Josephi Maffeji juris civilis in Neapolitana Academia primarii professoris Institutiones juris civilis Neapolitanorum in quibus legum Neapolitanarum origines ac vetera et nova regni instituta enarrantur. Pars prior altera

발행: 1784년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

INSTITUTIONUM

IURIS CIVILIS NEAPOLITANORUΜ. .

LIBRI SEX

PROLUSIO HISTORIe A

Nisortir regni Neapolitani a reipublicas Romanae temporibus ad Langobardos. Uris civilis Neapolitanorum traditurus elementa , necelsarium duco eius iuris origines progressus exponere, bc regni Nea

politani initia , , subinde mutatum regimen; quae res libentius ad propositae materiae lectionem perducit, & clariorem iuris intellectum reddit . Regnum Neapolitanum , quod olim regnum Siciliae, bc deinde regnum utriusque Siciliae dictum est, uti nunc FERDINANDI V. optimi Regis, quem Deus perpetuum sospitet , ditioni paret , insula Sicilia constat, & continenti terra , quae a Brutiis ad A An-

13쪽

α Insilui. Jur. eivit. Neapol. Anxur urbem , & Truentum fluvium pertinet , superoque , bc infero mari clauditur , Pontificioque principatu ad occidentem so

Is terrae Iractus cum vicina Sicilia, ubi Romano accessit imperio , non eodem iure usus est, nec eodem modo gubernatus. Romani enim ad regnandum Mati, quo victis commodius imperarent, imperiumque firmius retinerent, iis regendis , quam minimum poterant , a deVictarum civitatum ingenio recedebant . Quo factum, ut insulam Siciliani in provinciae sormam redegerint; italiae vero ciVitates nequaquam : sed eas municipia , colonias , praefecturas , civitates foederatas esse voluerint ) . Μunicipia civitates fuere, quaruin cives suo iure , suis legibus , bc magiliratibus utebantur , muneris tamςn cum populo Romano hoaorarii participes , a quo munere capessendo municipes appellati videntur: nullis liis nec cilitatibus, neque ulla populi Romani lege adit tacti, quum nunquam populi Romani eorum fundus factus estet 3). Ηorum tamen non una conditio; nam quaedam

ius suffragii, bc honorum habebant, quaedam

14쪽

Prolus. hiso Ie. Cap. I. 3 non habebant : quaedam iuis legibus utebantur , qdaedam Romanas adoptaVerant q). Coloniae fuere civitates , veluti ex civitate Romana propagatae, quod in eas Romani

coloni missi essent: eaeque iura , institutaque omnia populi Romani, non siti arbitrii habuere 5J . Vivebant enim legibus Romanis,

atque Institutis a triumviris coloniae deducendae stabilitis . Suos vero magistratus habuere e decurionum collegio creatos. Coloniarum quoque non eadem forma fuit: quaedam enim Romani, quaedam Latini, quae

dam Italici iuris fuere 6) .

Praefecturarum pessima conditio fuit: eae enim civitates , quae fidem fefellissent, aliudve admisissent, quo supplicio dignae viderentur, in praefecturarum formam redigebantur. Atque in eas quotannis Roma praefecti mittebantur , qui eas Romanis legibus, tuis medictis gubernarent 7).

Optimum contra 1oederatarum civitatumius 1 uit: eae enim suis usae sunt legibus , atque institutis , magistratibus; nisi, quae ex foedere debebant, quum usus venerat ,

praestare tenebantur 8) . Talis suit Neapo-Α et lis

15쪽

4 In silui. Jur. elvit. Neapol. lis Graeca origine, legibus, atque instita

Provinciae denique fuere regiones late patentes , Italia procul positae, populo Roma no , Vel bello partae, Vel hereditate , vel deditione . Eae censum, vectigalia , tributa populo Romano pendebant : in easque quotannis Roma mittebantur proconsules, Vel propraetores , qui eX iure Romano , suisquaedictis ius dicerent : bc quaestores, qui tributa , bc vectigalia procurarent. Non omnis vero provincia pari iure utebatur: nam inprovinciis erant municipia , coloniae , bc civitates foederatae io) . Harum in numero fuit insula Sicilia . Ea regiminis forma non modo libera Re publica , sed etiam sub primis imperatoribus obtinuit: quoniam Augustus , ubi rerum potitus est , ne videretur regnum affectare , nihil paene novi in legib*s , magistratibus , de reipublicae administratione molitus est: sed id dedit operam , ut leges, & magistratus e suo penderent arbitrio. Quo factum, ut sub Augusto, sequutisque imperatoribus non parum de pristino municipiorum , colonia riim, foederatarumque civitatum iure decesserit.

At ubi imperium ad Hadrianum pervenit,

16쪽

: Prolus. hi sorte. cap. I. 5 maior erum ι mutatio facta est. Etenim is, ut summam in universam rempublicam sibi potestatem stabiliret, non modo frequentioribus edictis , . rescriptisque omne paene ius resormavit: bc edictum perpetuum per Salvium Iulianum componi curavit: sed etiam universum imperium in provincias partitus est: Italia1nque ipsam quod antea fuerat inauditum ) in provinciae formam redegit . Atque ex Italia , δc vicinis insulis septem decim provincias fecit; quibus regendis consulares , correctores , & praesides auctoritate pares, sed dignitate dispares praefecit ia). Ex his quinque ad. nos pertinent, nempe una insula Sicilia , 8c quatuor in continenti terra, Campania , Samnium , Apulia be Calabria , ac Lucania dc Brutium . Sicilia , bc Campania consularibus suberant : Samnium praesidi: Apulia cum Calabria, bc Lucania cum Brutiis correctoribus iu). Quare ex eo

tempore municipiorum , coloniarum , foed ratarumque civitatum iura paene defecerunt. Maior ineunte quarto saeculo mutatio facta est, quum Constantinus Μagnus ad imperium evectus orbem Romanum in duas partes divisit, ut duobus imperatoribus parere posset: atque utramque partem in dioecessis, dioeceses in provincias partitus est: no-Α a VOL

17쪽

6 In silui. Juri etail. Neapol. vosque magistratus creavit, qui dioecesibus , provinciisque imperii praeessent 1s). Η rum primarii fuere quatuor praefecti praetorio , nempe Orientis , Illyrici, Italiae , MGalliarum . Italiae praefecto duo suberant vicarii, unus Romae , alter Μediolani, qui vicarius Italiae dicebatur . Romanus vicarius decem provinciis, quae suburbicariae dicebantur , praefuit, quaeque a consularibus , correctoribus , & praesidibus regebantur. In his fuere quinque , de quibus antea dictum , quaeque regnum Neapolitanum , ut nunc est, constituunt ig). Atque ita res stetit ad Augustulum usque exactum , quum occidentale defecit imperium . Nam Barbarorum incursiones , veluti Wisigothorum duce Alarico, Hunnorum duce Attila , & Vandalorum duce Genserico meminisse nihil attinet i5 . Anno igitur 476. quum Romulus Augustulus quem alii Μο- mulum , aut Μomillum Auguitulum appellant ) Romae imperaret , Odoacer , qui et iam Odobagar, Otachar, seu odachar nuncupatur , natione Scita magna Herulorum , Rugorum , Scitarumque manu Italiam invasit: is) Zosm. lib. a. cap. 32. & 33. Socrat. lib. I.

cap. 2.

18쪽

Prolus. hisorie. Cap. I. . 7st: imperatoris exercitum ad Ticinum fudit: Orestem militum ducem Augustuli patrem interemit: Ticinum, Ravennam deviacit : Augustulumque exulem in castrum Lucullanum mist 1 6J . Atque ita Italiae omnis, Siciliaeque potitus est , quam insulam fere totam annuo imposito tributo Gensericus Hispaniarum , & Africae rex et concessit 1 ). Sic Augusta dignitas , diluae in Augusto coeperat , in Augustulo defecit: imperium Romanum , quod ab uno Romulo initium,

ab altero habuit exitium . Is nullam in republica mutationem instituit: leges non tulit; monetam suo nomine non cudit: immo nec purpura usus fuit , nec regiis insignibus 18 . Sed tertiam agrorum partem Italis ademtam 1uis pro exhibi

Odoacri breve regnum fuit. Etenim anno 489. Theodoricus Amalus Theodomiri filius Ostrogothorum rex, qui olim apud Leonem orientis imperatorem obses fuerat , tum a Zenone adoptatus, de ipsius Zenonis venia Italiam petivit, bellum Herulis intulit, Ravennam , ubi sedem Odoacer posuerat, post triennalem obsidionem cepit, Odoacrumque

19쪽

8 Insilui. juri eiMil. Neapol. interemit, & Italiae , Siciliaeque regnum occupavit a ) Hic a pristina regiminis forma minime deicavit : legibus enim Romanis delectabatur, ideoque Italis iuris Romani usum , hoc est codicis Theodosiani reliquit eti) ; nisi quod edictum pluribus constans capitibus sub regni initia promulgavit az), Veteres quoque magistratus retinuit: at quo expeditius ius civibus diceretur , singulis urbibus, pagis , Vicisque, iudices constituit , qui provinciae moderatori iubessent a) . Gothorum regno Justinianus finem fecit . Nam anno 535. bellum Gothis intulit; tum orientalis Italiae Wittge devicto potitus est: demum Totita, Teiaque Gothorum regibus interfectis anno 55; universam Italiam, Siciliamque recepit, postquam octodecim annos fuerat varia fortuna belligeratum et ) . Ubi Italia , & Sicilia orientali accessit imperio , pristinis magistratibus paruit Romanis usa legibus, scilicet justinianeis , quae nuper promulgatae fuerant. Quas in Italiam miserat s

20쪽

Prolus. historie. Cap. II. ' strat, ubi primum eam subigere coepit: tum ea plene in suam potestatem redacta nova pragmatica sanctione illic servandas praece

Id non diu duravit. Etenim mortuo an no 565. Iustiniano , quum et Justinus iunior sororis Vigilantiae filius successisset, Narsetem, cuius opera Italiam receperat , quique eam pro imperatore gubernabat, Constantinopolim revocavit atque in eius locum Longinum misit; 'qui novis rebus studens veteres magistratus 1ubitulit: M singulas urbes ducibus, qui domi, militiaeque praeessent , regendas dedit, quibus ipse praeerat sede Ravennae constituta exarchae nomine adsum

Hisoria regni Neapolitani a Lang0bardis

rsetem serunt ea re offensum Alboinu in Langobardorum regem Pannonia excivisse, qui primo impetu Galliam Cisal

pinam anno 568. occupavit, unde Langobar diae nomen sortita est: mOX anno 569. ca pia Μediolano rex salutatus est, atque ita, Lan ets) Pragm. Just. f. o. ari Sigon. de Regia. Ital. lib. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION