Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1732년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Μinorum. Is s

modi cogitatio , ct dulcis abseetat, quia in Christi vivens malis metiui riose, quam prius caristinis starentibus in resurrenione risorum , Deo dante , feliciter amorisu, ct congratulabitur se viam vitae illis erudientibus tenuisse . Propterea Reginam eamdem debiliorem corporis tui partem exhortationis assidue confortatione issema , ut iis ct tuis consolationibus animam sublevet, ne in entibuι nimium doloribus o rimatur, sed tius dum earlysimustius amore recoiatur defuisse, suaviter in mentem utriusve

recurrat; quam suto exitu vitae mortalio spatia consummavit, in lucem re

postus apud Deum, ubi eum non omissum habeniniversites , e praemissum. Θυumobrems quid ei ortassis de contetio terrena: Θabitationis, aut cares, orandum pisti, insectionis inhaesi, quod oporteaς Eccles anct Ufragiis, vel carorum auxiliis expiari, vigilet circa eum paternae ac maternae diligentiastetatis ; serae quoque caritatis ceritas i us apud Deum, in i apraesertim im- Molatione bosiae salutaris, cum qua stro salute Melium ante thronum Dei a jugiter vota stros nimur, prout humanafra ituaspermiserit, memor

LIV. Hoe anno completa iam structura Ecclesiae montis Alvernae, Pontifex ex magno in sanctum Francistum assectu , & loci, in quo sacra rece- a d ,.s Ιου

pit stigmata, veneratione, voluit Templum consecrari non minori se ii, sis lemnitate, ea quae adhibita fuit in consecranda basilica Assis ate , in qua teriti; hi pedi. sasancti Viri corpus requiescit. Septem itaque scripsit Episcopis, Areti- πὶ A o

no, Florentino , Fesulano, Assisiati, Perusino, Tiferniensi , & Urbinati,

ut simul sacrum hunc peragerent ritum: nec quidquam omitterent, quod ad majorem rei conduceret celebrationem . Convenerunt omnes illuc

mense Augusti, Dominica infra octavam Assumptionis Dei parae, praesentibus sancto Bonaventura Ministro Generali, plurimis proceribus , multis hominum millibus, & Fratrum magna multitudine , ex vicinis Monasteriis confluente, & juxta consuetudinem Romanae Ecelesiae solemnissine Templum consecrarunt in honorem omnipotentis Dei, & ad Iaudem beatae Mariae semper Uirginis , & sancti Francisti. Neque vero praedicti Epistopi Ecelesiam solam consecrarunt, sed constensis equis, pracedente copiosa processione Cleri, Fratrum, & populi, destenderunt de monte , 8c universum in circuitu per duo milliaria lustrantes, aqua benedicta aspergentes, eantantes, & pallentes benedixerunt. Per multos annos fuit celeberrima memoria hujus consecrationis & magna celebrabatur se-stivitate in universo tractu Clusentino , atque aliis partibus adjacentibus , donec propter aestivos calores translatum est festum ad ipsum diem sacrorum Stigmatum in mense Septembri.LU. Consecrationem hanc jam superius indicavimus Tomo primo,& graviora quaeque retulimus hujus montis privilegia : situs & topographiae ampliorem deseriptionem, non adeo nobis tunc exploratam , nec visam in hunc locum distulimus. Exteris rem gratam nos praestituros putamus, dum eam hic subjunxerimus. Per agrum Florentinum, di di si is, M. i. Α cesim Aretinam inter Tyberim & Arnum , notissima flumina, ad Meri- . Δὰ ' diem &Oeeasium se extendunt dilatatis fimbriis gemini eolles ab Apenninis Alpibus prodeuntes . Super hos exurgit mons frondosus . &frugifer , qui ab oriente versus Tyberim astensium habet septem milli rium; ab Occidente versus fluviolum Corsalonis , radices montis alluentem , trium milliarium. Super hujus montis iuga consurgit alius , etsi totus lapideus, valde tamen pulcher & amoenus, virentibus arboribus Tom.IH U a ornate

172쪽

Huius monili monumenta H ratena Impiquatit.

ornate consertus , qui super omnes montes & colles circuna vicinos caput altius extulit, Alvernae cognomen sortitus, cujus supra dedimus ratio--m . Figuram habet quadrangularem; primus angulus vergit ad Meridiem , ex quo descendit aequali proportione per duo milliaria , quasi qmdam terrae lingua, ad cujus medium situm est Castrum pii illius herois Ortandi, qui montem hunc Francisto donavit. Secundus angulus respicit ad Occidentem, super quem ni onticulus delectabilis exurgit , Ecclesia Stigmatum superior. Priores hi anguli non adeo ab invicem distant, R in seriores sunt aliis . Tertius angulus respicit ad Septentrionem, & distat ab angulo secundo M. p. Suum etiam habet monticulum Penna paria dictum. Quartus Orientalis est , a tertio distans per D. P inter utrumque via media occurrit collis altior ceteris, Penna major nuncupatus, in cujus cacumine erecta crux molis pondero . Ab hoc ad primum angulum hemper descenditur per integrum milliare. In spatio medio inter quatuor angulos numerantur duodecim monticuli, iuxta numerum duodecim Apostolorum Christi, cujus passio in eo monte erat renovanda. Ingressum vel astensium habet unum per ostium dumtaxat, a tribus enim lateribus abrupta habet praecipitia : a quarto , quod est inter primum & quartum angulum , decurrunt aquae omnes in vallibus duodecim monticulorum congregatae. LVI. In ascensu a parte occidentali emensis ter M. P. occurrit primo sons beati Franeisci, a frequenti potu 3c sessione ejusidem , ita cognominatus : deinde versus Orientem vergitur ad hortos Fratrum, inter quos recto tramite itur ad montis radices; mox scanditur per montem ipsum ad Meridiem inter montis fimbrias , Sc horti muros ad C. p. donec v ia se reflect it ad Occidentem . Gravior deinde ascensus per CC. F. donec pem venitur ad erucem in capite viae erectan : ab hac continuo ascensu per XL. F. pergitur ad portam, quae obseratis valvis vectibus ferreis , & sorii aggere montem claudit. Intra hanc est parvum atrium , in quo stade-

votissima illa Eccletia per sanctum Franciscum in honorem beatae Virginis constructa, in qua plenaria obtinetur indulgentia in festivitate sacrorum Stigmatum ; & mira su :e benignitatis & potentiae portenta Deus monstravit. Ad sinistram partem Ecclesiae contiguum est Fratrum habitaculum in parva planitie , infra primum , de quo locuti sumus , monticulum . Asinistra ad oecidentem in area ampliori constructa major Ecclesia, cujus ostium occidentale; altare majus Meridionale , ad annum

N CCCXLVi I i. a Petraemale Comitibus eae pia,sed ad annum Μ CCCCXc VII a Fratribus Observantibus consummata . Ita conjuncta est priori Eccle-sae, ut unam utraque in Crucis modum constituat, in quarum compagine structa turris excelsia , superpositis campanis , a Comite oriando Scsancto Bonaventura advectis. Ossicinae quaeque utrique Ecclesiae sunt communes; tempore hyemali in minori; aestivo, in majori divinum celebratur Ossicium . Alia praeter haec in monte esse delubra, 8c sacella diximus loco superius citato , suis intervallis distincta. LVII. Ita universiis mons pietatem spirat, atque ad devotionem accendit, ut nullus sit qui rerum omnium dispositionem nota omnino admiretur. Neapoleon sancti Adriani Diaconus Cardinalis, & S. R. E Legatus , cum jugum hujus montis superaret, contemplatus tot sanctitatis vestigia , verba haec & voce protulit, & scriptis commendavit , ut aliorum excitaret erga eumdem locum assectum et Almus Gripi confessorbeatus Francisci s, tuae Evangelica renovator, fulsu in Ecclesia militante ut

173쪽

Μinorum. III

tit fulgentissimum luminare . Hie velut angelus asendens ab ortu solis in sacro loco montis Alvernae, per operationem Chri i in Decie Seraphim meruit Deris ejusdem passionis sigmatibus insigniri . O grande privilegium omnibus retro secutis resuditum . quo ejusdem Confessoris uua, regula θ persona Ser mei calculi incendio tota flammea redditur, tamquam bulla Iesu Chrisi veri Ponti eis confirmatur , σ i ius Agni Pese Iimilitudine decoraturi nuis igitur fidelium , ob reverentiam tantae di nationis Domini Dei nosri in tuo saera Mcvte Gesse non animetur ad reverentiam ς ι, tam inaudita consignatione sacrati Nulla itaque discultas accessiri , nulla asperitas temporis debet pedes retrahere sidelium , quin tota mentis devitione iam ad Gripi igniferum , quam ad Deum Ianes eatum per dignativum Iesu Grisi descenVum, O per merita veracium imitatorum iesus sanct

rum Fratrum in obsertantia saerae regulae degentium in eodem, ad memorati Montis sublimia non tam Digati ascendant, quam spiritus recreatione Seraphici advolent . in autem ad nostram devotionem, quam ad pra missa omnia buwili gestimus in corde , sacras fidelium assenus conjungamur,. ipsor alienisti gratiae ad Iaeri loci reeterentiam attrahainus , omnibus vere poenitentibus, ct confessis, qui Ecelsam beatae Mariae semper Virginis Consentus praedictorum Fratrum vistaverint, tenerabiliter ω devote , de Omnipotentis Dei misericordia, or beatorum Petri ct Pauli Aposti ramevus meritis confidentes, auctoris ste Apostsi ea nobis in hac parte concessa, centum guadraginta dies de injuncta eis paenitentia misericorditer in D mino relaxamus. Similiter eodem fidelibus, qui ad Oratorium leati MI-ehaelis Archangeli tu alia parte ejusdem montis sti, ubi amaritio praefata Domini noWri Iesu Christ, oe eo gnatio beati Confessoris Francisci Leitur extitiise, pia mentis devotione accesserint, praemissis con se meritis, ex

eadem auHoritate jussulti cxL. dies de injuncta eis poenItentia misericorditer relaxam I. Simium indulgentiam replicamus iis, pia in eodem loco in praedicatione solemni eum devotione audierint verbum Dei. Eadem aus oritate Fratribus ibidem commorantibus concedenter , quod cum straedicaverint popuIIs extra praefatum locum infra terminos Guardioniae ejusdem Dei, quadraginis diesposnt eisdem populis de i uncta eis stoenitentia relaxare. De- sotii etiam fidelibus, qui Fratribus dicti Dei tu extrema paupertate ex Juae regulae professione viventibus victualia Myacrum Montem praverint,eentum dies. Et iis, qui alias eisdem manum porrexerint a stricem, quadraginta dies eadem auctoruate de injuncta eis paeniιentia misericordite relaxamus. Dat. Immolae vi. Idus Iulii, Pontificatus Doinini Clementis

LVIII. Hispali quae ad extremum in Hispania occasum Baeticae caput est, in primis Europae urbibus nobilis atque opulenta , moenium firmitate , armis virisque munita, aedificiis privatis regiarum instar, nitore eultuque civium praecipua, Baeti flumine urbem ad laevam,&suburbium, cui Tria me nomen est , alluente, tando etiam magnarum navi uin ea paci, eoque idoneo utriusque maris commercio,mercibus opibusique advehendis instructissima hoc anno, eoque primo post urbem captam, expulsoseque Mauros, ait GonZaga , nostris fixas sedes eo in loco, quo nunc Patres habitant Carmelitani. Profecto vel antiquius est nostrum domicilium, vel non eo anno , qui urbis deditionem sequutus est , concessiim. Quippe Ferdinandus, morum probitate,& vitae meritis Sancti cognomen adeptus, urbem sexdecim mensium obsidione obtinuit anno MCCκLviIl. quod si expugnatae Civitatis anno primo , vel secundo evocati ad eamdem

174쪽

dem Minores, altius repetenda est ibidem illorum origo. Atque antea es ' '' hune annum ibi stetisse eonfirmat mihi Provinciarum &Custodiarum subsancto Bonaventura in comitiis Narbonensibus hoc anno, quam proxime dedimus, distributio. Etenim sub duodecima Castellae Provineia prima Custodia ob urbis majestatem & magnificentiam est Hispalensis . quae nisi vetustior esset, aliorumque in eadem Baeticae regione domiciliorum caput, non ipso primo suo insantiae anno praeponeretur Toletanae, & ceteris, quae sequuntur, Custodiis. Adde constantem Minorum conatum in probanda, & retinenda sua prae aliis regularibus in illa urbe prioritate ; atque de ea cum Patribus Benedictinis , qui ceteros praeterunt, contendere. Minus vero probabile censebitur a tempore expugnatae urbis usque ad hoc per duodecim integros annos , nullos introductos vel admissos regulares , quorum ea aetate, & virtus probata , Rinstituta summe laudabilia. Quo fit ut antiquius censendum sit hoe Monasterium, seu longe prior ejus dicatur origo. Ceterum non eo, quo primo positum , constitit loco, donante anno MCCLXII. optimum iandum

Alphonso X. Ferdinandi filio, quem superius diximus electum in sellis.

γ β' ' ' mate Imperatorem, in quo extructas tum Regis, tum urbis munificentia aedes primum inhabitare coeperunt Fratres anno MCCLX vi II Ecclesiam

eum sacrario adjunxit, sed non absolvit Petrus Rex cognomento C E lis; aliis piorum additamentis ita domus excrevit, ut plurimas ingentes exe dat, & nulli cedat sui Instituti in IIispania conventui. Neque magnitudine sbium , verum ornatu & supellectile , claustro ad miraculum magnifice extructo , tantam refert majestatem , ut pii & timorati viri ultra hujus instituti leges elatam judicarint. A Patribus Conventualibus ad observantes devoluta aedes anno MCCcCXci I. sub utrisque semper florens praestantissimis & pietate, & eruditione Minoritis . Prae omnibus notiores Christophorus Toletanus , & Ioannes Salaetarius saeundi &Christiani oratores, sermone potentes, magnum animarum lucrum reportantes . Ludovicus de Utrera magnum tum in vita , tum in morte

suae sanctitatis specimen exhibuit, ab omnibus vitae beatae vir judicatus eadjungendus Ludovicus de Sandovat pinguissimae substantiae herus , qui in pauperes universa distributa, huic Instituto nomen dedit in summx caritate , prosunda humilitate, arcta paupertate , 8c illibata eastitate per

quadraginta annos miro exemplo perseverans . Alios hujus generis plurimos , & praedicatores celeberrimos recensere , si taedium non vererer, liceret, quorum alias mentio fiet opportunior. ornavit aedem praedictus Petrus Rex sacris reliquiis , quibus & firma addidit testimonia . fratres incolae centum quinquaginta excedunt, hospites convolant innumeri ad Provincias Indiarum novi orbis , & Insulares transfretaturi; erga omnes perpetua est Hispalensium liberalis beneficentia , ut vix credi possit quanta abundantia omnia non solum huic domui, verum & aliis hujus Sodalitii apud se eonstructis, subministrent.

Conv.Zamoren. LIX. In urbe Zamorae Castellae veteris nobilissima, saluberrimo aere. c., istia m.. adlabente Durio flumine amoenissima, translati hoc anno Fratres ab S. obi Conm Eremitorio sanctae Catarinae, quod anno MCCXLvi. occuparunt, ad aliud

beatae Mariae de Miraeulis proximum , p. LX. distans , ad fluminis ripam ex opposita Civitatis parte juxta pontem. Favit prioris aediculae structurae Innocentius IV. anno m. sui Pontificatus , dato diplomate exhortatorio ad Christi fideles, ut suis adjuvarent eleemosynis. Posteriorem hunc locum eum adjacentibus hortis donavit Gallinatus Zamorensis

civis

175쪽

Minorum. Is 9

eicis , in quo ex divendito ad mandatum Archiepiscopi Compo stellani priori loco, domicilium sibi Fratres construxerunt. Adjuncta posteam1gnifica Ecclesia ex diversis Zamorentium eleemosynis , ea tamen structurae ratione , ut posterius hoc Eremitorium multis annis huic Templo

deservierit pro facello majori, in quo sepeliri voluit praedictus Gallinatus , cum pluribus ex suis juccessoribus ex jurepatronatus. Sed cum minus ob ejus angustiam reliquo corresiponderet aedificio, aliud augustius, atque sumptuosius sacellum ab illustri quodam Arnaldo Solerio oppidi Villat pandet Domino extructum suit, uti affxa demonstrant insignia. Pone hoe facellum est & aliud capacissimum , imo quod acelli mensuram excedit, 3c insignes quasque adaequare potest Ecclesias , a Decano quodam Zam tirenti superbe constructum , in quo varia Dominicae passionis mysteria peregregie sculpta , distinctis cellulis secit reponi. Opus est magnificum , sed nullo serine Fratrum usui, dum in capacissima domui

contigua & commodiori Ecclesia prius extructa, munia quaeque peragunt Ecclesiastica . Primum claustrum habet insigne nobilis feroinae Leonorae Munni et opus , benescii accepti testimonium; mortuam enim filiam quadriennem Majorem Munnia ante altare sancti Francisci noctu collocatam mater ad vigilans, & orans summo mane vivam hilaremque accepit. Quo miraculo non solum genitricis, verum & universiae urbis erga Divum

crevit devotio . Quod reliquum est aedificii pii Zamorenses addiderunt, vel Fratres collectis aliunde eleemosynis aedificarunt. Ad summi altaris dexteram eujusdam Regis Castellae silia honorifieo jacet mausolaeo. Ad sinistram vero potior pars ossium Roderici Marti neet de Lara , Provinciae sancti Iaeobi alumni piissimi, lapideo reconditur sepulcro, cujus alteram

reliquiarum partem Salmanticae alias diximus asservari : de ipso opportunius iterum fiet mentio. Sepultus in eadem Ecclesia Anonymus ille laicus Minorita , cujus mira recensetur a multis apparitio facta in eadem urbe architriclino Dominicano. Arcta contracta amicitia pacti erant, ut qui prior discederet ex hac vita , quo statu res suae essent in altera, revelaret seperstiti. Prior obiit Franciscanus eoqui iunctus onsteior juxta pactum apparuit amico totus ignitus, conquerens se devotum diris purgatorii ignibus, quod in distribuendis Fratrum portionibus minus aeque se haberet. Atque ut fidem faceret, uni ex mensis resectorii, in quo apparuit, iuxta suggestum, manum apposivit, in qua veluti candenti impresso serro , palmae reliquit vestigium , in hunc usque diem crate aenea contectum, clare visendum . Ibidem requiestit Joannes aegidius Zamorensis , vir apprime doctus, qui sex ingentibus tomis universam historiae molem sub hoc titulo: Hisuria naturalis, reelsastica , creivilis, candide & solide complexus est ordine alphabet leo , ubi nihil praeteriisse visus est. His addi iit alium tomum, cui nomen dedit: Mehivum omniumscripturarum, ubi quidquid est eruditionis Eeclesiastieae ad praecipua capita reduxit. Habentur hi codices MSS. membranei immensae molis in bibliotheea ejusdem coenobii, a doctis quibusque viris desiderati, a plurimis lecti & citati, a possessoribus , ut fit, neglecti , ita ut temporis jam passi sint injurias. Saepius egimus etiam in eodem Mona- serio praesentes cum doctis viris ut publici fiant iuris; nec preces remittemus , donec ab aliis, vel fortassis a nobis ipsis edantur in magnam , ut spondeo, rei historicae utilitatem. Obierunt in eodem Conventu Ioannes Capillas ,& Alexius Hurtado viri pii, & ultra communem sortem paupertatis amatores, quorum nomina inter suos adhuc vigent.

176쪽

Matiani .

ADDITI

16 o Annales

Praeclara est etiam inter eosdem memoria Alphon si a Castro Zamorensis, cui ultra ceteros antiquos scriptores plurimum se debere fatentur , quieontra haereticos scripserunt : necnon Antonii Valerae concionatoris eximii Comitum Albae, Siciliae Proregum Consessam, cujus corpus post annos decem ex humatum, integrum est repertum, & qui martyrium ante annos viginti praedixit Ioanni a sancta Martha , quod anno MDCυ I. passus est in Imperio Iaponico ad urbem Meaeam , & propterea in causa fuit, ut e tirocinio non remitteretur in domum paternam. Ad illud tempus martyrii dabimus genus. LX. In oppido Montis-Marsiani Aquitaniae nunc urbe munitissima , Gallo Fuxensis, dictae villae ita diplomata vetusta a me suis locis proserenda vocant) & Armaniaci Comes , Bearnensiumque Princeps aedem Minoribus hoc anno construxit; aliudque postea, quod suo loco narrabimus , addidit Clarissarum, atque ultimis tabulis haeredibus perpetui que successoribus injunxit, ut Franci sicanum institutum quibuscumque favoribus & caritatis ossiciis prosequerentur. Haec tanta Principis pietas non suffecit ad repellendas suorum successorum iniquitates , in quibus erga Deum deficiente fide, defecit etiam suorum progenitorum erga Minores humanitas. Ad annum quippe MDLXIII. de praedata urbe, Monasterium diruerunt & expilarunt, saevientes in piam haereditatem p ternam , necnon in sepulcra & eineres tot illustrium Principum suorum praedecessorum e atque ita factum est, ut quod Christiana patrum liberalitas extruxerat, haeretica filiorum saevitia depresserit. Anno vero No Lxvii. recuperata per Catholicos Civitate , prudentia R dexteritate pii herois D. Mont-lucii Franciae Mareschalli, ex prioris aedificii ruinis aliud humilius inchoarunt Fratres praecipuis constructis, neque adhuc completis officinis, derelicta priori magnae capacitatis Ecelesia, cuius

Teparationem attentare non audebant. Praecipiente Leone X. datus hie locus anno MDxxii. Patribus observantibus. Antiqui incolae a Comitibus de Fuxo triginta tres aureos nummos quotannis, & singulis mensibus unum modium frumenti accipiebant, ut suorum animabus parentarent. A LXI. In Custodia Campaniae Provinciae Franciae extat coenori bium SeZanii Trecensis Dioecesis, sancto Miehaeli sacrum, bellis & in-ri cendio consumptum, qua de causa nesciri ejus originem, aut auctoremis refert Gonzaga. In monumentis aliquot ad me transmissis invenio subri hunc annum hic extitisse Minorum domicilium. Etenim suppetit Ur- bant IV. diploma anno M. Pontificatus datum, quo seculi1tem conis cedit Fratribus Seetanii sedem mutandi; & Theobaldi Nauarrae Regis; is Campaniae , Briaeque Comitis Palatini, datum anno praedicto, quo is liberam vult esse eamdem translationem: necnon aliud Henrici II. Francorum Regis, ut per universam Franciam absque ullo impediis mento praedicent Minores, aut Praedicatores . IIue accedit aliud Bo- ,, nedicti XI. diploma ad Archiepiscopum Rhemensem, & Epistopos,, Tullen. & Parisien . quibus mandatur ut sollicitam curam habeant, ne,, Fratres Minores , aut Praedicatores , quomodolibet impediantur ari libera verbi Dei administratione, & consessionibus excipiendis . Anno is Domini NDLxvri I. gratante per universam Eeclesiam Gallicanam suis rore haereticorum, coenobium hoc redactum est in cineres, relictis tan-

, , tum Templi sundamentis . Denuo renovatum est industria docti viri es Ludovici Princii Doctoris Theologi, tune Campaniae Custodis . In is medio choro coram summo altari cernitur sepulerum Uen. P. Fr. Iu

liani

177쪽

Minorum

is liani Formoni sacrae Τheologiae Prosessoris, ob insignem pietatem , ,, doctrinam , & singularem eloquentiam celeberrimi, in cujus tantaeis eminentiae memoriam sepulcro inscriptum est hoc hyperbolicum elo,, gium: Mogir angelus, quam homo. LXII. Ex comitiis, quae superius hoe anno diximus Narbonae celebrata, de distributione Provinciarum in eisdem facta, in qua recensetur etiam Custodia Narbonensis, eonstat ante hunc annum in illa Civitate Minores obtinuisse domicilium . Quo tamen structore , aut quo tempore Non potuimus detegere. Extra Civitatis moenia constructum , bellorum incursu fuit destructum simul eum Clarissarum, & aliorum ordinum Monasteriis. Sed expensis egregii viri Petri Joeliis locupletissimi mercat ris intra moenia Civitatis fuit extructum aliud sub titulo Dominae nostrae de Consolatione, & sancti Francisci; demum plurimum auctum savore illustrisis imae domus de Arelios alias Ioyense, ad hoc sollieitante bonae memoriae Patre fratre Ioanne Ginesto is . Multa invenio in regesto Pontificio huic Conventui privilegia concessa, & alibi plura praeclare gesta Per ejus alumnos , quae commodius per varios annos distribuemus . LXIII. Vir alter illustris Dominus de Chau vigne eodem anno constriI- dicit aliud Minoritarum domicilium ad oppidum Issolduniense in Gallia,Cujus Ecelesiam dedicavit S S.Iacobo Apostolo,&Christophoro Martyri. Sensit etiam in communi Galliae calamitate haereticorum inhumanitatem, quibus repulsis, antiquas sedes repetierunt Fratres , pro viribus diruta xeficientes habitacula . In urbe item Campi-Aquosi in eodem Regno , hoc ipso anno domum Franciscanorum a nobilissimo viro Archimbaldo Borbonio inchoatam , nec tamen morte praepediente completam ab luit undique ,& sacra sit pellectile ornavit frater Ioannes de Mailli, illustri prosapia natus, cujus consummationis dum vidit finem, anno MCCLXVI. obiit: cui honoris & reverentiae ergo sepulcrum erectum est in chori medio . Ei adjacet praeclarissima foemina Beatrix Clarimoniensium Comitissa, dc Borbonii domina. Ad sinistrum magni altaris latus sepultus est Guido de Dampierre frater praefati Archimbaldi, e regione vero no bilissima heroina Maria de Hai naut Borbonii Ducissa. Ecclesia sub titulo sancti Ioseph anno MCCL xxv. consecrata est sub ritu solimni. Consecratam etiam Ecclesiam Minorum Coloniensium hoc anno scribit Bru- schius in Annalibus Archiepiseoporum Coloniensium , 8c inchoatam addit anno MCCXX. sed non nisi quadriennio post illuc primum inissos nos jam seripsimus ex Annalibus vetustis Saxonicis. LXIV. In Provincia sancti Antonii & Custodia Ueneta Patrum Conventualium Monasterium est Tarvisii urbis Marchiae Tarvis nae , rerum omnium ad humanum usum utilium abundantia , plurimis sontibus, &Sile amne , quo perluitur, clarissimae) hoc anno sundatum extra Civitatem. In commodiorem transtulit locum anno MCCCvi. Illustrissimus Dominus Gerardus de Camino. floruit in hoc loco frater Albertus Episcopus Tarvisinus, ortu Vincentinus, de quo alias latius dicemus ;necnon Magister quidam Nicolaus, Doctor insignis, haereticae pravitatis Inquisitor, qui plura edidit opuscula, Magister Martinus, Magister Mareus Antonius Cursius clarus Eeclesiastes, & bonarum litterarum cultor praecipuus in eadem Civitate defunctus, cui Magister Stephanus Gherardinus & Daniel Brixianus lapidem in Ecclesia erexerunt, mutuae eo

rum necessitudinis insigne monumentum.

LXV. Ludovicus sanctus Rex hoc anno prope Lutettiam Parisiorum Tom. IV. X ad

nus .

178쪽

Annales

ad iv. M. P. aedificavit ad preces Isabellae suae sororis, de qua nos superius, Clarissarum Monasterium insigne sub Humilitatis Dominae nostrae nuncupatione . Saepius inserius sermonis de eo instituendi se nobis osseret oecasio. In hujus Parthenonis Ecclesia ad laevam prope medium honorifiea consurgit sepultura praedictae Iabellae , infinitis miraculis conspieua. Floruerunt in eadem aede plurima: Sanctimoniales summam generis nobilitatem vitae sanctitate superantes , Blanca filia Regis Navarrae, Magdalena generosissimi Principis Francisci Ducis Britanniae soror ;Ioanna M Margaret a filiae potentisis imi Godestidi Brabant ii . Utvunt &hodie praeclarissimae sceminae Christo servatori summa eum humilitate

commori gaudentes ..

LXVI. Seripsit hoe anno Pontifex ad Ministrum & Uicarium Selavoniae, Guardianosque Iadren. ut quatuor Fratres Minores deputarent ad obsequia Sanctimonialium Monasterii sancti Nicolat Iadren: Iuia personas. xii. Kal. Julii. Ministro Castellae , Custodi , Guardiano , &Fratribus coenobii sancti Facundi confirmat donationem loei ab Abbate Benedicti no illius villae si tam , de qua nos alias diximus , novumqta donationis instrumentum suo inserit diplomati: Petitio vesba. ii. Kalen. Maii .. Uetat ne Ministri Generales , aut Provinciales possint conserroelicentiam ac ordines sancti Benedicti, vel Carthusianorum transeundi , nisi sub illa conditione , quod in eisdem ordinibus debeant permanere et Cum ct plantare. Idibus Maii. LXVII. Parthenonem Clarissarum Burdigalen. commendat Majori ScCommuni Civitatis e Gia meritorium es. Idibus Ianuarii. Abbati Me& Conventui Monialium Monasterii sanctae Catarinae Ianuensis confirmat possessionem sibi traditam Monasterii sancti Ioannis de Logamo ordinis sancti Benedicti Albinganen. dioecesis , de quo non semel diximus superius, & instrumenta in hac re actorum inserit suis litteris ad verbum: Iustisperentium. v I. Idus Februarii. Approbat mutationem sedis, quam fecerant Abbatissa & Conventus Montalium sanctae Clarae de Longae Marchia juxta Ipram Morinen . dioecesis transeuntes ad Rosendale: --retur honesar. VII. Idus Martii. Concedit Sororibus Monasterii Arentii de Frusinone dioecesis Verulanae, ut bonorum sibi relictorum possint administrationem mutare: Devotionis augmentum. vi. Idux Maii. Clarissis Monasterii sancti Silvestri de uberto Urbinaten. dioecesis confirmat donationem a se saetam aedium , in quibus morabantur: SpreMII gratis.

xv. Kal. Iunii. Amplum tribuit privilegium Clarissis Jadren. inseritque Laurentii Iadren. Archiepiscopi donationis instrumenta , in quo dicit prius illud Monasterium fuisse ordinis sancti Benedicti, 3c Sorores ejus. dem Benedictinas sponte se Clarissas fecisse; ex quo sed O testatur non solum in Iadren. Provincia, sed & in tota Dalmatia procurari & aequiritam salutem corporum , quam animarum : Religiosam suam . m. Idus

Iunii. SUPPLEMENTUM P. ANTONII MELISSANI DE MACRO.

I. Um , iuxta Regulae praeseriptum , Fratres a Romano Ponti fiectri humiliter, instanterque petiissent, sibi dari unum de S. R. E. Cardinalibus in Dominum , Protectorem ,& Correctorem : Alexan- , , der piissimus , qui antequam ad Summi Pontificatus apicem evehere- , , tur, eorum Protectorem egerat, & sedens per se ipsum eorumdem

179쪽

Minorum. 16 3

curam hucusque habuerat , & imposterum etiam habere volebat: serenitati conscientiarum illorum prospiciens, hoc anno MCCLX. luu,, benigniter ad haec diploma dedit, tenoris , qui sequitur .

ALEXANDER EPISCOPUS &e.

DilectIs filiis Generali, ct uiner Prasinciatibus Minifras Ordinis Fratrum Minorum, salutem ct Aristolicam bened Itionem. I. π Det in inum nobis generaliter super Omnes Christ Muralis o tam , in varia , di diversa distrabot m osora iai si iis, is ' mentem nostram , unde is reddendo gulis Aposulicae . bito, infirmitatis nostrae redditur minor virtus: cum τοτ tamen Δμωροι - . t. is sollieitudo nos reddit intentas, ODecialis caritas es t fortιorei Pro- pter quos summus, dum vitalis spiritus viseros rexerit artus, sam/tuis gregi ve o superintendere pernor ibos, ae super i um oculoriam nos

' sobis is virtute obedientiae injungatur, ut unum ex ordinauditas S. N. D. ' in Protectorem , O Patronum vestri ordinis postuletis praesentium auctoritate decernimus, vos ad hoe dum uoias uris comes ' fuerit, ex praetepto bujusmodi non teneri ; nee a Fratribus nostras. y s' patrociniis nostris uetes arta protectionis vesrae praesta re προ- - - 2. Nulli ergo hominum liceat hane paginam nosrae constitutioris m fringere vel es ausu temerario contraire; Ii quis autem hoc atte' 'ν timnern , indignationem omnipolentis Dei , ct BB. Petri, Pauli se nouerit incursurum. Datum Sublata v. Idus Au g,, Pontificatur nosui anno VI.

Hane huius Apostolicae constitutionis copiam ex originali in 'r -λ .cia . V ehivo Conventus sancti Francisti Cherii P P. Conventii alium ex gra- coerti. tia admodum R. P M. Francisti , & Antonii Raseli Chemensis tran seripsi anno MDCxCHI. XIX. Maii. h. α Iacterae II. Sunt praeterea plures gratiae, quae ab eodem Ι'QΠΡ'. . . A m F F. , anno Fratribus emanarunt: scilicet, Indulgentia pro festivitatibus Moru' beatae Mariae, & sancti Francisti: Vitae perennis m. v. Kal. Februari oro Inquisiitoribus Italiae: Luod super nonnulus Oe. Xii. Kal. Martii.

, pro iisdem: ctu super 2c via Kal. Maraii: pro Fratribus Praedic

toribus, & Minoribus, ac Eremitis: Provida deliberat one . . M Kal. Maii: ad Parochianos pro sepeliendis apud Minose - . Iv. Kal. Maii: quod superiores corrigant Fratres socios Praei, i' Gerae Religionis cte. Kal. Maii: pro liberatione Monialium S. Aren in ' quibusdam oneribus: Desotionis augmentum . VI. Idus Maii. ,, de celebratione tempore interdicti: Noverit timuerstar m. ' my'Per haee tempora in Lombardia , & Romandiola, nonnulli Eccle V siarum Rectores quod fideles apud Fratres Minores sepulturam eli- gerent, illis Ecelesiasti ea Sacramenta denegabant: huic inconvenientiis occurrit Summus Pontifex, dato diplomate sequenti. Tom. In

180쪽

Annales

ntillaeontra ne sanies Saetante ta eausa electio

ia mero. aman.

sarae cap. 14

ALEXANDER EPISCOPUS &e. Archiepiscopis, o Episcopis per Lombariam, o Romandiolam constitutis

lutem, Apostolicam benedictionem. ,, i. Ilecti sui Minister, ct Fratrer Minores admiri attonis Bo- ,, noniae nobis Agnificari curarunt, quod nonnulu Praelati, R , , Hores, ct Clerici Eccusarum Cisitatum , O Duressum admini'ationisse ejusdem , vobis subjectis Paroreianir suis, pro eo dumtaxat, quod apud *μs Fratret eligunt sepulturam, in extremit Eetie sua denegant S

- 2. Duocirca universati ve ae per Apostolus scripta in minute ob is dientio ricte praecipiendo mandamus, quatenus Praelatos, Rectorer ,ri 9 Cleritas straedictos , quod praetextu hujusmodi Paractiaris eisdem - ,, eramenta non jubtractaut supradicta, monitione praemissa , per emoram ,, Eule sicam, juna incit vesiri debitum , a uiatione remota , co-κ, oris.,, 3. AI squis Venerabili fratri no o Archiepiscopo Rasennens, O, , dilectossio M. Cammeo Mutinens damus nostris litteris in mandatis, ut ,, ins super hoc mandatam Mosolicum exequentes, eosdem PraelatoI, Re- ,, Atires, ct Clericos apsesumptione hujuVmodi, monitione praemissa, peris emoram eamdem jublato amellationis impedimento ) eo escant. ,. n. Non o ante, δε aliquibus a Sede Apsolua sit indultum, quod se interies, supendi, vel excommunicari non piant per litteras dictae S is dis non facientes Henam, ct expressam de induiso hujusmodi mentionem : soe quavis alia ejusdem Sedis Indulgentia , per quam Impediri valeat , ,, vel disserri: seu consitatione de duabus letis edita In Concilio generaὼ

H Dat. o IV. Florebat interea Eboraci in Anglia stater Thomas eadem ,, urbe oriundus, qui praelectorum inter Minores in Aeademia Oxori niensi in ordine quartus, sorte dignitate primus r elocutionis gratia is plurimum valens, nec minus ingenii Iaudabatur acumine. Thomasis Ecclest onus hominem laudat ab eruditione, & virtute: multa opera, , scriptit, teste Lelando; in senectute bona obiit Eboraci anno ΜCcLX- Sed eadem circa tempora splendebat frater Uenantius, professiondi,, laicus , sed magnae virtutis , & sanctitatis: hujus ossietum in Conventu ,, Parisiensi erat vestes, habitusque aliorum Religiosorum consuere, ac se resarcire : licet vero ultimus inter Fratres videretur , nihilominus ob , , ingentia merita , in coelis prae omnibus sublimari visus est . Meminit, , hujus Alexius de Salo inter alios, qui agens de Bonagratia X. Mini- stro Generali nostri ordinis, se ait: me Generalis aliquando narra- ,, est, quod tempore, suo Parisis in choro Fratrum fuerunt triginta teuc, , cinguaic: regente tune ordinem Minorum fratre Bonaventura, --,, dam mulier magnae banctitatis vidit orant tririnta Fratres mortuos Pariis sit; haee autem mulier risabat Parisis per derem , oe septem Dueas: ex is illa autem praeiano numero vidit quinque ad Purgatorium deferri, σ vi se ginti quinque volare ad gloriam , quorum ultimum vidit reuocari in ,, Ordine Serapbim, O' Ille talis ultimus, fuit revelatum, quod erat fui- , , dam converssus, nomine Henantius, vir mirae caritatis: nou enim secundum

SEARCH

MENU NAVIGATION