius delatum suit ad Ecesesam ea thedralem , in qua praecipua colitur veneratione; ibi servantur diligenter ejus acta per Jacobum Episcopum Cephaludensem

in dialogi modum conscripta anno M ccxx. Indictione m. eo tempore quo ad augustiorem locum translatae sunt ejus reliquiae. Actorum transumptum accepimus a Domino Constantino Caetano Siculo, Abbate

Benedicti no , nostro amico, ex quibus hie damus potiora. Adolescens mundi inquinationem fugiens, opportune sancti Francisci Institutum amplexus in Sicilia, brevi tanti magistri discipulus persectus evasit, &Ionge lateque inditarum virtutum mira fama pervasit. Ab ipso tirocinio coepit ejus vita omnibus probari, quam totam impendebat Dei, & pr ximorum obsequiis . Assiduus in concione vehementer vitia carpebat, virtutes commendabat, amictos opere &sermone juvabat, pios in bonis operibus confirmabat. Mundi curis 8c oblectamentis ita persecte renunciavit, ut ab ingressu nihil usquam cogitarit praeter coelestia. Vir magnae abstinentiae & assiduae poenitentiae, secunda, quarta . & sexta se

riis qualibet hebdomada jejunabat, praeter jejunium Adventus, a die omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini, &Ecclesiasticae quadragesimae aliud adhibebat ab Epiphania per continuos quadraginta dies, quos Dominus sancto suo jejunio consecravit, & sanctus Franciscus jejunandos in Regula commendavit. In his jejunii diebus semel in die modico pane victitabat & aqua, una tantum vili contectus tunica praeter cilicium , quod nudam gestabat ad carnem . Totam noctem ducebat insomnem in contemplatione divina , cujus dulcedine sepius rapiebatur extra se totus immersus coelestibus . Crebris in suum eorpus animadvertebat flagellis, otium fugiebat malorum omnium seminarium, in bonis Tom. IV. T a Ope-

164쪽

Annales

nem a

tremum exitium

operibus perpetuo erat intentus , ut malignus Spiritus , Iiostis humani generis perpetuus , eum semper occupatum inveniret. Castitatis fuit perquam studiosus , obedientiae fanistae constanter & integre addictus , paupertate & humilitate facile omnes superabat. Doctrinam Ecelelia-stieam moribus ornatissimis illustrabat, divina quoque perfusus sapientia intrinsecus, semper coelestibus fruebatur deleὴationibus. XI,III. Summum sivi contemptum anxie concupierat, nec quidquam et molestius erat , quam laudari. Audiens itaque aliquoties Fratres inter se eonfabulantes de suis virtutibus, et valde displicuit tam praecIaram de se conceptam fuisse opinionem. Hanc obscurari desiderans , cogitavit eo sugere, ubi tamquam ignotus despiceretur, & suavem hanc pestem humanae gloriolae posset evadere. Panormi commorans saepius audivit in Petraliae Alpibus montes esse asperriinos, ab hominum incolatu segregatos, in quibus decrevit vitam degere solitariam . Quare assumens in Q-eium stat rem Paschalem , sibi per Omnia obsequentilliarum, eremi etiam amicum, elongavit fugiens, manere cupiens in solitudine . In itinere lassi pervenerunt Politium , oppidum Siciliae nobile , frugiferum , opu-Ientum , populo frequens, sed ascensus prominentioris , & frigoris intensii, a Petraliae montium Alpibus sexto distans milliario . Recepti hie hospitio a quadam foemina Pisana nomine , ejus caritatem, quam in Christi pauperes quoscumque solebat exercere, per multa experti siunt argumenta. Dum per aliquot ibi siubsistunt dies , rogatur Gandulphusa praecipuis oppidanis , ut illa quadragesiina Dei verbum proponeret ,

quorum importunis precibus tamdem acquievit, communem utilitatem suae anteferens quieti .

XLIV. Dum vero praedicat, gravi oppressus socius infirmitate , ad ultimas vitae metas pervenit. ininque diebus misere laborans in angustiis , loquela destitutus , aliquando beatum Gandulphum defixo intuitueonspiciebat , aliquando signis veluti ad misericordiam provocabat. Jam serme animam agebat in summis angustiis, quando ei viscerosius compatiens Vir sianctus, in oratione procumbens, quae illae angustiae s

eii quid sibi per ligna significari voluit a Deo humiliter inquirit. Statim ab oratione consurgens redit ad sociunt, continuo sic eumdem alloquutus: Adjuro tester γυum Gortuum , uis reatum aliquem habear, nondum per stoenitentiam delerum, propter quem antiquus hostis ita te miserabiliter cruciat, mihi tamquam sacerdoti reveles, ut Domi r qui ne pr-reas in aeternum , indulgenti me te expectat, or per angustias has monet tui misereatur. Ut dixit, statim Frater moribundus loquela & viribus restitutis respondit: Gratiar Deo, Cr tibI Patri, qui me tuis Gibur a gehennae incendio , o praesentibus liberam torturis. Incuris magna μα-dam peeeata in confessisu rarteria , propter gux traditus eram diabolo torquendus presenras plicio , O nis tu hac artepraeriperes, sempitemo. Rite consessus ξe ab lutus, placide absque ullis dolorum aculeis dulciter obdormivit in Domino . XLV. Hoe sublato com Ite , alium substituit, vocatum Rogeri una , sed sibi valde diffundena, moribus contrarium, oculis vagum , aspecta in mulieres proclivem, verbis incautum, & ludierum , in ceteris minus modestum . Adigre serebat hos mores Vir sanctus in Qeio , monuitque sepius, ut in meliores mutarentur. Incorrigibili facto minas adjecit , praedicens ita iacientem parum ab obitu suo male moriturum . Ita evenit, ut dixit ; etenim post Viri sancti mortem, habitu exuto , tot Messa

165쪽

Minorum. 169

nae perpetravit iniquitates, ut laqueo vitam cum opprobrio finierit. Mira hominum tors, Sc rerum vicissitudo, sed & instrutabilia , attamen justa Dei judicia ; ut e duobus sociis unius ejusdemqne pii viri, unus resipuerit, alter in sua iniquitate decesserit, unus coelum standerit, alter in aeternum perierit: ita ut ad litteram in illis eompletum sit illud

Evangelicum: Duo erunt in agro, una assumetur, alter relinquetur.

XLVI. Cum in eadem Quadregesima ibidem praedicaret, multo gar ritu seria ψ. majoris hebdomadat hirundines, circumstantes ab auditu verbi Dei impediebant. Videns ille commotum populum , neque ver bum sanctum fructum reser re potuisse , praecepit hirundinibus , ad exemplum sui Institutoris Francisti, ut omnino iacerent, dum praedicaret. Ubsequutae sunt ex tempore volucres , nec cantum reatam piarunt, nisi

post completum sermonem, facta sibi garriendi licentia , per quem jussae

erant silere .XLI II. In hac ipsa concione adstantibus praedixit ultimum hunc fore sermonem, & confestim rediens ad hospitium , corporis coepit infirmitate gravari, per quam statim intellexit se ab ergastulo huius corporis evorandum . Itaque tamquam athleta sortis , coelestibus se protexit armis , oratione, & meditatione assidua gloriae supernorum. Coepit repente Vi ribus eorporis destitui ; quare junctis Merectis manibus humiliter rogavit , ut sibi liceret coeptum praedicationis quadragesimalis terminare laborem, ut maius inde reportaret lucrum animarum , quod si hoc non expediret, saltim tempus deflendi peccata quae tamen nulla post hoc vitae genus assumptum commisisse , neque gratiam in initiatione accopiam , per ullum reatum perdidisse acta testantur ) Deus concedere dignaretur. Cruee demum in die Parasceves manibus assumpta , adeo amare Christi Passionem ecepit deflere; ae si coram Christum in Cruce positum corporaliter haberet. Osculis etiam vitali ligno creberrimis infixis , sepius repetebat illa verba : Ave Crux Christi, in qua meus Christus pependit, atque inenarrabili fletu , gemitu & ejulatu Christi dolores recensebat. Demum Sabbato sancto hilari vultu transitum prae dicens , obdormivit in Domino, in cujus obitu campanae totius Oppidi

nullo trahente sionuerunt. Mortuus coepit suavissimum ex universio corpore odorem emittere, qui miro augmento crescens universam domum replevit, duravitque per integram quindennam. Adamstum funus universus Clerus & populus accurrit, aerum corpus ad matricem Ecclesiain

magna solemnitate portavit, & loco humili, quem vir sanctus vivens elegerat , sepelivit. XLVIII. Miraculis statim coepit plurimis clarere , e quibus aliqua hic recensere licebit. Philippus Tarratana Politianus, a nativitate duas habens linguas , omnino mutus effectus , videns multos ad sanisti Viri sepulcrum confluere, atque audiens cereos Opius super illud , sine humana industria divinitus aceensos , magna fide &devotione in Dei Scr-vum concepta , se illius meritis serius commendavit. Non diu haesi, quando repente coepit alta voce Dei nomen in voeare , & beati Gandul-phi laudes celebrare . Scarletam de Politio ab ulcere pessimo in nasbexorto liberavit . Andream de Fersio longo tempore febribus exestuantem pristinat reddidit saluti. Alexandriam de Ferraria ineolam Petraliae superioris, annis quindecim sanguinis fluxu laborantem sanavit. Petrum Politianum a nervorum contractione , & humorum defluxu, quem per decennium patiebatur , sanum reddidit . Flaminga Politiana cum post

parat ad mor

tem .

166쪽

Qualiter Asa

ejus irati latio. Sura n. 41. H u id aes eius

vesperas in die Sabbati laboraret, lanificum quoddam texendo, subito lumen perdidit oculorum,beato Gandulpho se commendans exaudita est, apparente sibi Viro sancto , & monente ne in posterum post vesperas dierum festoruin servili cuipiam operi intenderet: Ita vovit, secit, vidit. Tres herniacos curavit; mulierem gravissime in puerperio, transversio in utero filio , permultos dies laborantem , a periculo liberavit; duas a dolore mammillarum, a dolore iliaco alterum sanavit; dentes alteri restituit , alium uno latere mortuum , vegetum fecit ; ab altero scapularum dolorem abegit; strumosam mundavit, claudum erexit, injuste per judicem condemnatum , suo juri restituit. Alia multa patravit miracula , quae Politii manu publici Notarii authenticata sunt; quatuor dum vixit operatus est, post mortem viginti tria; post translationem bis centum triginta duo.

XLIX. Hane vero ita fieri contigit; Iacobus Cephalu densis Episcopus, quena superius diximus ejus vitam seripsisse, eum singulis annis ex ossicio vilitaret sua na dioecessim,& Politium , sibi etiam subiectum , veniret quotannis: rogabatur a Ciero & populo , ut sancti Uiri, quotidie

miraculis coruscantis, corpus e terra te aretur, & decenti locaretur

sepulcro. Semper se praebuit difficilem, nolens levitatis incusari ; quippe

qui venerandum vellet hominem, cujus canistitas non erat comperta . Attamen voluit Deus, ut quem ipse gloria & honore coronaverat in coelis , homines venerarentur in terris; quare immissa visione , Episcopo Meleto sbi placere indicavit , ut digne coleretur nobiliori sepulcro . Non amplius resistendum censuit bonus Praesul, sed examinanda prodigia , quae in tabulas redigebantur. Comperta eorumdem veritate, Semira virtute consensit, ut corpus esioderetur. Admotae operi manus,

sed dubitatum est de loco certo sepulcri, donec advenit januis clausis mulier quaedam incognita , & minime vocata , quae absque hauitati ne sdixit , ubi Vir Dei jaceret. Fossores absque ullo labore pretiosum detexerunt thecturum , terra ipse , sub qua corpus latebat, veluti libenter suum reddente depositum , & odoriseros repente producente flosculos gelsominos ; cujus rei memoria in tabella ad latus sepulcri adhuc servatur. Monitus Praesul adsuit, & loto corpore, inventum est integrum absque ulla offensione ; quantumvis ante annos sexaginta suerit sepultum. Munda sindone positum est illa nocte per manus presbyterorum sub altari majori, politum, & tersium a quibuscumque terrae inquina mentis , cui sacras excubias observarunt, & sonoros cantus alternis choris plures hirundines ad noctis medium ediderunt. Neque id adeo mirum, quod mortui corpus honorarent, cujus vivae voci obedierunt. Exellatus Praesul qui etiam ad sancti Uiri corpus orabat volucrum concentu, quasi erubescens, se in Samstorum eultu ab irrationabilibus creaturis superari, statim cum toto Clero hymnum : Te Deum laudamus cantari curavit. Multis coepit statim coruscare miraculis , Sc per utram- qtie Stelliam ejus fama latius diffundi, venientibus undique infirmis , Scmiseris, ad ejus sepulcrum pro malorum remedio. Id libi tamquam depositum , seu expositum inveniebant , redeuntibus cunctis sanis cum

gaudio & laetitia , Deum glorifieantibus in Samito suo , qui talem dedit

virtutem sitorum Servorum reliquiis. Facta cst haec translatio anno M cccxx. in sabbato Pentecostes, sed celebratur ibidem ii. seria post Pentecosten , dies vero natalitius Dominica III. mensis Septembris , ut

commodius, & solemnius possit celebrari. Tantam ejus haberi Politii

167쪽

Minorum. I s I

venerationem testatur Petrus Rodulphus, ut cum ipse anno ΜDLκκXIV. cuperet sanctum ejus corpus conspieere quod sub tribus clavibus , quarum unam habuit Guarὸianus , asservatur) mirum fuerit videre confluentem turbam hominum , dc mulierum , eum primum id rescivissent, qui ad aspectum tam magni thesauri , tundendant pectora , Sanctum invocantes, cujus meritis incolae multa commoda reportant. Propter devotionem hujus sancti Viri extructus postea Politii Conventus Fratrum , cujus sundatores 3c tempus suo loco dabimus opportunius .is L. Misit mihi nuper Senatus Politianus librum auctoritate de- , , legata Sedis Apostolicae compactum per Episcopum Cephaludenis seni fratrem Stephanum Munyera , de sanctitate , miraculis , & vene ri ratione hujus beati Uiri, in quo omnia per modum processus congestari siunt, quae ad ejus famam post humani quoquomodo spectare videnis tur . Diligenter describitur Sacellum bipartitum , in quo ejus corpus , honorisce requiescit , reseruntur ornatus , donaria, dc tabulae miracu- Iorum, quorum peculiaris, & distincta habetur memoria. Adjicitur vitari & historia translationis a Iacobo Narniensi Episcopo Cephalu densi deis scripta, quam nos ad compendium reduximus. Subduntur undecimis miracula ante corporis inventionem facta ; deinde ducenta quinquari ginta duo ab invento corpore usque ad annum M CCCXXI l. inter quae ,, praeter aliqua peculiaria, & praeelara prodigia, per suas classes relatis,M Sc nominatis ipsis personis, reseruntur duo a vexatione daemonumis liberati, duodecim surdi, caret viginti novem , muti tres , variis lan-

guoribus Oppressi quatuor . scrophulis laborantes quinque , brachiis o Lucii viginti octo , renes & latera dolentes quinque ; ventris Sc san-ri guinis pronuvio aegrotantes tres, herniam 8c calculos patientes octo- ginta duo; crurum dc pedum infirmitate detenti sexdecim; paralyticiri decem, hydropici octo, nervis attracti octo ; fistula , rheumate , aliis-M que malis affecti viginti tres, sancti Viri precibus integraes initati re , , stituti. Post haec subiungitur examen miraculorum hoc posteriori tem- pore editorum; primum expenduntur patrata in ipsa civitate Politii. cuius est patronus; deinde ea quae in civitate Castelli Ueterant; tertio se quae in oppido Calata- vulturii; quarto , quae seeundo in supradicta ,, civitate Politii Deus per intercessionem hujus sui famuli operari di- ,, gnatus est. Sequitur demum officium proprium ejusdem Gandulphi, ,, quod in ejus sestivitate recitabatur in Ecclesia Cathedrali; 8c commeis moratio, qua memoriam ejus notis musicis quotidie celebrare soleo bant; eam hic exscribo

ANTIPHON A.

- O Gem Siciliae oalutis nostrae spei, Italum convallium, rasos Naaa- reni, Pater Gandulfhe, comprime robur Iebusci, pota tuorum susipe, , clementer Serve Dei, confer post exilium annum Iub I int jam nouum, , praemium Regnum magnum Dei. Auel a , Alleluis . D ANT PHON. Nudus contempsi omnia ; Religionisubditur, sub cuisi,, diligentia innocens jam alitur. Ora pro nobis edici

,, Deus , qui beatum Gandu*bum, gloriosum Confessorem tuum, virum se mirabilem uobis straesust; tribue quaesumus, ut quem miraculis renu , , meris coruscarefecisi, ejus meritis re interresione a praesenti mereamreis Liberari tristitia. O .eIerna perfrui Otitia. Per Dominum erc.,, LI. Postremo loco habentur depositiones testium examinatorum in urbe

168쪽

Annales

14. Tum eonsolatiit

is urbe Cephaludensi circa miracula , & solemnem cultum ei exhiberiis solitum in diebus transitus , & translationis , praesertim in civitate Po-- litii, ubi requiescit. omnes testificantur utrumque diem solemniter, , celebrari , concurrentibus nobilibus , & clero Civitatis ad sestum ma- ,, gno apparatu , accensis noctu per urbem facibus, & candelis , generali, etiam die sequenti civium instituto equitatu. Decretum est ab Epiis scopo tam auctoritate sua ordinaria , quam delegata a sancta Sede Apo-- stolica, quod deinceps circa venerationem praedictam , & cultum pu-ὐ blieum , celebrationem Missarum , 8c festivitatum die xvii. Septem- , , bris, & in festo Pentecostes , aliisque diebus solitis , serventur ea, quae hactenus servata suerunt ex immemorabili consuetudine . , LII. Invenio hoc anno memoriam euiusdam fratris Raynerii Mi- , , noritae, miraculorum copia illustris, inseri plo ejus nomine super alta-- re Templi, & ostium praecipuum Xenodochii beatae Mariae Bononien- , sis, quod a rita nuncupatur. Quis & qualis fuerit non comperio ia, , Tres vel quatuor enumerantur hujus temporis Raynerit, unus Areti-- nus, alter Senensis, tertius de Marianis, quartus Fabrianensis; de qui-- bus nos distine is annis tractavimus. A quarto discrepat, qui non in, Idetruria, uti de hoc narrant inscripta carmina jam reserenda, sed ita is patria sepultus est. Ab aliis videtur discordare in tempore, nam secun -- da inscriptio videtur supponere , eum obiisse an ' annum ΜccLX. Hiis vero etiam post annum M CCLXXVI. vivebant. Circa annum MCCC-

, Illustris suit apud Bononienses Raynerius de Samaritanis, cujus ope- ,. ra usus est Bonifacius VIII. in populis pacificandis; eumque ipsi Bo- , , nonienses ad eumdem Pontificem Nuntium destinarunt, quod nosis alias narrabimus . Utramque hic damus inscriptionem . In altari ha- , , betur ejus vera essigies , subjectis his carminibus: malem incorruptum nobis Hetruriaservat, , , Ra erum Patrem picta tabella Aeeg., Super portam praecipuam Templi. se Vitam dat nobis Crux tua Chris RO. - Devotorum Societas Arima in Civi are Bononiae, auctore beato ROnerio, is tunc Eremus, mox ordiris Minorum , Xenodorbium i ιd instituit, exin- , , genti tu iusirmos pietate, or auctoris miraculorum copia , vitae prolarum

is nomen accepit. Anuo Domini MCCL κ.

LIII. Perdidit hoc anno sanistus Ludovicus Galliarum Rex Ludovicum primogenitum sui Regni haeredem ,& sanctitatis imitatorem . Do lentem ad tanti pignoris jacturam Pontifex consolatus est,scripta hac gravissima Epistola, vere digna , quae omnium oculis obi jeiatur. Est quod mirer, Paulum Atmylium alias accuratissimum rerum Gallicarum seriptorem , in recensu filiorum caneti Ludovici nullam hujus Ludovici primogeniti mentionem secisse . Fecerunt tamen Joan. Hocsemius de Epistopis Leodiensibus lib. i. cap.6. Robertus Guaguinus lib. 7. licet secundo genitum ex errore videatur constituere , & alii, praeter hos , graves Aucto

Regi Franeorum III bi. Vox borroris ct marraris , mox gemitus o lamenti sensebus msris iu- Duuit , quae interiora cordis nos=ri, quasiquodam diri vulneris telo transverberans in casuetiniversalis Ecclesiae . de trim obitu clarae memoriae

169쪽

Minorum. Is 3

Ludositi primogeniti tui , fontem veruit lacrymarum, misse ac Fratres nostras attonitos reddidit inremissima consideratione jacturae , quam ex hoe eadem Ecelsa , ct domus tua, caritatis A Wolicae mobatis a sua communiter sustulerunt. Inter mundis uidem 'oeellas , quae a duis adversus eamdem Eecisam malignorum Pirituum flatibus incumbeunt, ipsa pe- ei aliter in Regni tui prosperitate reviros, Dem sugularis praesiisibi in in ut Udi ejus inviolabili firmitate difflosii in iuum, quem genitur series, . tiata ' 'μ' rerum ordo jam certum praemonstrabat, Regni ejusdem haereditarium sue-essorem, flari confidentia prorogaret . Nimirum de Ipso publiea tenebat opinio jugibus gratissae indolustra cient incrementis, quod decretasatalia speratae his tutionis ordinem non cur sol, idem paternae disciplinae s Iutaribus eruditionibus institutus, suis temporibus te nomine ae moribus reddidisset. Et quia velut germen odoris frumi honoris edigratiae , jam erumpentibus laudabilium sudiorum floribus , producebat, unde sperabatur ps te insear tui , religionis, ct Dei Chrsianae pinutis bratatam , fulta mentum Amus , bilimentum edi gloria gentis suae, quo ubere fonte Der morum Regnum tuum fleres ciat , se pignus cantae fiduciae, qua aetatis futurae tempora intrepide prospicere poterat, sterdidisse. Meet autem dolorικο o formidinem , qua veremur ne forte maeroris exedor animo suo de iam amara eamis inti one carissimae dominetur, Θ ne s durum tibi disinae voluntaris arbitriam impatienter accipiar, Deum , quod ab t, Ufendar, Iaedasque teipsum , ct Nar ingloria Dei tuae sandalum , quae eum in el

bus , quos risurremonis futurae nunc expectatio beata nou recreat, eon' sori de dormientibus in Chrso non statuur cirisianos. Misau autem TN. 4. ra. Bujus formidinis nos Ravorem , uod exercitatum habeas animum ad Gentiam in rebus aseris, adversi; omnem fortunamsuperare , ferendo Insim pectore didici , ct confidimus, quod hune doloris auessis Impe surbatus , quamvis turbatus, exceperis, guem alias irruenies intolerabi-Dumfere easuum impetus mustexerunt. Ad nihilum quime valet, vis ad subsersonemsalutis, edi vitae in memoria mortuorum ossa carnis immoderata spiritus exsecare triuitia; dolores animi non tam lenire, quam etiam exaggerare marroribus , ad cruciatur exitialis augmentum vulnus eo-Here juper vulnus, quoniam nemo per lamentationes, edi sirus revocari ρ terit a defunnis. Inter Me autem Gesmopiustum tibi a Deo amaritudinis poculum temperare , quod vix tibi debebat eum multiplicatione sobolis vita produci , quin de alicujus eorum obitu , quorum ortus laetante ortassis nec eras, aliquando tri reris : eum raro cuiquam in filiassuritas eum generationis obvenerit, gui aliqua natorum suorum funera meruerit non .idere. Ergos,prout admonet inevitabitis mortalium sortis ambigua certi

xudo , eumdem tuum secundum carnem, minum vero secundum I ritum , tuum habuimus, tamquam aliquando amis uri; consequens es , ut A quom Bumanitatem nostram dolendus de ibo turbasis eventus , de amus moleste ferre, quod ex necessitate futurum indicta naturae mortali conditio promitte-δat . GemitIbus itaque ae gultibus imperantes dijudicemus consulta rati me prudenter, quid', quo super eum quem Iibi Dominus dedit, O ab dio dimicare tim lucrum legitime debeas, aus querelam , prcter momentaneum uoddam separationis incommodum , quod illum assumpst superes voratio, te eliquit. An Iugendus es cibi , quaeismus ollar, quia communis mortalita- is legem excepit, a qua divinae potesatis auctoritas humanae salutis aucto-σem, homIris filium , Deum edi hominem non exemit Z An quia flebile m fe-obilis sitae hujus cito reast exilium, oe in desertum patriae metioris, juxta

170쪽

Plotaad; mortui

spei nosse eon entiam evolasit Z Hapri quam provectiorum aetatum

experiretur aerumuas, ct antequam malitia in eo perverteret intellectum ,

aut animam imiurAmenta deciperent vanitatum , raptus es de iniquitatum medio , ct inberante Deo, in viventium fasticulo eouocatus Τ An puta su ritia me laeta fr innocenti, ut creditur Jone per nuus, priusquam illum mortalis vita protractio robustioris adolescentiae inficeret taxibus, aux ambitu juventutis inceret, aut comiseret defectibus torpidae senes tir, meruis quasi adhuc primamum tenerum germen de cedro regiae sublimitatis abscindi, incorruptibiliter radicandus in desderabili Agyirii nosti terra , creorum, qui Quum Dei mundis gressibus prosequuntur , felicissimis cartibus inferendus t mne enim ex eo proculdubio vem de ipse complectimur , guod

praeoccupavit, ut gaudenter accepimus, in confessisue humili, Deramentorum fidei perceptione devota , facie inieans , quod tu morte mortirsimulo superato , in coelestiam stotentiarum atria, post caput delium Chrsumperfidei meritum , nondum cognitis mundi negotiationiseus introivit. Cum igitur superpaeaneum videri debeat, ct indignum gemitibus prosequi, quem ad gaudia iratisse credimus angelorum, qui diruptis captivitatis corporeae nexibus in libertatem pirituuis exilisit: quaesumus carusimesiti, ct in debito eari alis exigimur, ae mandamus , ut maeroris nube de da, si qua forsan adhuc exinde sultum Regiae Serenitatis obnubilat , proveniens expraemiser , ct in aevum man rae Ictitiae claritas te circumdet, Ita quod Me proventur in consolationis quoque uosrae profectum , M qui fletum tuum venerint ut evinando diluere , potius insentant unde consolationis debeant referre lotatium . quam asserre. Sic nempe viros deret, quibus debet robur firmitatis inesse , ne a perstatum congre Uus impetiti, mutui Emin jublabantur. Me ergo decet aruieos , quisublator e medio fideliter dilexerunt, hae ab iuir diverstate disinui, qui amicos interdum miserius dessent, quos negligentius habuerunt; cer amare quemquam ni erctum uesesentes , tunc rimum adhibent sera sua: Ufectionis inditia , ut dubium au viventem amaverint,

non relinquant. Etenim , quia Indecens maeroris remedium es lassitudo ma rendi , licet a constitutione rivili anuus detur feminis ad Iugendum , non urtamdiu ,sed ne diutiussistibus tutabescant; nullum tamen viris a legeρω- scribitur flendi tempus legitimum , quia nullum eis ad Boe idoneum consulta prudentia judicavit; os Sapientis auctoritas eis stermitiat paucissimos dies lautas ad earitatem siendam supersitum, or inbumanitatis eriumniam evitandam. Porro res supers ti , ut modicum super mortuum suumploret , venerandae imperet auctoritas vetustatis, venit tamen sub jubentis imperio intelligenda non ta orsitan orandi anio, quam modicitas actionis: ut per hoc, quem ad flendum emollit imbecillitas animae indolentis, a musto Iacomarum profluvio compescatur. Veteribus Iane Patribus, ut longis indulgerent deplorationibus proximorum, non Dium suggerebat humanitar, Iec uia quotquot universae carnis debitum exsolvebant, regnantis in omnes Gyrimo parente mortis imperio , nee dum secundo Adam triumphame desina morte, ad inferos descendere cogebantur . Nunc sero quando eum Chrso In Deo fideliter morientium vita reponitur in excelsi efflet eatholuae injuria

jam non possumus planctum producere super illos. Igitur Chrisianissime

Princeps, eum laevmam tuam , si quam forsitan vehementia doloris exosserit, funditur debebat matris Ecelesiae , tibi ideliter condolentis, lacomaco asina Accare: quoties memoriae simulo cor suum , aut carbsimae in Chri filiae nos Illustris Reginae Franeorum , consortis mc pupugerucari nati acerbus excessus, quidquid hine maeroris infanditur, blando huis mos

SEARCH

MENU NAVIGATION