Josephi Maffeji juris civilis in Neapolitana Academia primarii professoris Institutiones juris civilis Neapolitanorum in quibus legum Neapolitanarum origines ac vetera et nova regni instituta enarrantur. Pars prior altera

발행: 1784년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

sto Infitve. Jur. elail. Neapol. leges set 6) . sed ipse contra sentio Italos , qui jure Romano vivebant, Iustinianeas leges observasse 27 . Eius rei plura sunt argumenta : nam primo Langobardi veteribus Italis pristinas leges reliquere: hi vero alias, quam Iustinianeas, non habebant , quippe)uibus septemdecim minimum ante annis uerant adsueti Immo in orientali Italia longe antea Iustiniani leges, At dominatio coepit ; scilicet ab anno 536. multo tardius Langobardorum dominatio constituta est , nempe circa annum 589. et 84. Deinde si

extinctas Justiniani leges fingamus , intelligi

nullo modo potest, qua ratione duodecimo saeculo revixerint. Praeterea, quum potissimum ecclesiae, & clerici iure Romano vixerint , fieri nullo modo potuit, quin Iustinianeo uterentur : nam clerici, dc ecclesiae 1ummo pontifici adhaerebant, cum primis. orientalis Italiae, quorum erat metropolitanus, eumque saepissime consulebant: sum mus Vero pontifex, ut omnis Romanus ducatus Iustiniani leges custodiebat , ut pa, tet ex epistolis summorum pontificum, potis,

26 Auct. H. C. lib. 4. cap. 6. Pecchia in hist.

N. C. lib. 2. cap. 27.

z3b Auet. H. C. lib. q. cap. I.

32쪽

Pro Ius. hisorie. Cap. II. simum Grcgorii Μagni, bc Joannis VIII. et9 . Ηis certiora accedunt, quod Astolfus praescriptionem triginta annorum probarit , ub Iecclesiae cum Langobardis negotium esset :quadragenalem vero , ubi eae inter se cN- tenderent , quod iure Romano uterentur 3O :ecclesiis Vero nonnisi quadragenalem praetcristionem objici iure Justinianeo cautum con-:at si). Quod Henricus II. imperator, ub1 clericis iusiurandum calumniae remisit diserte Iustinianum , eiusque leges. laudarit . Et denique, quod, ubi coram Liuiprando primum , deinde coram Astolso de quibuIdam ecclesiis, bc monasteriis controversia agitata est inter Senarum , 8c Aretii episcopos , quorum paroeciae in Spoletano ducata fuere ; litigatores non ad codicem modo ,

sed ad pandectas quoque Justiniani provocarunt 33J. Hinc sequitur , si alibi ius Justinianeum

Valet, quatenus receptum ; in nostra Italia valere , quod illud tanquam propriam possessionem semper retinuerit. Quanquam non ne

C. de Sacros. Eccles.

33쪽

sta Insilui. ivri ei l. Neapol. gaverim per ea ignorantiae tempora hoc ius magis usu,& moribus constitisse, quam scripto. Eiusque iuris in ducatu Romano, MRavennae exarchatu semper praecipuus usus fuit prae iis regionibus, quae Langobardisparebant: atque in his perinde, ac in illis codicis, & novellarum frequentior, pandectarum fere nullus, earum studio temporum barbarie paene consopito laq).

CAPUT HI.

Bisoria regnἱ Neapolitani a Normandis ad Andega S .

LAngobardorum dominationi in Cistybe

rina Italia Normanni finem attulere ,& regnum Neapolitanum constituere. Undecimo enim saeculo ineunte, quum quidam Normanni Hierosolymis redeuntes strenue ad Salernum cum Saracenis conflixissent, eos que fudissent; a Guaimario III. Salernitano principe rogati sunt, apud se manerent: sed ii Neustriam reduces inde cum Os mundo, Rainulla, Asclittino, aliisque Salernum revertere. Hi initio sub Langobardis principibus , Graecis ducibus meruerunt; donec Rainullas sibi urbem extruxerit, in eaque dominari coeperit comitis nomine; seu lo

34쪽

Prolus. hi oris. Cap. III. 23 cum extruendae urbi, bc comitis dignitatem a Sergio Neapolitanorum duee impetraverit, ut vulgo tradunt: seu potius ipse sibi bc locum condendae urbi, , comitis Munea sar serit non repugnante Sergio, qui eum comia rem agnovit, uti bc agnovit Conradus Salicus imperator. Id factum circa annum IO33.& 1Os9. Condita urbs Aversa nuncupata ,

quod Capuae adversa esset si) . Haud multo post quamplures alii No manni a Rainulfo , ut ferunt, acciti huc Venere, in quibus principes fuere Guillelmus, Drogo, Umi redus, aliique Taneredi Altavillae comitis filii. Hi quoque initio sub

Langobardorum , Graecorumque signis militare : tum Graecis insensi, quoniam, quum in Sicilia strenue adversus Saracenos militassent, male de se illi meriti essent , anno rogo. Graecas in Apulia urbes, bc pagos orpugnare , eaque subigere coepere; quae inter se se partiti sunt: M Guillelmum fortis simum militem, ea re Ferribrachium appellatum , principem delegerunt, comitemque salutarunt set . Tum validiores facti Lang bardis bellum intulere, plurimasque uec Lamgobardorum , & Graecorum urbes, pagos, Scoppida in suam potestatem redegere. Idem fecit Rainulius Aversae comes, cujus suc-B 4 ceo

35쪽

c4 In lituri jur. eisil. Neapol. cessor Riccardus anno IO6a. Capuanum pri cipatum occupavit s). Guillelmo Drogo frater successit. Drogoni Umfredus . Is anno Io 57. decessit Bagelardo, seu Abai lardo filio pupillo relicto ,

cuius tutelam quasi administraturus Robertus Guiscardus Umfredi frater consanguineus Α-puliae comitatum occupavit: eiusque fines adeo protulit, ut paulatim universae paene Apuliae, Brutiorum , Salernitani, & Beneventani principatus fuerit potitus: reliquosque Normannos sibi subegerit, ducis astum-to nomine Quare Leo Ostiensis inquit:

Diverss lieet temporibus totam terram, universo que partium illarum Normannos , Praeter

Nieeardum suo iubdidit dominatui q) . Tum reliquam Apuliam, & Brutios, bc denique

Siciliam domuit, cujus insulae comitem RO-gerium uossum fratrem renuncia it. His temporibus Neapolitani Regni pontificiae investiturae coepere . Etenim Leo IX. summus pontifex Normannis parum aequus, quod de eorum crudelitate , atque iniquit te frequentes ad ipsum querelae essent dei tae , illos delendos , Italiaque pellendos doliberavit . Quare anno 1o53. iis bellum i tulit: sed ab Umfredo fortiter repulsus, pra tioque in Lucania victus, & captus est . Is

belli

36쪽

Prolus. hisorie. Cap. III. 25 belli iure abstinens pontificem Beneventum cum honore reduxit: pontifeκ cum eo pace inita ipsi , quae bello quaesiverat, pontificia auctoritate confirmavit . Hinc scribit Μala-

terra : Omnem terram , quam pervaserat, O quam ulterius versus Calabriam , O Siciliam

Iuerari polset, de Sandio Petro heredituli findo

Quumque Benedictus X. summus pontifex iterum Normannos Italia pellere constitui se set, eo mortuo Nicolaus II. successor anno IO59. pacem cum Roberto Guil cardo pepisgit: eique Apuliam, & Calabriam, quas regiones nondum plene quaesierat , ac Siciliam , quam insulam occupare meditabatur, pontificia auctoritate permisit: eumque Apuliae , Calabriae; &: Siciliae ducem renunci vit. Quare Guillelmus Appulus Robertum donat Nicolaus honora dueali .RObertus contra censum pontifici, & fidelitatem promisit . Is pontifex, uti Roberto Siciliae, ita Rciccardo, qui Rainulfo successerat Capuani principatus occupationem indulsit 6) . Huiusmodi concessiones eidem Roberto Gregorius VII. summus pontifex anno IO8O. confirmavit p) . Ve-

37쪽

26 , In siitue. iuri etail. Neapol. verum eae pontificiae concessiones pro seu dalibus investituris haberi nullo modo pos sunt, quum nihil de suo pontifices largitisnt: immo saepissime id indulgebant, quod neque ipsi, neque ii, quibus eoncedebatur , tenebant, sed omnino erat alienum . Cenis vero neque dominii, neque seudi, ne oblati quidem, argumentum est : sed devotionis, bc patrocinii , potissimum , quod ea aetate etiam privati, qui se potentiorum patrocinio commendabant , annuum censum eis promitterent 8) . Ideo autem ejusmodi pontificiae concessiones avide expetebantur, & census a regibus , 6c principibus libenter promittebantur , quod iis quid iuris in ea, quae bello quaesiverant, tibi tribui crederent, vel saltem credi vel leni : iustioremque fieri pontificia auctoritate adquisitionem, quasi iniuria occupationis cum censu, qui pontifici solveretur, pensata : tutioremque possessionem pontificio patrocinio. Quod in caussa fuit, cur paene omnes christiani reges, dc principes censum pontifici promiserint . Ad haec quoque tempora pertinet Siculae legationis origo . Etenim, quum anno IS98. Urbanus II. summus pontifex Robertum Traianopolitanum episcopum in Sicilia legatum constituisset, Rogerius comes, quod se in

38쪽

sciente id factum esset, pontifici succensuit: pontifex, ut Rogerio Obsequeretur, Roberto legationem ademit: Rogeriumque, eiusque sucincessores summi pontificis legatos esse voluit. Ex quo tempore Siculi reges jure pontificiorum legatorum usi sunt 9 . Sed ad Normannorum historiam redeamus. Roberto Guiscardo Rogerius filius: Rogerio Guillelmus nepos successit. Guillelmus anno II 27. decedens Rogerium Rogerii Bossi Siciliae comitis filium habuit successorem; qui

tanta dominatione auctus comitis, bc ducis nomine minime contentus regium titulum , bc dignitatem exoptavit , oc ab Anacleto pseudopontifice anno II 3o. Obtinuit. Eum honorem illi Innocentius II. summus pontifex post novennium confirmavit, quum bello victus a duce Rogerio ad patrem Rogerium regem captivus ductus fuit 1 o). Intem ea & Capuanum principatum, bc Neapolit num ducatum adeptus est . Etenim anno II sq. Roberto II. Capuae principe pulso , omnem principatum in suam potestatem redegit. Sergius quoque Neapolis duX primum anno I I SI. tum anno II sq. sponte se Rogerio regi dedidit: denique anno II 39. eo mortuo Neapolitani seu Anfusum , seu Rogerium Rogerii

9 inlat. lib. q. cap. 26. Aue . Η. C. lib. IO.

39쪽

u8 Insilui. Jur. eivit Neapo I regis filium sibi ducem delegere Atque ita omnis orientalis Italiae, Siciliaeque. potitus est , bc Neapolitanum regnum, quod

regnum Siciliae nuncupabatur , constit tum est . Rogerius anno II 54. moriens Guillelmo silio, qui malus dictus est regnum tradidit :Guillelmus anno 1166. alteri Guillelmo filio , qui bonus nuncupatus est . Is Guillelmus II. quum anno 1189. sine liberis decederet . Henrico VI. imperatori amitae Constantiae Viro regnum reliquit. At Tancredus , qui nothus fuerat Rogerii ducis filii primogeniti regis Rogerii, Siculorum opibus regnum occupavit. Is paulo post, scilicet anno II 94. defunctus successorem habuit Guillelmum silium, qui III. dictus est. Tunc

Henricus , qui antea parum secunda fortuna decertaverat, iterum Guillelmo bellum intulit , praelioque Victor rerum potitus est, atque eum cum matre Sibilia captivum Germaniam misit. Is non multo post, nempe anno II 97. eX humanis eYcessit Friderico filio impubere relicto , qui primum in Constantiae matris, deinde ea mortua in Innocentii III. summi pontificis tutela fuit iu). Fridericus , qui postea imperator electus ,

40쪽

Frolus. hi forte. Cap. III. 29Fridericus II. dictus est, anno I 25O. Vita functus est Conrado filio regni successore relicto Is post quadriennium defunctus est , eique Conradinus filius impubes 1uccessit . Eius tutelam balium nuncupabant ) bc pro

eo regnum Μani redus administrabat, quum ille apud matrem in Germania moraretur .Quumque non multo post rumorem 1 parsissent Conradinum ex humanis excessisse, Μan-fredus se regem salutari curavit, suoque nomine imperitare coepit: imperiumque , adhuc palam facta Conradini incolumitate retinuit .

At quum Urbano IV. qui Suevis minus favebat, Μans redi dominatio displicuisset Carolum Andegavum Provinciae comitem Gallia excivit: eique Neapolitani regni investituram concessit . Carolus anno x 266.

Μanfredo bellum intulit: exercitum ad Beneventum fudit; Μans redum confodit: M . regni potitus est. Atque ita regnum deapolitanum a Normarinis, bc Suevis ad Ande gavos translatum est is . Sed antequam de Andegavorum regno dicam , Normandorum, Sueuorum instituta , bc leges narrandaq sunt. Et quidem initio Normanni sine iure certo, sine lege certa agere instituerunt: sed urbibus , pagisque devictis , quae inter se se partiti sunt , Veluti. ia) Auct. H. C. lib. I g. 4d I9.

SEARCH

MENU NAVIGATION