De antiqua Picentum Civitate Cupra Montana Mauri Sartii Monachi Camaldulensis epistola ad V. C. Joannem Felicem Garatonum : editio altera recognita, et aucta

발행: 1748년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

deantur , nutant tamen, ac meo etiam judicio Plane corruunt. Nam primo quidem meris conjecturis haec opinio nititur ; inscriptio nulla, nullum

monumentum satis certum, atque adeo ne probabile quidem ad eam adstruendam affertur. Deinde quae ratio multos impulit , ut Cupram Μontanam e regione Cuprae Μaritimae collocarent , eadem alios tortasse movere posset, ut eam urbem longius inde

dimoveant. Nimis enim Ripae Transonae locus , vel potius is locus, quem hodiecium appellant Ia civita, ubi crebriora apparent antiquitatis vestigia, ei loco vicinus videtur , ubi Cupra Maritima fuisse existimatur Vix enim urbes istae IV. aut V. passi millibus inter se distassent, ut ab eorum locorum peritis audivi. In tanta autem propinquitate civitates duas satis amplas , & copiosas consistere , & agrum alendo

populo idoneum habere potuisse non deerit qui aegre sibi suaderi patiatur ; licet enim id exemplo

non careat , rariusculum tamen est , nec ubique occurrit. Atque ego hac potitanum de causa aliquando suspicatus eram Laurentium AZolinum Ripanorum Episcopum Holstento Cuprae Μontanae situm quaerenti, aliquot mil. passi supra Ripam Transonam indieasse, maluisseque a communi hominum opinione recedere, & alibi Cuprae Μontanae locum

investigare , quam ad Ripam Transonam Cuprae Μaritimae propius , imminentem , di quasi incubantem figere. Sed alia fortasse ratio ΑZolinum Epist

42쪽

Μ auri S artri. 3πpiscopum movit, nam cuniculos nescio quos & subis terraneas vias videre sibi visus erat in iis locis , quae a Cupra Μaritima ad eum locum pertingerent, ubiis Cupram Μontanam fuisse conjeciabatur, quod &Homenio indicavit. Sed vir doctissimus Nicolaus Recchius Ripae Transonae, patriae suae, Episcopus, &patriarum antiquitatum investigator solertiuimus , nihil ejusmodi in ejus civitatis vicinia se . . Vidisse testatur, ac decessoris sui sententiam omnino improbat. Somnium est , inquit, Episcopi Aetolini : nam

nulli sunt in ea regione cuniculi praeter arenarias Ripae, quie, ur Cupram maritimam attingerent, ultra IIII.

multa passuum producenda forent. Quid si isi eun

culi e sent suma Ripam Transnam P Haec notavit vix doctissimus ad oram codicis Holstentani, qui Romae est in bibliotheca Imperiali , cui ipse decennio praefuit , ut significavit Constantinus Rogerius Vir Cl. nunc eidem bibliothecae praesectus , qui cum

hoc, tum alia multa inter legendum ad hanc meam Epistolam notavit , mihique ut communicarentur , humanissime permisit.

SEd quid quod si Cupram Μontanam ad Ripam

Transonam constituas, nullum reperies idoneum locum , ubi probabiliter fuisse Cupram Maritimam dicere possis λ Nam quod vulgo persuasum erat Cupram Μaritimam ad mare sitam fuisse prope locum D Grorte, id qua ratione defendi possit, non video. Testis est P. Paclaudus nullum vetus monumentum umquam esse repertum, nullum antiqui Mificii vestia

si a gium

43쪽

gium apparere ad eum locum D Groite a mare. a JΜ numenta Vero omnia, quae extant sane plurima circa Ripam Transonam, ac praesertim in eo loco, quem dicunt Ia civita, reperta esse confirmat. Et illud nomen ta cisita monumenta ibidem effossa demonstrare videntur ibi Cupram Μaritimam fuisse , nec Paclaudus ipse dissitetur celebre Deae Cu- prae templum ibi olim fuisse. Ex quo fit alibi omnino quaerendam Cuprensium Μontanorum sedem , quoniam esse ibi non potest , nisi ex duplici Cupra unicam velimus emcere. XIX.

ACcedit Plinii, &, ut mihi videtur, etiam Pto.

Iemari auctoritas, qui Cupram Μontanam in mediterraneis Picentum sic collocant, ut facile iudi- dicari possit molio plusquam pass. mil. V. distasse illam ab ora maritima. Plinius in hunc modum Ρieeni urbes describit r Tervium , quo finitur Praexutiana regio Picentum incipit. Cupra oppidum , Casellum Firmanorum , super id colonia Asculum Piceni nobilissima : intus Novana e in ora Cluana , Potentia, Numana a Siculis condita. Ab iisdem colonia Ancona c. Intus Auximates , Bere rani, Cineu iani, Cuprenses cognomine montani, Iarienses , Pau

sulani, Plenine es , Ricinenses c. f b J Est , ut audio , qui Plinii locum alio modo distinguat & legat r

44쪽

Mauri Sarri ἰ. Cupra oppidum , Casellum Firmanorum, o super id colonia ; fidest Firmanorum J Asculum Piceni nobi

Iissma I intus Novana, in ora Cluana oec. quae lectio magis etiam nobis est opportuna. Vides igitur, amicissime Garatone, Cuprenses Μontanos intus , uia

est in intimo Piceno a Ρlinio collocari , & quidem

ad eam partem, quae est supra Cluanam , Potentiam, Numanam , Anconam, minime vero ad eam, quae supra Cupram Μaritimam , & Τruentum versus is Cum enim ex Praetutiana regione ad Picentes accedat, ab ora maritima incipit , & primo Cupram o pidum , hoc est Cupram Μaritimam , tum castellum

Firmanorum recenset. Inde ad mediterra a per gens Asculum coloniam nobilissimam 'nominat , &minus a mari distantem Novanam : at de Cupr Μontana silet omnino . Inde ad oram maritimam regressiis Cluanam indicat, Potentiam , Numanam, Anconam; rursumque , ad ea loca , quae huic orae mariat imae respondent interius, transiitum facit, & Auxim tes, & Beregranos affert, & literarum ordinem sic tus, Cingulanos & Cuprenses cognomine montanos oec. Ex quo apparet Cuprenses Μontanos & longe .a m

ri sitos fuisse , & ea loca tenuisse , quae supra Anconam, Numanam , Potentiam & Cluanam sunt, non quae ad TruEnti ostia, & Cupram maritimam spectant. Janus Plancus V. Cl. hac una Plinii auctoritate C prae Μontanae situm certo cognosci & definiri posse existimat, eo quod Cuprenses Μontani juxta Auxim tes, & Cingulanos a Plinio recenseantur . fa J V Che la Cupra Montana lasse pol dove h ora it Massaccio

45쪽

rum Plinius hic , ut alibi fere, in recensendis Piceniciterioris civitatibus literarum ordinem sequitur , nec magis eius valet auctoritas ad Cuprenses Μontanos quasi medios inter Auximates & Cingula noseonstituendos, quam iuxta Falarienses, aut Ricine nisses, de si qui sunt alii ex Picentibus, qui magis a Massatiensium finibus sint emoti . Id unum igitur ex Plinii auctoritate colligi potest Cuprenses Μontanos quaerendos non esse iis locis, ubi Cuprenses Μaritimi suerint , eosque longius absuisse a Ripae Transonae loco. Ex quo fit in alia Piceni parte quaerendum esse eius civitatis situm, sed ad eum definiendum, certoque statuendum in Μ affatii oppidi vicinia , uti Cl. Planco videtur, nullum in Plinii auElaritate momentum est.

XX. CVm Plinio consentire videtur Ptolemaeus . sic enim Picentes describit, iuxta editionem Μaginianam , quam unam adhuc videre licuit: Castro. Cupra maremma. Bocca det sume Truento. PGentia.. Num saeclo di Iesi , e dove h stata trovata quem Lapida , apia pariste dalia destri Eione , che fa Puaio. della quinta regione d Italia nel Lib. III. at cap. II, dove cosi incominciar uinta regio Piceni e do po a ver destritte molle Citia dei Piceno , e tra queste la Cupra semplicetnente , chemette vicina af Castello di Fermo, ec. passa a destriuere attre Citta, ed altri popoli det Piceno dicendo e initis Aia. ximares , Veragrates, Cingulani, Cuyrenses cognomine Montani. Dove si vede , che egla ripo ne i Cuprensi Montani vicino ad Osimo , e a Cingoli , come in salti h presentemente ii Massaccio. I. Planc. V. cist.

46쪽

Numana. Ancona. Haec in maritimis locis. In nis-diterraneis vero: Trajana. Urbe Saliva. a) Set-νσmpeda. Cupra Montana. Firmio. Abulo. Adria.

Non sum nescius, non admodum accuratum esse auctorem hunc in locis praesertim mediterraneis describendis, sed tamen semper dormitasse illum non crediderim. Quod si Cupra Μontana Μaritim' contem mina , atque usque aveo vicina fuit, ut vulgo existia matur , cum id Ptolemaeus ignorare non potuisset , non video cur alteram ab altera distinguere debuisset. Quod si quis Cupram Μontanam a Μaritima Tecte secretam a Ptolemaeo contendat, quod haec in ora maritima, illa in mediterraneis fuerit, quid est, Cur Ptolemaeus quoque Cupram Μontanam cum ceteris Piceni urbibus, quae ad oram Anconitanam spe Elant, cum Plinio collocat, tum ad Firmum, Asculum, Hadriam regreditur, quae in ora Cupram Μaritimam habent, & Truenti ostia λ Quid est cur inter Firmum, &Asculum eam urbem non interserit, sed locum ei in citeriore Piceno ante Firmum assignatὶ Hunc ego scriptorem minus quandoque accuratum non dissiteor , ita stolidum non judico, ut omnia sus deque misceat, & pervertat. Quod si qua fides eius Tabulis Geographicis habenda sit, hinc etiam intelligi poterit, Cupram Μontanam multum a Cuin prae Μaritimae finibus distasse . Etenim in Tabula VI. Europae, ubi Italia & Picenum describitur, Cupram Μontanam , in ipso Piceni meditullio sitam videre licet, quod, etsi ad verum ejus civitatis locum definiendum haud sane multum conducat , tamen aperte demonstrat Cupram Μontanam a Μ ritima longius abfuisse. XXI. me es Troia , Urbs nivis.

47쪽

42 , Epistola. XXI. CVm itaque nec ullum Cuprar Μontanae certum vestigium supersit iis locis , ubi nunc Ripa Tiansona , & Plinii etiam, ac Ptolemaei auctoritas eorum opinioni refragetur, qui eo loci Cupram Μontanam figunt, quid causae sit non video, cur Cuprenses Μontanos negemus extremum hunc Agri Piceni limitem incoluisse , ubi Μas alium est, alteri illi, ubi Cupra Μaritima,& Ripa Transona, ex diametro oppositum. Ecquod enim illustrius ejus rei testimonium requirimus inscriptione hac nostra , aut quam rationem inibimus ad antiqv rum urbium,&populorum sedes internoscendas, si hanc respuimus ZEst hoc argumenti genus eruditorum omnium sus. fragio comprobatum, si quidem de loco, ubi primum erutae sunt ejusmodi inscriptiones antiquae, Certissime constet, nec suspicari liceat, ne sint aliundae ad veme, uti de nostra hac certe suspicari non licet, quae hic eruta est XXX. ab hinc annis ad Divi Eleutherii, nec desunt viri probatissimae fidei, qui &locum designare possint, unde eruta est, & tempus meminerint, cum primo reperta , cumque ad F rantiorum aedes transvecta est, curante Icilicet Dominico Ferrantio, qui patriae suae dignitati egregie ' consuluit , cum rarum hoc monumentum , cujus ope. & Cuprae Montanae situs,& Μ affatii origo aliquando detegenda erant , ab interitu , cui erat o DnO-

tum, eripuit. sa) . XXII.

a) A. D. MDCCXVIII. IV. μου. Octobris Inseriptio issa

rranslata es ad AEEer Ferranti oram mensibus alignor, ping mreperta fuerat. Diuitigod by Corale

48쪽

Μauri Sari ii. . XXII.

SEd quamvis hujus inscriptionis lassimonium omia

ni exceptione majus habendum sit, iuvat tamen aliis argumentis, & quasi adminiculis ejus fidem adstruere. Nam in fundo quidem, ubi lapis iste effossus est, admodum perspicua apparent antiquitatis Ve

stigia , quae haud ignobile oppidum ibi olim fuisse

indicant, quaeque si multo ante id tempus ab sedulo aliquo illarum rerum investigatore observata fuissent, antequam magis corrumperentur & perirent in dies , multo etiam illustriora Cuprae Montanae indicia haberemus . Occupabat vetus id oppidum eam planitiem, quae infra Μassatium est aesium versus ad Divi Eleutherii , quae pervetusta aedes est Divo Massatiensium tutelari sacra: Plebem S. Eleutherii vulgo appellant, ejusque curator Plebanus Ο-lim, nunc Archipresbyter dictus, intra Μassatium oppidum habitat aci Divi Leonardi. Verum non eam solum planitiem occupabat vetus ea civitas , sed etiam Campos adiacentes, eos maxime, qui facili declivio protenduntur in Boream. Altius enim effossa humo in extrema ejus agri parte, quae ad Plebem Divi Eleutherii pertinet , antiquorum aedificiorum vestigia ibi quoque deprehendimus. In aede Divi Eleutherii, propterea quod magna ex parte resecta sit, nihil est , quod magnam praeseserat vetustatem, si muri partem non exiguam excipias ex secto lapide operis sanequam antiquissimi. Sed tamen totus ille tractus parietinis & ruderibus ita resertus est, ut non modo

49쪽

modo, ubicumque terram effodias aedificiorum reliquiae ingentes , & lateritii canales, & subterranea cubicula,& pavimenta mire elaborata appareant, sed aliquid etiam hujusmodi supra terram non uno in loco emineat, ex quo de amplitudine & magnificentia aedifici qm , quae in his locis erant, facile conjecturam facere licet. Est rusticana domus in eo

praedio, quod ad Divi Eleutherii spectat, ubi ejus oppidi partem nobiliorem fuisse crediderim, antiquis parietinis superstructa. Visuntur hic ingentium sornicum reliquiae, quibus domus ipsa est imposita , &quod superest, antiqui muri tanta crassitie , tantaque firmitate est, ut admirationi esse possit iis, quibus non satis perspectum est, quae olim esset aedificandi ratio , rebus praesertim Romanorum florentibus. Hinc profluxit Arcis Acciae commentum non illepidum ; in his enim veterum murorum reliquiis, cuiusdam Arcis munitissimae, olim ab Romanis conditae, vestigia nescio quis videri sibi visus est, idque in vulgus edidit, ac nomen etiam eius Arcis acute excogitavit , voluitque Acciam esse dictam , unde processu temporis Μassatium , sive Μassaccium quasi Massa Accia emerserit. Sed mittamus nugas.

XXIII. Supra eam domum , ubi agricolae hortulus est ,

aedificia fuisse eereleganter pavimentata , compertum est. Ex his alia erant exagonis laterculis constrata , quod pavimenti genus satis vulgare habitum esse crediderim in illa Romanorum lautitie , di magnificentia, alia autem ex marmoreis crustis

50쪽

Μauri S arti t. 4sperpolitis , apteque figuratis, ut inter se artificiose componi possent, earumque ingens copia passim eo

loco effoditur . Quamvis autem totus ille tractus continua plurium sareulorum fossione, & consitione

disiectus , & dissipatus sit, alicubi tamen integra existant eiusmodi pavimentorum vestigia. Particulas aliquot , ubi tantillum agri adhuc intacti reperire licuit, detegi, & mundari curavimus, secus Viam,

quae est inter Divi Eleutherii, & praedium istud, de quo dicimus , suntque intra eius ipsius praedii s

plum. Videre hic ilicet, eujusmodi essent asarota alia pavimenta antiquorum , Vel marmorato oblinita , & picta , vel ex minutissimis tessellis composita, quae musiva appellamus, de quorum origine, Bd usu apud Romanos plura habet Ρlinius sa). Utriusque generis specimen aliquod hic adhuc superest , imprimisque admiratione digna est integerrima, ac vividissima colorum species, qui in reliquiis prioris illius pavimenti ex marmorato apearent, quosque neque interfluus humor, neque acriores succi, quibus humus, montanis praesertim locis referta est, raue vel durissima metallorum eorpora labefacta-,lent, vel dissolvere , vel vitiare ullo modo po

tuerunt .

. XXI V. ΡOssem hic etiam commemorare plarimos in iis

locis reperiri nummos veteres ex omni forma& metallo, & omni aetate percussos, quae res notissi ima , ac vulgatissima est. His proximis mensibus se ne plurimos recens effossos vidi, meras tamen qui

squi'

inst. N. l. 36. c. an

SEARCH

MENU NAVIGATION