장음표시 사용
21쪽
pit atque etiam nunc agitur, ut diversarum, praesertim vero orentissimarum Gentium origines, sata, instituta, mores, vires, quanta fieri potest accuratione, et cognoscantur et perscribantur, quo uberrima suppetat at ria, in qua versentur et unde proficiant, qui rebus publicis sive instituendis, sive regundis et emendandis prae
Historiam ex levibus his, sed propriis certisque lineamentis, ecquis non agnoscar, A. A., sive ducem Civilis Prudentiae sive ministram Haec autem cum tam late patet, quam aetatum et teIrarum omnium terminos coisgitando complecti possumus, multa profecto in tanta hac amplitudine contineat oportet, quae ab his temporibus, ab hominibus populisque, quibuscum vivimus, et a mutuis eorum rationibus et commodis, tanto opere discrepant, ut periculum si ne quae inde duxeris e. rum agendarum aut moderandarum praecepta, in prae senti rerum statu, noceant magis quam prosint. Altera accedit consideratio, quod etiam recentissimorum temporum istoria, dum universas nobis exponit, quae in quolibet populo vel proximo acciderint vel cum maxime
22쪽
accidant, res memorabiles, tanta illarum varietate et copia abundat, ut, quas Civilis Prudentia sectari potissimum et captare solet, observationes descriptionesque, temere sparsas ubivis et multa aliarum rerum mole obrutas,
aegre investigare inde, colligere et in una quasi tabula oculis subjicere possis.
Haec igitur ubi tanto magis sentiri eoeperunt incommoda, quanto latius et commercia inter gentes et uoluae utilitatis sive spes sive ructus propagarentur, eo demum eruditorum hominum diligentia conseri coepit ut rerum, quas suo quisque tempore ad cognoscendas civiatates et juvandas maxime pertinere censeret, praecipua momenta, in varias rerum publicarum, cum singularum tum universarum, descriptiones sive notitias, ordine aeratione cogerent, et ab Historia hanc quasi segregatam sientiam haberent quam, cum statuum, uti vulgo loquuntur, id est civitatum omnium cognitionem complectitur, novo tandem verbo, Stati cen appellarunt Barbara vox, A. A. et ex latino quidem nomine status, sed con tra Classieorum Scriptorum usum pro civitate accepto, in graecae lamis teminationem corrupta quae taTen eo,
23쪽
quem explicui, sensu, in eruditorum Scholis invaluit, atque adeo imaginem vobis exhibet disciplinae, cum ad utiliotatem uberrimae, tum vero tam late diffusae, quam hominum rerumque humanarum, in quibus cum maxime vivimus, notitia intelligi potest; quo magis certe operae pretium nos facturos esse judicatis, A. A., si, quem jam sere indicavimus, Statimo huicia hodierna finem paulo accuratius com mentando, et obtinendi ejus dissicultates, et vero obtenti fructus, quot qualesque esse soleant, breviter persequamur. Historiae igitur nostri temporis pars musto insignior et
praestantior, Marisice, eum eum, de quodam generatim diximus, praesentem gentium omnium statum, quantum maxime juvari inde et augeri ipsae possint, observandi,
cognoscendi et describendi finem, tum vero duas prae senim eum matre quasi Historia communes habet, quibus hunc finem assequatur , virtutes; alteram ut era, alteram ut utilia narret quarum prior ab erroris nos levitate, in summo offendendi periculo, prohibeat, posterior vero impediat ne in anxiam nimis, et putidam adeo, rerum minia .arum ac vanarum conquisitionem delabamur.
Jam, qua quidem et qualia tat vel inveniendi ae
24쪽
mendi praecepta, quae fide Historicae praesidia ac leges, in scholis librisque turn Philosophorum, tum Historicorum,
astutim explicatum habemus et illustratum quibus cum et Vos praecipue abundatis, A. A. H. H. uberiorem gravis- sunt hujus loci tractationem ita excludere ex hoc sermone et circumscribere liceat, ut eas tantum dissicultates memoremus, quae Statisticos studio propriae in hoc genere et praecipuae esse solent. Quodsi enim multis de caussis eo dissicilior ad seliber, dum, eoque ad credendum incertior merito habetur tibncria, quo propius eum aetate et temporibus nostiis sit conjuncta quot quintisque veri indagandi impedimentis eam disciplinam implicari existimabimus, quae praesem tem maxime gentium et civitatum conditionem persequi. tur valle regnant hic turbantque divorsa in quaslibet paries hominum studia: Suarum sere rerum admirator laudatorque, alienarum reprehensor et contemtor nimius, quotusquisque non insuper etiam, sive odio aut amicitia, sive spe insignioris commodi vel gravioris mali metu, seu praejudicata denique opinione aut pallium studio, vetum, in patriis rebus et extoris aestimandis judicandis-B a que,
25쪽
que, aut praetervidet invitus, aut sciens volemque praevaricando celat, quin etiam migrat Deinde vero, si quis etiam animum a pervulgatis his vitiis penitus liberum attulerit; si unius veritatis tenacissimus, nee temere gloriari de suis, neque immerito carpere aliena, omninoque
neque se ipsum, neque alios fallere velit ne hunc quidem harum rorum speculatorem testemque habebimus
idoneum, nisi et antea ingenium ab omni, quam dice-ham, contagionis labe immune, multa rerum, in quarum inquisitione versari velit, scientia imbuerit et ad eam prae terea veri observandi ac perspiciendi facultatem formaverit, ut et celeriter et recte videat nulla se neque insidiosa rerum specie neque hominum fallacia in errorem induci, non incognita sibi pro cognitis, sana pro veris obtrudi patiatur. Ingens fuit olim, A. A. et permagna est etiam nune Peregrinantium multitudo, numerosi admodum circumseruntur de multis itineribus commentarii, sed pauci ab
illis, quae indicavimus, vitiis liberi, aut his, quas proxime diximus, dotibus instructi plurimi etiam ex eo genere scriptorum, qui sive levitate et socordia, sive vanitate Dj9jljred by Orale
26쪽
aut, quod abjectius, Iucri studio, nova potius et mira-.bilia, quibus leves homines et creduli, vel pueri adeo se delectent, quam certa et vera, quibus graves viii et prudentes inpenium alant, temere undique arripuisse et per seripsisse videantur. I. gum profecto et vero odiosum foret, A. A., in se vobis hujusmodi scriptionum exempla citare plenae his ubique Bibliothecae, plenae sunt Ephemerides lite rariae quo magis prolaeto diligenti rerum humanarum speculatori cavendum esse intelligitis, ut ne temere quemquam ex hic scriptorum gente ducem sequatur, multoque minus ei ad quem casus ipsum detulerit, tam pervicaci ter et quasi raeordicus adhaerescat, ut omisi consideranis di singula et ponderandi cura, ficta cum certis, falsa
Cum veris Promiscue ac temere amplectatur.
Velum hic audire mihi videor, qui dicant ubi privatis in itinerum commentariis tam timide, tam dissiculter fidem habes ecquid etiam, quae ab indigenis ubique scribuntur, aut quae publica auctoritate prodeunt, relationes, descriptiones, commentarios, summaria, indices,
recusandos esse censes et rejiciendos Ecquid ipsa Acta a et
27쪽
et instrumenta imperii, quae in singulis gentibus promul. gantur, sugillare, in fraudis vel erroris suspicionem adducere velis Haud certe is ego sum, A. A., qui cujusquam fidelaut laudibus detractum, sed, qui meae tamen discl-plinae finem redi constitutum servatumque cupiam: In indigenarum autem relationes eadem valere ipsi intelligitis, quae modo de dives sis hominum studiis, quibus omnia temere misceantur, generatim observavimus, neque fugere vos facile possit eo majora hine erirandi pericula et allendi incitamenta existere, quo magis, hac nostra praesertim aetate, ita ubique per omnem terrarum ibem turbatur, ut nulla sere gens, nullus sit populus, qui non magno et horrifico, qua orh-nes sere nationes attigit, bello conflictetur et intestinis praeterea civium dissensionibus aut aperte agitetur aut clam et occulte coriuin patur unde quae vel a prin-eipibus et gravissimis viris, de Febus etiam , quae ipsi administraverint, patriis perscribuntur, nescias opeutrum a veri amore an a partium studio prosecta, utrum simplicia et sincera, an vero sive odio atque γ
28쪽
vidia, sive gratia et favore, varie sint detorta adornata,
Quandoquidem vero gentibus inter se eaedem assec. tiones, eaedem studii et offensionis caussae essi solent, quibus singulorum hominum vel copulatio mutua vel disjunestio continetur, sequitur prosecto, ut, quae a quolibet topulo promulgantur, relationes, commentarii, caeteretque imperii instrumenta, non sine discrimine et delectu pro veris habenda, sed ad sinceri etiam subtilisque judicii stateram examinanda esse censeamus eum praesertim, quae haud exigui momenti huc accedit consideratio, plurimae saepe in qualibet gente existant caussae. quae, sive tributorum aut vectigalium fraudandorum, sive alterius cujuscunque compendii spe, eo impellant homines, ut tabulatum publicarum fidem, professionum fraude et mendacio, infirment, tollant, evertant quo essicitur ut de civium et incolarum numero, de agrorum latifum diis eorumque tum natura, tum cultura de jumentorum et pecorum reliquorum multitudine, de fabricarum, arti .ficiorum, opificiorum ratione et frequentia, de mercium
importatione atque evectione, et de caeteris denique hu-
29쪽
jusmodi retum publicarum aestimandarum momentis, ipsa impetiorum sive summaria sive commentaria In serpetuo citi aliquid habeant et explorati. Atque haec nar ia toleranda et superanda sorte essent,
nisi continuae accederent, quibus Europa per plurima jam lustra misere filigitur, bellorum et commotarum ubique dissensionum turbae, per quas communia olim gentibus jura, pacta quondam foedera, et aorumvis imperiorum principia, sines, quin ipsa possessio et quasi proprietas, tam varie in dies migrantur, ut quae heri adhuc verissima et ad perpetuitatem stabilita esse constabat, hodie vix' pro certo assirmare ausis. Quid igitur, A. AI cum ipsa illa, in qua versari, qua niti nostram disciplinam oportet veritas his, quas vidimus, dissicultatibus demersa, vix qua certo prehendi ac teneri possit, ansam dare videatur itane cadamus animis, ut jam de fine scientiae nostrae obtinendo line desperemus, ut his praesertim Europae temporibus nullam cogitari, nedum doceri posse Statisticen statuamus Immo vero eo diligentius, . . ab hac nobis caveamus, qua vulgo peccatur, in ' judicando inconsiderantia, quo
30쪽
major imperia omnia, eorumque conversiones cia aliis perinnoscendi, ex ipsis, quae recensui, impedimentis consequitur necessitas. Qui enim in confirmato satis certoque olim rerum statu, publica privatimque nostra permagni interesse censebamus quae vis et ratio cujusquo civitatis, qualo civium ingenium, quae et quanta mercaturae copia,
quae foedera, qua offensiones assent, accurate tenere et
nostrae inde sive utilitati prospicere sive securitati nunciandem, in rebus undique turbulentis, in tristissimis p pulorum de ipso imperio terrarum, hellis in mira hominum, de veris eivitatum formandarum et regundarum prin-eipiis, dissidentium, contentione in continuo denique et ancipiti propriae mercaturae, coloniarum, et aliorum coinmodorum discrimine, desides no et otiosi in secura nois bis placebimus ignorantia Quid agant gentes aliae, quid machinentur, qui statum rerum praesentem mutare, quem collocare velint, non curabimus Commoda, quae praepare, pericula, quae avertere conveniat, aequaliter negligemus 7 vitae maji rum nostrorum navitatis et prudentiae obliti, quas ab iis accepimus, amplissimas res et o rentissimas, nostra deniquo inertia penitus perdemus Τ