Desiderii Erasmi Roterodami De contemptu mundi. Liber

발행: 1641년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

31쪽

18 ERAsMI ROTER. DE sibi conflavit invidiam, is multos Vitae suae hostes ferat oportet. Quur ita 'Nam cum multi ambiant quod unus tenet, nec te salvo assequi spes sit , te quoquo modo tollant necesse est. Difficillimum est autem cui tot tenduntur casses, non tandem in unum aliquem incidere. Aut ergo tibi veneno aut serro pereundum , aut sue optime cadas in exilio salus redimenda est. Aut ut sis fortunatissimus linperpetua anxietate, ac metu ne praecipiteris claram quidem, at acerbam vitam ages. Iamne igitur scite Iu venalis dixisse videtur: Nam qui nimios optabat honores Et nimias poscebat opes, numerosa parabae Excessa turris tabulata , unde altior

esset

Casui , ct impulsa praceps immana

ruina.

Sed quorsum ista tam verbose 3 Scilicet ut plane mi Iodoce intelligas, quam plena metus , quam plena anxietatis, quam denique caduca sint,

si qua mundus iste prae se fert subli

mia.

32쪽

mia. Atque id quidem te incolumi. Quid ubi incumbae rerum amarissima mors' Cum subito omnis illa illustriu imago evanuerit in maiorum more, quae una cum sopore avolant. Ubi prisci tyranni r Ubi magnus ille Alexander, cuius olim ambitioni angustus erat orbis r ubi Xerxes ille, cuius classibus constrata redundarunt aequora r ubi toties victor Hannibal, qui dum vixit scopulos & montes rupit aceto ubi Paulus Aemilius, ubi Iulius, ubi

Pompeius, ubi caeteri, aut ex Graecis , aut ex Romanis, aut ex Barbaris

clarissimi principes , quos singulos

recensere &molestum effer, & prope ociosum' Quid de tanto rerum splendore atque maiestate superest, praeter inanem quandam hominum fabulam, quam & ipsum literatorum ossicio debent, qui nisi illorum vocabula suis scriptis posteritati commendassent, tanta ement oblivione sepulti, ut ne tenuis quidem ipsorum memoria usquam resideret. Sed

hoc quicquid eri, ad nos fortassis B 3 aliquan-

33쪽

3o ERAsMI ROTER. DE aliquantum,ad illos nihil attinet, neque enim illi nunc eadem quae olim mirantur. Profecto si nunc ab inferis emergeret ille regum , quorum meminimus maximus Alexander , aspiceretque orbem tanta ambitione flagrantem , credo irrideret inania studia vulgi, atque . hac, aut huiuC. modi oratione, verum iam experimento doctior fateretur. QIIo rapitur caecus error mortalium y Res solidas veras profuturas nemo miratur, noxias, inanes, incertas, omnes tanto labore petunt. Quid tam improbe , tam pertinaciter in sublime tolli conantur ' Vel meo discant exemplo omnes mortalium dignitates caducas esse nebulisque simillimas, quae eadem saepe hora & latissimae solent esse & nullae. Ego ego ille imperatorum olim facile opulentissimus, qui

invictus rerum omnium verticem

tenui , qui reges innumeros Barbarosque populos perdomui, qui orbe

fere subacto, aequora quoque rimatus, aethera demum tentavi. Felix plane siquidem morte etiam terrere potuis-

34쪽

CONTEMPTu MuNDI. 3Ipotuissem , at ea cuncta vincentem

vicit, & quidem levi febricula: Neque tam subito aut spuma instata dilabitur, aut fumus perit in auras, qua

omnis ille rerum strepitus evanuir. Heu quantum quam repente mutatus sum ab illo Alexandro cuius olim edicta totus perhorruit orbis, nuncis ut vel ab infimo quoque contemni ledique impune possim . Qilondam

cupiditate minor erat immeusa mundi vastitas, nunc urnula perangusta atque adeo septem pedum coerceor. Mors enim sola fatetur quantula sine hominum corpuscula. Oli madorato amiculo radiante diademate, purpuraque ardente conspicuus , nunc vel

visu foedissimus nuda ossa cinisque aridus iaceo. Et quo mihi insignia stemmata , quo auro picta monumenta ' Quorsum operosa pyramidum fabrica neque videnti , neque

sentientiὶ Atque utinam cum corpOre suo& animus una intereat, neque mortem istam multo acerbior mors

sequeretur. Sed heu ille maximo suo superstes malo totius actae vitae pin-B nas

35쪽

nas dare cogitur. O ter felices qui id vivi persuasere sibi, quod nos experti , sed sero intelligere coepimus. Sapiunt, sapiunt , qui sua sorte contenti, ipsi se vincere certant, sibi magis imperare quam aliis, potiusque illud coeleste atque perpetuum, quam hoc terrenum caducumque ambire imperium. Magnus rex est quisquisse bene rexerit. Quid potest esse hac oratione verius:&quem tam vera tam miserabilis oratio ab ambitione non, deterreat r. C A P. VI.

De mortis necessitate qua nihil sinis Use Muturnum.

SEd aequo longior sum praesertim

in re luce prope ipsa clariore. Is enim nunc rerum cursus, ut si qua miranda veteres annales narrasse visae sunt, nunc nemo sit qui credat, quum tristiora exempla iam videat quam legerit. De morte autem l quando de

ea sermo inciditi id in primis admirari soleo, quo pacto, quum nihil

36쪽

CNNΥgMPTu MuNDI. 33 ita ut ea sit in oculis, nihil ita abste ab animo. QAid quod & vocabulum a

morte duxere mortales , quo fit uenominari non temere possimus, quia aures nos ipsae mortis commoneant'

Et ne sic quidem timemus. Quid hoc lethargiae , quae haec est humanarum

mentium securitas dicam an dementia' Itane male memores sumus, tantumque ex amne lethaeo ut aiunt oblivionis hausimus , ut ea quae nunquam se sensibus nostris ingerere desinunt, non meminerimus' Itane saxorum in morem perstupuimus, uetoties auditis, toties visis non excitemur ' Videmus ne unum quidem ex priscis aetatibus superstitem ' nostro quoque aevo nulli omnino hominum generi mortem parcere cernimus. Abiere maiores, illudque Ciceronis eis convenit. Vixerunt, nos

sine omni discrimine eodem vadimus, sequuntur item posteri. Ita rapidissimi in morem amnis omnes in occasum praecipites volvimur. Omnes eodem cogimur ut ait Horatius j omnes una manet nox. Et cau

37쪽

3 ER AsM I ROTER. DE canda semel via lethi. Mixta senum& iuvenum densantur funera, nullum saeva caput Proserpina fugit. Cadunt hinc atque hinc innumeri ex

maioribus natu, ex natu minoribus,

ex aequalibus, ex familiaribus, ex necessariis, ex cognatis, ex parentibus, ex liberis, inter medias morientium strages ipsi morituri ve Isamur,&quum eadem simus conditione, eidem fato nati, non idem metuimus. Quid tu inquis me iam nunc mortem cogitare iube : aetas integra est , longe abest ut canis albescat caput, udfrontem seniles rugae contrahant. Ii mortis metu vivant anxii, qui annis iam graves, senio incurvi terram salutant, quibus iam leve caput, malae pendulae, oculi minores atque introrsum refugi, nasus perpetuo madens , dentes rari, iidemque luridi, qui cornici vivaciores, iam dextra suos annos computant. Ab his ego Ionge absum. Fervet adlluc vividus circum praxordia sanguis, lacerti validi, Iatera firma, denique omne corpus vegetum adhuc & succi plenum in spem

38쪽

CONTEMPTu MuNDI. in spem diuturnae vitae vocat. Uerum

age quis deorum tibi canos, quis seniles rugas pollicitus est 3 Si nisi eanum neminem efferri vides , vive securus, nec ante canos ac rugas de

morte cogites. Sin illa in Omnem aetatem grassiatur, si nondum editos praeiacar, arcens potius a Vita quam tollens, si infantes a maternis abrumpit uberibus, si rapit impuberes, si puberes tollit, si viros extinguit, si senes excipit, si denique nullum neque sexus, neque aetatis, neque roboris , neque formae novit discrimen, num te unum habitura est eximium ZAt senex quidem diu vivere non poteth. At tu adolescens cito mori potes. Quam illi mors certa, tam tibi vita incerta. Nemo tam senex quin unum adhuc diem super vivere possit, nemo tam iuvenis qui hodiernae

lucis sibi vesperum possit polliceri. Et quidem s. diligentius observes,

Jonge plures ephebos , quam canos efferri comperies. Qibum semper rara fuit canicies, tum hac tempestatenuia quam neque contemptior, neque B 6 Iarior.

39쪽

36 E R A s M i ROTER- DE Iarior. Quot mihi iam monstrabis non dicam Tithonos , Nestores , Sibyllas, aut Mathusalem os, sed centenarios r Imo quoto cuique nunc eo aetatis venire contingit, ut sexagesimum videat annum y Profecto vix

millesimo cuique mortalium. Et quantulum est hoc aevi ' Et tamen quam rarus sit qui attingat vides, adeo fragilis , incerta, totque casibus subiecta est vita hominum. Vis tibi huius rei Iodoce exhiberi simulachrum & dilucidum,& accommodum y Ptima aestate florentem arbo rem contemplare, tanta florum densitate luxuriat, ut nusquam truncum,

vix usquam folia videas, tantam germinis ubertatem promittit, quantae ne ferendae quidem par fuerit. At ex tanto florum numero vix pauci admodum adolescunt, partim erucis, partim araneis corrumpuntur, partim vento, partim pluvia excutiun

tur.Iam positis foliis ii ipsi qui superstites sunt u t ira dicam) fortus inam

flores esse desierunt in videntur senissim in pomi carnem turgescere. N um: per,

40쪽

CONTEMPTu MuNDI. 37 perstant ad maturitatem omnes 'Minime. Multos tinea exedit, alios ventorum tempestas decutit, alios immodicus imber corrumpit, plerique alia quavis peste hesi de moriuntur, ut tandem ex tam divite spe, vix paucissima poma cerpas. Nec paucioribus incommodis vita petitur humana. Mille morborum nomina, mille item mortis casus, mille modi lethi, mille mortis laquei, quibus multo plures praematura intercipit, quam matura solvit. Et quum tot tantisque periculis exposita sit vita mortalium, vide obsecro quae sit socordia, perinde vivere , tanquam nunquam simus morituri. Aliena curamus, ea quibus adversus mortem instructiores esse possemus, apparare cessamus.

id si regi cuipiam eu hoste capi

tali res effet,ac nesciret quidem quam prope abesset, at hoc certe exploratum haberet non longe in insidiis esse, ac iamiam commoditate accepta erupturum, num is rebus hoc loco stantibus, de balneis aedificandis, aue ornanda caraatione, aut uxore ducenda

SEARCH

MENU NAVIGATION