De antiqua Picentum Civitate Cupra Montana Mauri Sartii Monachi Camaldulensis epistola ad V. C. Joannem Felicem Garatonum : editio altera recognita, et aucta

발행: 1748년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

seripsi & esse me hic libentissime , ubi , quantum

ex facili conjectura poteram intelligere , meliore in dies valetudine, quam umquam alibi essem futurus, & me iam tum omnem expuisse animi & corporis molestiam, quam Ravennae, sub coelo mihi non admodum amico, ante contraxeram. De studiis vero literarum quod ad te scriberem nihil habebam, ac difficile erat quidquam ea de re constituere. Cum enim multa essent, quae me hortabantur ne quid potius literis in hoc meo secessu habere vellem tum dehortabantur multa, ac plane deterrebant, illudque inprimis quod, & eo veneram , ubi neque ab optimis libris, neque a doctis hominibus satis praesidii ad eam rem essem habiturus: & jam longo experimento didiceram valetudini meae cum studiis ligerarum convenire non posse. Vix itaque fore credo, ut majorem operam literis sim daturus quam quanta necesse est , ne bellum musis indixisse videar. Sed heus tu , videsis ne me beatum hic futurum puteS , neque enim satis molesta occupatio deerit uventutis Μassatiensis publice in Philosophia instituendae, a quo ego sane multum abhorreo.

REstabat extremum illud ut dicerem de huius loci, situ & natura, eiusque quandam veluti hypotyposim concinnarem. Atque in eo etiam facile

tibi per me satisfieri potuisset , si id unum mihi proposuissem , ut quae omnium oculis subjecta, &omnium sermone contrita sunt , ea ad te scriberem , praeterea nihil. Quis enim est qui, quamvis

12쪽

vis subito , s quidem hunc locum semel viderit,

non copiosissime possit dicere de bonitate agri circumjacentis , de copia, & excellentia rerum omnium, quibus humana vita sustentatur , & alitur Unum est , quod incommodum videri possit , loci situs praealtus , atque editissimus. Sed praeterquamquod dissicilem admodum accessum non habet , viis nimirum per monticulos alios aliis altiores sensim assiugentibus , propter eam causam tanta est hujus coeli salubritas, nihil ut supra esse possit. Hinc optima Massatiensium ingenia r hinc firmitas , atque is corporum habitus , qui cum in ceteris sere Picentibus , tum vero hic maxime laudari solet e hinc denique cultus quidam , atque

urbanitas , paulo fortasse major quam pro . conditione loci; tanta certe, quantam in ejusmodi Oppidulis plerumque frustra requirimus. Quam autem opportuno, atque ad aspeetiam praeclaro loco ΜaLsatium sit , haud satis verbis dici posse existimo .

Totus enim in conspectu est , quantum patet , ager Picenus iste cultissimus ab Appenino ad mare Adriaticum, si eam partem excipias , quae est Firmum ultra , quo oculorum acies propter longinquitatem vix pertingere potest , & is , quem Olim Gallicum appellabant , in cujus ora maritima est Fanum Fortunae,& Senogallia , qui ager nunc Piceno adiungi solet . Quare , & urbes toto hoc tractu vastissimo sane plures , hinc videre licet . minora Vero oppida , & castra , quae nulli bi sortasse frequentius occurrunt , quam in Picentibus, sere innumera ; ac praeter id Adriatici maris tractvin duplicem , ingentem unum , ad cujus oram

urbes

13쪽

tunae , minorem alterum , in cuius ora est Lauretum tum perpetuum aestis fluvii cursum , qui lato ac sinuoso alveo passibus ab hinc XVII. mil. Adriatico mari illabitur. III. Haec ego ad te scribere poteram , amicissime Ga-ratone, & scripsi etiam pluribus, ut intelligetes posse me hic ita libenter esse , ut, nec urbis, si quod in me esset , nec urbanitatis , quod certe in me semper fuit, desiderio cruciarer . Sed neque his ego e iam contentus , & tua mihi petitio alio spectare videbatur. Coepi itaque ἰligenter investigare , adt ibitis huius loci peritioribus , numquid compertum esset de Μassatii oppidi origine, & antiquitate, numquod Vetus monumentum, numquid esset in his locis vel natura factum, vel arte, quod esset dignum cognitione hominum eruditorum. Sed cum alii alia dicerent, ex omnium sermone intelligebana nihil hic esse, quod vel recenti memoria, vel antilia opinione admodum illustre existimari deberet. Unum audivi apud Ferrantios, quae familia est hujus loci cum pii mis conspicua, & illustris, Vetus monumentum agervari , latinam inscriptionem in grandi lapide , cujus etiam unum, & alterum eXemplum accepi , a viris , ut opinio erat , he ne doctis,& harum rerum peritissimis, olim eX- scriptum, quod erat hujusmodi. IMP.

14쪽

IΜP. CAESARI DIVI. HADRIANI PARTHICI. NEPOTI DIVI NERVAE PRONE

Exscriptoribus parum accuratis p ter gravissima menda, quae in postremis versibus hujus inscriptionis nobis obtruserant, L. AELIO pro T. AELIO versu sexto excidit , quod nulla ratione sustineri potest. Eccui enim obscurum est Antonino Pio Imperatori, ad quem haec inscriptio pertinet, Tito praenomen fuisse non Lucio J Sed postiemi tres versus hujus inscriptionis multo etiam foedius corrupti erant. Angelus Tacchius, Presbyter Μassatiensis, qui primus omnium , ut opinor , hanc inscriptionem exscripsit Publium Vertium nescio quem , & Publium item Vellatium , Patronos , seu Curatores

oppidi Massatii, quibus Cous Vibius Enoes honoris causa hunc titulum posuerit , videre hic sibi

visus erat , ut ex ejus schedis intellexeram e nihil ego nisi mera monstra Videbam. Itaque archetypum consulendum judicavi , cujus inspiciendi

copia cum mihi facta esset per Franciscum Victorium Ferrantium , virum humanissimum , mihique iam tum amicissimum , priorem ex tribus il

15쪽

I2 Epistola

lis postremis versibus, in quibus tota huius tituli sententia consistit , ita legendum esse perspexi et P. P. PUERI. ED PUELLAE.

Extremus autem omnium ita conscriptus esse mihi tunc quidem visus est:

CVPRIENSES. ΜONTANI. Sed tandem lapide iterum ac saepe acrius , & diligentius inspecto, CUPRENSUS omnino legendum

esse compertum est. Μedius restabat, cujus literae non solum exesae & corruptae , sed prorsus ob iteratae sunt, si hasce excipias .... ENT. RI. sed ad ejus tamen sententiam eliciendam magno adjumento erat in superiori versu legisse PUERI. ED PUELLAE. Veniebant enim in mentem Puellae Alimentarii ab Antonino Pio honoris causa erga Faustinam uxorem suam constitutae , ac tale aliquid de Pueris , ac Puellis istis Cuprensibus suspicabar , qua de re & cum Ferrantio , & cum aliis sum locutus, atque ut coniecturam hanc meam ratione aliqua confirmarem , Ferrantio ipsi ostendisse me memini antiquum nummum rarissimum apud Vaillantium cum epigraphe Puellae Faritianianae, ad quem explicandum profert Vaillantius ea Capitolini verba de Antonino Pio Puellas AElimentarias in honorem Fausinae Fausinianas insi-

SEd secit tandem auctoritas clarissimi Μuratorii,

ut me conjecturae hujus meae non poeniteret. Cum Vall. Num. Imp. t. a. pag. 167. ω I64. edit. Paris

16쪽

Μ auri S a r t i i. I Cum enim ab eruditissimo viro Francisco Μ. Raphaellio patricio Cingulano, in hac mea librorum inopia quaesissem per literas nuncubi sciret editam esse nostram hanc inscriptionem Μassatiensem , rescripsit vir humanissimus editam esse in novo inscriptionum Thesauro clarissimi Μuratorii ta), aliquanto quidem minus corruptam , quam Vulgo Circumferebatur , nam & is etiam eius inscripti0nis exemplum , quale hic ego nactus eram , ante id tempus habuerat , sed mancam tamen , & non leviter vitiatam, ut quivis facile iudicare potest; sic enim habent extremi versus tres apud Μuratorium r

ENT. RI .... VIBIUS. ENOES. ΜON. PNT. Versum ultimum emendare non potuit vir doctissi mus , sed superiorum duorum primum quidem emendatissimum dedit , alterum conjectando supplevit, attulitque ad coniecturam suam confirmandam eadem illa Capitolini verba , quae apud Vaillantium videram . Sed praestat Muratorium ipsum

audire ; post ubi enim dixit in eo versu qui ante ultimum est , legi commode possct ALIΜEM TARI , ita inquit r pubemae lineae divinando portus , quam cerra rarione exscriptae fuerunt . Et

Hipsa Anroninus Pius , uti scribis Capitolinus , Puellas Alimentarias in honorem. Fausinae, Faustianianas con sit uir, quae videlicet ex aerario aleban-3ur . In honorem quoque Hadriani Pueros Aliment

rios constituisse credendus es. i

17쪽

DUbium non est igitur quin Pueri, o Puellae

ALIMENTARII hic designentur , praesertim cum & ejus vocis nonnulla vestigia supersint, nec alia vox ulla ibi commode inseri possit. Qua de re tota ut quivis facile iudicare possit , nostrae hujus inscriptionis exemplum , quam diligentissime expressum , hic subjicere placuit. Sed quod Μuratorius existimat hic designari Pueros Alimentarios ab Antonino Pio in Hadriani patris honorem institutos, idque hac una ratione probat , quod cum Antoninus idem Puellas Alimentarias instituerit , quae Faustinianae dicerentur , credendus sit in Hadriani quoque honosem Pueros Alimentarios constituisse ;ego id quidem vix negare ausim propter summam viri dodtissimi auctoritatem , sed tamen Vereor ne satis firmum sit argumentum ex nostra inscriptione petitum . Ubi enim considero multo ante id tempus pueris & puellis , egenis parentibus natis , alimenta passim in Italiae civitatibus , ex publico constituta fuisse , non video cur inscriptionem nostram interpretari oporteat de pueris in Hadriani honorem institutis , deque puellis ex Faustinae nomine appellatis. Ut enim in aliis Italiae civitatibus, ita apud Cuprenses Μontanos esse poterant vel ab aliis principibus ante Antoninum Pium, vel ab ipso demum Antonino Pio constituti pueri & puellas, quibus alimenta publice suppeditarentur. Latissime enim patebat in Italia beneficium istud optimorum principum ad liberorum educationem. Ut enim V

20쪽

Μ auri Sartis. Is. rissime inquit Reinesius in alimenta puerorum ine nuorum mellarumque , annui sumptus certarum jum-rnarum facti sunt , non in urbe xantum , sed per totam Italiam in coloniis , ct municipiis. sa) Neque vero principum dumtaxat , sed privatorum, etiam liberalitate, praeclarum hoc institutum alebatur. De Plinio enim nepote manifestum est contulisse illum in alimenta puerorum , & puellarum non modicam pecuniae summam , de se enim , ut alia ejus rei argumenta praeteream , scriptum ipse reliquit, se pro quingeniis millibus nummum, quae in alimenta ingenuorum , ingenuarumque Promis rat , agrum ex suis Ionee pluris actori publico mancipasse. I,) Eius pecuniae curandae causa erant in Italiae civitatibus su fores alimentorum dicti, quorum non rara mentio est in antiquis lapidibus , ubi & Priefecti alimentorum quandoque occurrunt , & alimentorum Curatores , Od alicubi etiam Vill cum ab alimentis legimus apud laudatum Reinesium ,

aliosque.

SUnt qui Nervam eximii huius instituti aucto rem serant. in Sed Traiani liberalitas in hoe

maxime emicuit , ut Plinius & Dio , sive ejus epitomator Xiphilinus , & inscriptiones antiquae, &nummi sane plurimi testantur. Haec prima, inquit

Plinius , parvulorum civium vox aures tuas imm

SEARCH

MENU NAVIGATION