Josephi Maffeji juris civilis in Neapolitana Academia primarii professoris Institutiones juris civilis Neapolitanorum in quibus legum Neapolitanarum origines ac vetera et nova regni instituta enarrantur. Pars prior altera

발행: 1784년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

1o Institui. Jur. eIvit. Neapol. Langobardorum in Italia regnum coepit a). Sub idem tempus , aut non multo post, Z 'tho Langobardorum dux Beneventi potitus est : atque initium Beneventano ducatui dedit et . Tum Alboinus, sequutique Langobardi reges, bc duces 1dentidem victricia arma protulere, ut Italiam paene omnem Langobardo regno adjicerent ; nisi quod insula Sicilia , exarchatus Ravennae , ducatus Romanus, Neapolitanus, Caietanus, bc Amal-fitanus, ic pleraeque Apuliae, bc Brutiorum maritimae urbes in orientalis imperatoris fide manserunt 3J. At anno 75i. Astollas Langobardorum rex regni fines prolaturus Ravennam eXpugnavit , pulsoque Eutichio exarcha omnem exarchatum subegit. Tum audentior factus Romanum ducatum aggressus est : periculo commotus Stephanus IV. summus pontiferuopem a Pipino Galliarum rege expetivit: is anno 755. subsidio pontifici venit, Romanum ducatum liberavit: bc Ravennae exarchatum occupavit: easque regiones bello par

tas pontifici concessit c 3.

i) Siron. de R. I. lib. I. Paul. diae. de gest.

Lang. lib. I. cap. 25.

22쪽

Prolus. hsorie. Cap. II. IIΜortuo Astolia Desiderius successor ex- archatum recepturus plerasque exarchatus, Ac Romani ducatus urbes oppugnare coepit :Ea re Hadrianus I. summus pontifex ad Carolum Μagnum Pipini filium, qui postea

occidentis imperator salutatus est , confugit. Carolus anno 774. pontifici opem laturus Desiderio bellum intulit: eumque Ticini deditione captum cum uxore, liberis in - Galliam deportavit 5 . Atque ita Langobardorum regnum desiit, regnumque Italiae , quod antea Langobardis regibus parebat , ad occidentale imperium pertinuit: insula vero Sicilia , & reliquae Italiae orientalis regiones , quae Constantinopolitano suberant imperatori, in priori statu in an 1erunt. Id ad undecimi saeculi initia , ad adventum scilicet Normannorum duravit , de qua re inserius dicendum . Sed antequam de Normannis dicere incipiam , exponenda est regiminis forma , &leges , quae interea in Italia obtinuerint ;quae res ad consuetudinum seu dalium , nostrarum legum intelligentiam non parum conducit. Et quoniam , ut dictum est, Italiae pars aliqua Constantinopolitano impera tori , maxima vero Langobardis paruit; quae regiones Constantinopolitano imperatori 1uberant , eae a ducibus, atque eXarcha guber

5 Anast. Biblioth. in Hadra. Murat. ad ann.774.

23쪽

tu Institui. Jur. eisil. Neapol. nabantur , qui domi, militiaeque praeerant , quique ab eodem imperatore deligebantur. Era que ab eius arbitrio pendebant. At ubi a nano 75 I. eXarchatus Ravennae deletus est , Graeci duces prope summa potestate. uti, atque in eos imperatoria coepit vilescere au-etoritas . Legibus quoque , quae in Uriente obtinebant , vixere , nempe Justinianeis primum , deinde Basilicis; nisi quod ducatus Romanus, & Ravennae exarchatus Justinianeas leges temper retinuerint, quoniam ubicodeae Βασιλορων editus est , orientali fuerant avulsi imperio 6 .lis vero regionibus, quae in Langobardorum potestatem Venerant, Langobardi duces praefuere, qui Albo inum regem comitati sunt, quique ab eo regendis provinciis bello partis praefecti sunt. Hi pariter bc rei militari , & civili praeerant . Id sub Clesi

Alboini successore pariter obtinuit. At eo interemto Langobardi regnum exosi sine rege agere instituerunt ducibus summa potestate usis, donec post decennium belli necessisitatibus exigentibus Autharim regem crearunt . Is urbes , provinciasque dominio supremo sibi reservato ducibus permisit , quas ad stirpem virilem transmitti voluit redituum, quae inde proveniebant , medietatem sibi , medietatem ducibus concessit et). Quum 6) Strum in hist. jur. cap. 5. f. 6. 7) bigon. de Regn. Ital. lib. I.

24쪽

Prolus. hi Morie. Cap. II. I 3 Quum autem duces late patentibus regi O- Oibus dominarentur, comites, qui sibi subeessent , crearunt , qui singulis urbibus , aut . minoribus regionibus praesecti essent; fuere tamen quidam comites , qui uni regi 1uberant , ab eoque creabantur. Comites perin de , ac duces domi , militiaeque praeerant & urbium, pagorumque reditibus, ut domini fruebantur ; quae usu sfructus forma dominio proxima e Germanorum moribus orta est , atque a nostris scriptoribus utile dominium nuncupatur . Civibus quoque 1eu in criminum , . seu in pecuniariis caussis assidentibus scabinis sine provocatione ius dicebant; nisi quod interdum a comitum placitis ita eorum iudicia nuncupabantur ) ad duces, a du'cum ad regem extra ordinem provocare

Comitibus sculdasi, qui & centenarii dicebantur, subjecti fuere, qui in singulis pagis , Vicisque miuores pecuniarias caussas de-nniebant, & leviora delicta coercebant. Ab Orulli . Ιententiis ad comites ordinaria fuit

appellatio ψ) Pagis , Vicis , villis, aliisque reditibus regi reservatis gastaldi , seu gaestat dii praesegi

ιunt. Horum praecipuum munus fuit regios fula ἡ-x'- qq- L. q. Se tit. 53. L. .

25쪽

fundos procurare , pecuniamque colligere , Madservare : sed si usus venisset, de pecuniariis caussis , levioribusque delictis cognoscebant :& quotannis vel certam pecuniae ita in mam , vel certi praedii iratistus pro mercede capiebant . Id muneris annuum fuit, sed interdum eis a rege prorogabatur io) . Verum ea rei Langobardae administratio occidentalem, seu Transtyberinam Italiam spectavit: nam in orientali, seu Cistyberina Langobardi aliter rem instituerunt. Omnia enim Cistyberina Italia, quae hodie est regnum Neapolitanum, seu Apuliae si urbes, regionesque, quae Constantinopolitano sub erant imperatori excipiantur Beneventano duci paruit. Is seu sua potentia fretus, seu

quod suis opibus tantam dominationem quδesiverat, prope summa auctoritate usus est :etenim nec leges tulit , nec nuinos cudit , nec regia insignia usurpavit; caetera tamen

maiestatis iuribus usus est , ut pacem , bellum , foedera injussu regis faceret: ab ejus

placitis ne extra ordinem quidem proVoca

tio ad regem fuisse videtur : nec missi regii, qui de statu reipublicae cognoscerent , ad missi , quum nunquam in veteribuS monum

mentis eorum mentio occurrat. Immo cre

diderim nullam redituum partem , qui ex publicis fundis Cistyberinae Italiae proveniebant ,

io Lib I. sevd. cap. Pecchia differt. I. f. I 6.

26쪽

Prolus. hisorie. cap. u. Isbant , ad regem pertinuisse, quod nulli apud nos fuerint regii gastaldi, qui eos procurarent ii . Nulli in hoc Beneventano ducatu , nisi unus, Fc alter ex singulari merito Capuae comes creatus oςcurrit: sed pro comitibus gastaldi singulis provinciis praefecti fuere , quorum munus annum duravit, nisi a Beneventano duce eis prorogaretur: atque in eo situm fuit, ut fundos, bc reditus ducis administrarent, bc sine provocatione in facinorosos animadVerterent, bc civiles controversias terminarent . His de more sculdasii subje

Quumque Beneventani duces prope sum ma potestate uterentur , ubi Carolus Μagnus anno 774. devicto Desiderio , ut ante dictum est , Langobardorum, bc Italiae regnum occupavit; Arechius , qui tunc Beneventi dQ- minabatur, indignatus exteris regibus pare re , principis nomen, insignia , bc ius adsumsit, num os cudit, leges tulit, bc quo au gustiorem se redderet , plerosque comites creavit sis . At anno O Q. occiso Si cardo U. Benevenisti principe Beneventani Radelchisium elegere Siconolso defuncti fratre posthabito: Sa V

27쪽

16 Institui. jur. eluit. Neapol. lernitani Siconolsum principem 1 alutarunt. Hi inter se decennium integrum de principatu armis decertarunt, donec Ludovicus ΙΙ. imperator rem ita compotuerit, ut Beneventanus principatus Radelchisio Salernitanus Si- conolim cederet. Interea Landulfus Capuae gastaldus comitis nomen adsumsit. sed pro comite principem egit, obsequio Salernitano principi denegato; donec Pandulfus , qui caput ferreum dictus est Capuanum principem se salutari curarit. Id vulgo 1equuti Camillum Peregrinum, bc auctorem historiae civilis i Othonis Μagni imperatoris auctoritate putant factum , qui anno 963. Pandulfum Capuanum principem renunciarit . Sed ipse coniicio , ex quo tempore Atenulfus , successoresque Capuani comites Beneventi imperitarunt , principes dictos : nomenque Pandulium , & successores , qui soli Capuae praeerant , retinuisse. Sic Beneven tana dominatio tripartita est in principatum Beneventanum, Salernitanum, & Capuanum, comitumque numerus multiplicatus est. Uerum hi Cistyberini comites multum a Transtyberinis ditiabant: nam Trant tyberini noti solis urbium, pagorumque reditibus fruebantur , sed etiam crimina plectebant, bc civiles lites dirimebant, quum contra Clity-

28쪽

Prolus. fit orie. Cap. II. IIberini solis reditibus contenti iurisdictione abstinerent, bc imperio: ea enim ad gastal- dos spectabant. Hinc in una eademque urbG saepe comes, & gastaldus occurrit, quorum ille reditibus fruebatur, hic iurisdictione utebatur, ic imperio . Sensim tamen quibusdam comitibus iurisdictio, bc imperium demanda ta , quare ii dicti sunt dignitate comites, munere ginaldi. Praeterea Transhyberini comites ius, dignitatem decedentes liberis relinquebant: Cistyberini nequaquam. Sed procedente tempore comitis dignitas cum iure percipiendorum redituum aliquibus, eo rumque familiae concessa est; iique appellam ii sunt comites ic domini. Ita rem omnem perbelle unus exposuit vir eruditissimus Carolus Pecchia ti5 . Jam ad leges venio, quae in iis regionibus , quae Langobardis parebant, obtinuere Et principio Langobardi Germanicae originis gens, dc belli magis , quam legum studio dedita , iure scriptu usa non est , sed mores, bc populi instituta pro legibus habuit;

donec Rotharius septimus Langobardorum ex in comitiis ducum, comitum, bc iudi cum primus leges tulerit, quas edicto publicaVit anno 643. quem morem sequuti rege tenuere, quare pari modo leges tulere Gri HB moal- 15) Pecch. in hist. M. c. v. lib. I. cap. IzεS dus. 2. 9, 3

29쪽

x8 Insitat. Jur. eivit. Neapol. moaIdus , Liuiprandus , Rachis, Κ Αsto, fus 16 . Immo ubi regnum Italiae ad occidentale imperium pertinuit, imperδtores Occidentis, uti reges Italiae, & Langoba dorum pari ratione leges tulere tap). Harum non una collectio facta est : sed vulgatior in tres libros divisa, fortasse XO.iaeculo edita est a Petro Diacono monacho Benedictino, qui Lotharii II. logotheta, e eeptor, & chartularius fuit ib). Arechius quoque, ubi Beneventanus princeps salutatus est, quo se imperatori incidentis minime subesse significaret, legζs iueomitiis procerum, bc iudicum tulit; quod exemplum Adelchius sequutus est . Has leges, quae in codice legum Langobardarum non exstant, una cum tribus foederibus Beneventanorum principum legere licet apud Camillum Peregrinum ty). Hae vero Langobardae leges non omni populo, qui Langobardorum suberat dominationi , Iatae sunt, sed solis Langobardis :vetetes Itali Romanis legibus vixere; quodox ipsis Langobardis legibus satis intelligitur. Nam Liuiprandus aperte professus est

30쪽

se legem de morgeneata, de relictis uxo- ri a viro suis Langobardis dedisse et o). Idcirco idem rex iuuit, ut tabelliones seu scribae pro contrahentium conditione , M lege , qua viverent Langobarda videlicet, vel Romana, chartas scriberent eti): atque ut filii patris, uxor viri lege viveret fetu . Et L tharius imperator constituit viduam lege viri esse solutam, atque ad priorem suam legem reverti debere et s). At sensim Langobardi iuris crevit auctoritas: nam praeter Langobardos veteres Itali , qui beneficia habebant, aut munera , Vel ministeria apud regem, duces, & comites , immo primores, ditiores quique iuret Langobardo vivere instituerunt. Quo factum, ut ibia plebs, ecclesiae, & clerici jure Romano viverent aq) . Quocirca Lotharias iquo certius constaret, qua quisque lege vi-Veret , interrogandum praecepit, qua vivere

Romani iuris nomine , quo Italia usa est, plerique codicem Theodosiamim, Aniani breviarium denotari putant , non Iustiniani B u le

SEARCH

MENU NAVIGATION