Desiderii Erasmi Roterodami De contemptu mundi. Liber

발행: 1641년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

4쪽

CONTEMPTU

6쪽

CONTEMPTU

M UNDI.C A P u Τ Ι. Lim quidem Iodoce adolescens charissime non mediocris mihi ad te scribendi incessit cupido, sed hactenus pu- , dore magis quam negligentia silui, veritus scilicet ne te singulari tum . prudentia tum eruditione hominem,ogae admonere parans ego inquam natu quidem haud multo maior, caeteris autem rebus longe inferior, aut ululas Athenas , ut in proverbiis est aut in sylvam lingna ferre viderer Non quod dubitarem quin tu , ut es animo lenissimo optimoque , adhor- tationem nostram in optimam partem acciperes, sed ne ego parum modesti viri ossicio functus viderer, qui

7쪽

moneri longe aequius erat. Quid igitur faciam Z Scribam ne At id pudor vetat. Sileam vero . At e regione id amor tui Iodoce non sinit. Ergone perpetuo haerebit in dubio animus , hinc suadente amore, hinc dis . suadente pudore Verum ambiguo animo vix quicquam est molestius. Verum tandem vincat quod aequuna est vincere, cedat amori pudor. Pluris mihi debet esse tui commodi ratio , imo tuae salutis, quam alienae de me opinionis. Quod ii nostrum scribendi ossicium arrogantiae magis

quam prudentiae dabitur , eatenus certe peccato meo danda vecita erit,

quatenus ab amore squi nihil eon l- te agere soleto profectum videbitur.

Malui enim amanter scribendo audentius quam prudeter tacendo pru- .dentius agere. Nec vereor omnino ne hoc patrono camorem nostrum

loquor absolvi nequeam. Neque

enim aut simplex est aut vulgaris, sed& geminus & singularissimus. Maxim et siquidem ac plurimae necessitudinis

8쪽

CONTEMPTu MuNDI. snis tecum mihi causae intercedunt, mutui a pueris convictus, mira quaedam animorum consensio, communia optimarum artium studia , ianumerata tua erga me ossicia, denique singularis & tua & tuorum in me benevolentia. His omnibus etiam sanguinis affinitas accedit. Quid autem ea neeelsitudine potest est e copulatius, quae quasi duplici catena colligatur, hinc sanguinis vinculo, hinc coniunctissima quadam charitate animorum Z Itaque velim sic tibi mi

Iodoce persuadeas , neminem unquam sibi quam tu mihi es , fui stechariorem. Quando autem te aeque atque meipsum diligo , aut etiam amplius, aequissimum est ut tua salus non minori mihi curae sit, quam mea-

ipsius , imo facit id i nescio quo pacto j verus amor, ut acerbius amici quam nostra incommoda doleamus,

eiusque commodi quam nostri simus cupidiores : denique ut paucis dicat facit ut homo sit homini chario equam ipse sibi. Quiod equidem de te sperare, de me plane assirmare possu.A 3 . Hinc

9쪽

Hinc mibi eam fiduciam sumpsi, ut modestiet paulisper oblitus, hanc hortatoriam ad te epistolam scriberem, qua te plane a mundi strepitu commercioque abducere , atque ad momnasticam, id est solitariam tranquil-Iamque vitam transferre cupio. Res ardua , & quae non passim vulgo persuadeatur , sed qnoniam ea vitae tuae integritas est, ut iam nunc praeter ha

bitum in quo mihi quidem gratulor l

prope nihil suum in te mundus habeat , exhortationem meam non inanem futuram confido, quando qui rem eodem te & optimi animi impetus , & nostra vocat oratio. Quis enim dubitat ei rati cursum esse facillimum , quae & ventis fertur & amne secundis i Quanquam autem in Optimam spem tua me probitas vocet, nunquam tamen timere desinam, donec aequissimo isti & lubrico seculo valedixeris, atque ad coenobium tanquam in tutissimum sinum te receperis. Qiboties enim c crede mihi) discrimina in quibus tua vita versatur mecum petracto id aute facio prope

semper j

10쪽

semper in toties singularis tui amor

anxium me atque lolicitum reddit, nec aliter assicior quam pia . mater quae gnato unico, eodemque charissimo fretum aliquod crebris infame naufragiis navigante', servissi mum ventorum turbinem surgere non sine lachrymis videt, pallescit, trepidat, aestuat , gnatum insomnis cogitat, gnatum dormiens somniat , temperque animo peioraveretur , semperque timet graviora pericula veris. Atque utinam ego non minora veris pericula timeam. Sed novi ego , novi Iodoce novi,

quos istud seculi fretum habeat

motus, quae vitae pericula, quot mortium genera, unde pridem scissa rate vix exigua vehente tabula nudus evasi. At tu forsan ceu temere securus timidiusculum me vocans securum esse iubebis. Atque i to pacto pectori nostro metum non e Xe meris , imo adauxeri S, tantumque abes ut securum praestiteris , ut spem etiam nostram propemodum omnem labefeceris. Tanto enim periculosius

SEARCH

MENU NAVIGATION