Desiderii Erasmi Roterodami De contemptu mundi. Liber

발행: 1641년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

21쪽

18 ERΑsMI ROTER. DE non utitur. Pulchre haec intellexisse Eutrapelus quidam mihi videtur, quem eum a quo forte lacessitus esset , sic ulcisci solitum accepimus. Non convitiis, non veneno, non ferro petebat, pretiosis vestibus ditabat hominem, ratus id quod est, divitias sui famem excitare, habendi famem virtutem dedocere, atque ad omnem turpitudinem ac dedecus impellere. Sed fac nihil horum evenire, tu sane sis rara avis in terris, nigroque simillima cygno. Quid tandem pulchri

habent illa pretiose pondera, quae &moleste parantur , & anxie servantur, quorum congestio diros labores , custodia anxios metus, amissio miseros affert cruciatus 3 Nullae ergo homini locupleti feriae , aut partis pervigil incubat, aut parandis inhiat , aut amissa dolet, damnum iudicat quoties lucrum non fecerit. Et quid si montibus aurum aequa Verit, aut si potis est ves viceriir Auxit sarcinam, cumulavit curas , aggessit metus ac molestiam , paravit sibi custodiae munus, miseriae laborisque plenissi

22쪽

plenissimum. Crescentem sequitur cura pecuniam. Crescit amor num mi quantam ipsa pecunia crescir. Et minus hanc optat qui non habet. Denique misera est magni custodia census.Vulteus ille Horatianus male de se meritum patronum iudicabat, cuius ingenio a paupertate su . abductus fuerat , seque non divitem sed miserum factum putabat, orabatque ut quam primum Vitae priori redderetur. Laudandus ille quidem , qui mature resipuerit At avarus si mo-lcita, inquit, est cura, dulcis est numismus, non me pigebit laboris dum crescant loculi. Sed dic mihi hominum stultissime dicam an miserrime, cui nihil satis est, qui opibus tuis aut

arca ferrata reconditis , aut ut magis sapias humo defossis non aliter

quam hesperius ille serpens malis aureis noctes diesque incubas , quorsum tandem census istos utiles esse, aut quid reris habere pretii Z Nempe nil aliud sunt quam aes merum, idque in facies titulosque concisum, quod nec edaces animi tui curas submo

23쪽

2o EmΑs MI ROTER. DE V eat, nec morbos illumve corporis incommodum aut pellat aut arceat, nedum mortem. At ne egeam sin-

quis in praestant, N ugaris, imo ut semper egeas faciunt. Ut enim homini hydropico potus sitim non extinguit, sed accendit, ita tibi rerum copia , habendi studium crescit. At quisquis plura quaerit, is se egere declarat. Adde nunc infidam rerum tuarum levitatem. QBς tu tanto temporum spacto , tanta molestia, per fas nefasque undecunque congessithi, si fortuna sut aiunt rotam verterit, continuo te deserto alio te commigrabunt, tuque modo Croeso beatior lubito Irus eris. Hoc clarius est quam ut in eo multum sermonem teramus. Quot enim coram videre est ex regiis opibus, ad extremam redactos

inopiam ' Sed fac stabilia esse, fac

non deserere vivum, num vita defunctum sequentur 3 Tibi in sepulchrum ituro , ex tantis rerum copii S,

vix breve idemque sordidum involucrum tollere licet, caetera iamdudum alios habent dominos. Tum siqua

24쪽

CONTEMPTu MuNDI. Qqua bene gestorum substantia recondita fuerit, ea una in pretio erit, ea una abeuntem non deseret domi isnum. Tanti igitur suavissime Iodoce tibi non sint vel universa praedia & omne aurum quod Tagus & rutila volvit Pactolus harena, ut salutis tuae vel iacturam facias vel moram feras.

Quin potius si tantopere ditari iuvat, quo vere dives evadas, domini consilium audi. Thosauriza tibi thesauros in coelo, ubi nec erugo, nec tinea demolitur, & ubi lates non effodiunt, nec furantur. Nihil ea opulentia puta egentius, abundare nummis , egere virtutibus. Nihil eo lucro infelicius, quod animae damnum adferat. Turpissimum ergo homini,& erudito, & Christiano , id cum summo salutis discrimine improbe sectari, quod ethnicis philosophis

velliterarum vel famae gratia, contemnere haud fuit dissicile.

25쪽

22 ERAsMI ROTER. DEC A D. IV. Mortiferas atque acerbaw ese voluptates carnis.

A N forte te dulces illecebrae ca- lx piunt ry Blandissimae quidem dominae & fucata sua specie orbem fere

totum capientes. Sed tu fucum de-etrahe, cave cutis artificio fucatus nitor te promoveat. Non quid appare

ant sed quid sint inspice.Videbis istis nihil esse tetrius, nihil spurcius, nihil

pecudi vicinius. Nulla enim omniure ad brutorum conditionem propius accedunt homines, quam fm- dissima carnis libidine, quae eo nocentior quo blandior, ut eam divinus ille Plato escam malorum aptissime vocaverit. Ut enim esca hamo

praefixa pisciculos allicit, seque captantes capit, itidem ita melle quodami sua venena dissimulans animas predae avidas pellicit, pellectas inficit, infectas inclementer perimit. Et ne te diu morer, accipe philosophi sententiam ethnici quidem sed plane Christia-

26쪽

Christiano dignam, quam apud Ciceronem senior Cato se Tarenti ab Archita Pythagoreo accepisse commemorat. Ait enim, nullam capita-liorem pestem quam voluptatem hominibus a natura datam, cuius Voluptatis avidae libidines temere & eL frenate ad potiundum incitarentur. Hinc patriae proditiones, hinc rerum pub. eversiones , hine clandestina cum hostibus colloquia nasci dicebat. Nullum denique scelus, nullum magnum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret, Etiam illa adnumera, ex ea egestatem, ex ea infamiam, ex ea &graves & turpes corporis morbos, ex ea animi caecitatem , ex ea numinis contemptum nasci, hanc esse omnis miseriae caput, hanc esse postremo catenam qua ad aeternos cruciatus trahuntur homines. O acerbam dulcedinem quae tot vallata est miseriis, multae antecedunt, comitantur item permultae, plurimae atque atrocissimae consequuntur. Dicebam modo ad brutorum conditionem accedere homines a

27쪽

a ERAsMI ROTER. DE homines, nunc in ea re pecudes nobis longe anteponendas video. Illae enim gratis, suis qualibuscunque voluptatibus potiuntur, at homini, Deus bone, quanti constat brevis illa ac turpis gulae ventrisque titillatio.

Vides quale sit quod in genere voluptatum vel praestantissimum est siquid tamen ibi praestans dici debet. Nunc quid tibi caeteras seculi commemorem ineptias dicam an furias Maia gaudia dixit quidam , mihi

videor non alieno nomine vocatur u Ssi insana gaudia dixero. Quid obsonationes , ingurgitationes , compotationes, ebrietates, nocturnae debacchationes, quid choreae, quid saltatus, quid di ibi uti lusus , quid sales scurriles atque impudici, quid id genus alia mille, nonne phrenetici risibus tibi videntur simillima 3 Quis enim eum hominem non plane ment captum atque insanum censuerit, qui eum aut cruci seiugendus, aut ensecedendus ducitur, nihil instantis supplicii metu trepidet, sed inter se fientium turbam iocabundus saltabundus

28쪽

CONTEMPTu MuNDI. a Ibundus atque cum multo cachinno

pergat Z At isti Iodoce eo peius insanire mihi videntur , quo crudelior

corporis morte mors animae est. Ducunt in bonis dies suos , & in puncto ad inferna descendunt. I nunc & ut brutae ac moriturae carni vel ad horam obsequare, a conditore deficerut illa perdite vivat, animam occide, ut illa caducis potiatur gaudiis, tu perpetuos tibi luctus comparx Sed tu forsan legitimam venerem amas, uxorem cogitas. Non equidem damno nuptias , memini qui dixerit,melius est nubere quam uri. Pateat istud infirmis asylum. Non invideo Segor urbem magnam & non magnam ex incendio Sodomorum fugientibus, sed novi robur animi tui. Com

probo nuptias , sed in his, qui sine

Illis non possunt vivere. At quid his de rebus divus Hieronymus scripserit, scripsit enim permulta, vide. Hoc unum pro nostra familiaritate tibi

quasi in aurem dicam, monens etiam atque etiam orans & obsecrans, ut

caveas ferreo isti capistro ora porris geres

29쪽

α6 ERAsMI ROTER. DE Eere, quod ubi semel admiseris, hauctyacile excutias. Non male sunt nuptiae fateor, at miserae certae lunt. C libatus ut multo melior, ita inlinitis partibus infelicior C A P. V.

nos ct instabiles e spe honores. SEd delectant te forsan illustres tituli atque honorum splendor capit. Quid ni ' talicet pulchrum,

late ut ille ait, conspicuum tollere verticem, gaudes quod spectant oculi te mille loquentem. Iuvat ambiri obsequiis, sipari clientela , in ore esse omnibus, herum salutari denique. Verum dic age, quod tibi isti videntur honores quos tib I mor tali mortales partim assentandi 1hudio, partim metu , partim commodi spe exhibent 8 Nempe tam fatu iunt quam caduci. An non falsi qui aeque perditissimo cuique ut optImo obve- imum t Eos demum veros honores iudica, qui a virtutis decore profecti sint. Tu fac virtutem amplectare, iam

30쪽

iam te vel invitum prosequentur. Ut enim umbram post se corpora ducunt, quam nec fugientem deserat, nec a captante prendi se sinat, ita recte gesta ultro dignitatem adferunt, quam nec meritus effugias, nec immeritus assequare. An vero quicquam magi si fluxum magisque caducum. Mini quidem cum omnes mundana res fluxae ac breves videntur, quid enim hic diuturnum dicas,tum iis nihil videtur incertius, fugaciusque quq plurimum habent splendoris atque fastidii. Et cum nihil comparetur molestius, diu enim adversus praeruptum monte volvendum saxum cum

Sisipho, audendum est aliquid exilio , carcere, aut etiam cruce dignum

ut . tandem fias aliquid, cum nihil igitur comparetur molestius , nihil tamen amittitur facilius. Quur ita inquis ' Nempe summam dignitatem summa consequatur invidia necesse est. summa petit livor, perflant altissima venti. Semperent in insignes arduasque res illa comitari solet. Quid deinde ' Qibi multorum B L sibi

SEARCH

MENU NAVIGATION