장음표시 사용
2쪽
4쪽
Apud Lu Do v I VM BILLAINE, in maiori Aula Palatij, ad insigne Magni Caesaris, & Sancti Augustini.
tum Grecos, tum Latinos complectitur ;Subiunctis vetustissimis eorumdem Canonum Collectoribus Latinis:
INSIGNIORES IVRIS CANONICI VETERIS
6쪽
NTEOR v M sane biennium est, CH RisTIA, NE LECTOR , ex quo ad hoc opus, quod nunc tibi tandem repraesentamus, typis excudendum animum appulimus: tantundem enim temporis postulabat, ut omnibus numeris absolutum in lucem ederetur. Si quidem probe norunt eruditi quantum laboris & vigiliarum in eiusmodi veteribus libris , vel conquirendis, vel eruendis, vel castigandis, vel transferendis impendendum sit. Ex literario Christophori Iustelli penu, totum fere depromptum est, qui ut erat antiquitatis Canonicae studiosissimus, eam quam nactus fuerat spartam pro virili plurimum exornauit, de dum vixit, siue in edendis, siue in colligendis veterum Canonum libris sedu
lam operam nauauit. Cum enim a multis acciperemus tres Canonum
Codices, qui olim a Iustello editi fuerant, propter raritatem exemplarium ab omnibus eruditis vehementer exoptari, existimavimus reipub. literariae nos operae pretium facturos , si Codices illi quos ipse Iustellus secundis curis emendauerat,& auctiores reddiderat, iterum typis mandarentur, unaque cum eis, quinque praecipui Ithis Canonici veteris Collectores Graeci, quos ille paratos habebat, sed morte praeuentus publici iuris facere non potuit, ederentur. Et ne quid huic operi' deesset . quod antiquitatis Canonicae studiosi desiderare
possent, consilio & hortatu amicorum, nonnullas eiusdem argumenti veterum Auctorum elucubrationes, quae ad complementum operis necessariae videbantur, adiunximus, omniaque in Unum corpus compegimus.
Quoniam vero omnes illi Codices & Collectiones Canonum ius it. lud tantum vetus spectant, quod potissimum in Codice Ecclesiae uniuersae continetur,quo etiam Ecclesia Catholica primis septem Ecclesiae saeculis tum in Conciliis, tum in iudieiis Ecelesiasticis usa est; nihil autem eorum complectuntur, quae ad ius nouum attinent, quod quidem
7쪽
tis partes , publicata scilicet noua Isidori Mercatoris Collectione, a Rieulpho Archiepiscopo Moguntino, ex Hispaniis in Gallias adum, quae priscorum Pontificum Rom. a Clemente ad Siricium epistolas continebat, & demum posteriorum Pontificum decretalibus epistolis accreuit : integrum ipsum opus non abs re Bibliothecae Iuris Canonici veteris titulo inscribendum censuimus. Totum opus, quod in nimiam magnitudinem crevisset, in duos sumus partiti tomos. In priorem coniecimus tres Canonum Codices iam ante a Iustello editos, scilicet Ecclesiae uniuersae, Romanae,& Africanat; antiquiora Romanorum Pontificum decreta ; priscam item L linam Canonum editionem nondum editam ; tres denique vetustissimos Latinorum , qui via de ratione Canones eosdem collegerunt, Martinum scilicet Bracarensem, Fulgentium Ferrandum & Cresco nium Episcopum Africanum. Posteriori tomo conclusimus omnes Iuris Canonici veteris GL Iechores Graecos, Ioan. Antiochenum, Alexium Aristinum, Simeonem Magistrum & Logothetam , Arsenium Monachum, Photium Patriarcham, & Theodorum Balsamonem. In quibus omnibus edendis hanc adhibuimus operam, ut ea quae iam edita suerant emendatissime cuderentur, collatis prius exemplaribus optimae notae iam editis, aut Codicibus manu exaratis. Quae autem nunc primum in lucem proferuntur, curauimus ut quam simillima forent manuscriptis libris ex quibus eruuntur, notatis ad marginem variis aliorum Codicum lectionibus , aut amanuensis hallucinationibus rvel, si quid in illis emendandum aut illustrandum esset, obseruati nibus nonnullis eidem margini appositis. Tum denique, ut hoc operis omnibus usui esse posset, Graecis Latinam perpetuo versonem, sue veterem, siue nouam, Graxo textui quoad fieri potuit consonam di respondentem e regione adiecimus.
In fronte totius Bibliothecae posuimus Codicem Ecclesiae Universae , ut omnium antiquissimum & praestantissimum , quippe qui caeteris aliis collectionibus materiam suppeditavit. Colletius autem fuit paullo post Concilium Constantinopolit. I. sub Theodosio Magno, a Stephano quodam Ephesino Episcopo , ut praeferebat olim vetus Bibliothecae Palatinae Codex, quem vidit Iustellus, ut refert illustrissi mus Petrus de Marca Archiepiscopus Tolosanus. Perierat illius Codicis memoria, edito post Synodum Trullanam a Graecis Ecclesiae orient lis Codice, sed eum in lucem reuocauit ac restituit Iustellus, Canonibusque Conciliorum Ephesint , & Chalcedonensis locupletavit;
continebat enim cum primum editus est, Canones tantum Concilii Nicaeni, quinque topicorum Ancyrani, Neocaesariensis, Gangrensis, Antiocheni, Laodicensis, tum etiam Constantinopolitani primi,
P' nec ultra progrediebatur. Vnde hic mirari subit, ' illustrissimum olim virum summa di-B au.ia gnitate , & multiplici doctrina clarum non satis animaduerti se,. differentiam , quae inter utrumque illum Codicem intercedit, Disiligo Corale
8쪽
dum a Codice Ecclesiae Orientalis argumentum ducit , ut malae
fidei Iustellum arguat , quod in Codicem Ecclesiae Universae Sal
dicenses Canones non admiserit. Sed cum certissimum sit, ut omnes eruditi norunt , Codicem Ecclesiae Universae non debere confundi cum eo , qui nunc Orientalis Ecclesiae Codex dicitur . qui a Ioanne Tilio editus est: primum Lutetiae an. is o. ex MS. Codice Ecclesiae Pictaviensis, illius summi viri tota argumentationis strues corruat
necesse est, cum falso innitatur fundamento. Et certe non erat cur
in Iustello genuinum infringeret ob Canones Sardicenses; cum inter emunctae naris viros compertis limum sit, Synodi Sardicensis Canones in illo primario Ecclesiae Codice non extitisse. Huius assertionis testis idoneus est Dionysius Exiguus, qui Codicem Graecum versione n ua donauit, dum in praefatione ad Stephanum Episcopum ait, in Chalcedonensis Concilij decretis finem esse Graecorum Canonum , quiabus se subiicere Sardicensis & Africani Concilij decreta , quae Latine sunt edita , declarat. Ex quibus verbis colligimus Synodum Sardicensem , a Graecis inter Orientales Synodos non fui sie relatam , quippe cuius Canones non Graece sed Latine primum editi fuissent. Sed a lia eaque potissima extitit ratio , cur statim ab initio illius Synodi Canones ab Orientalibus Ecclesiis non fuerint admissi; nimirum ob Canones de appellationibus ad Romanam Sedem , qui e diametro Canonibus Antiochenis aduersabantur, quos Episcopi Orientales ediderant, qui appellationes extra dioecesim grauiter & iniquo animo ferebant: quemadmodum & Africani Patres , qui eamdem ob causam Sardi censes Canones neglexerunt, nec appellationes transmarinas lubenter admittebant, quippe qui eadem qua Orientales praerogatiua se tuebantur , ut ex variis Codicis Ecclesiae Africanae Can nibus palam est. Neque etiam te mouere debet, ERvDITE LECTOR, quod' vir docti Dsmus , & de antiquitate canonica bene meritus, Codicem illum perstringat, dum ait a Iustello decorari titulo specioso , & nimis gene- a Iuris tali Codicis Ecclesae Uniuersie ; rationes enim quas ad id astruen- , 'dum assumit, adeo leues sunt, ut per se facile dissoluantur. Non enim necesse est, ut illa Collectio Codicis uniuersae Ecclesiae titulo gaudeat, vi omnes Conciliorum Canones a singulis Ecclesiis receptos & editos
complectatur; sed sussicere videtur, quod primis Ecclesiae temporibus quibus editus fuit hic Codex, illo solo , nec alio uteretur Ecclesiavniuersalis in disceptandis de disciplina controuersiis, quemadmodum a Concilio Chalcedonensi factum legimus. Codicem Ecclesiae uniuersae sequitur Codex Canonum Ecclesa sticorum Dionysij Exigui , quem iam ediderat Iustellus ex eleganti&antiquissimo septingentorum circiter annorum manu scripto libro. Conflatus est autem ex iisdem Canonibus , quibus praecedens Ecclesiae uniuersae Codex Graecus usque ad Constantinop . Concilium I.
ex quo tres tantum Canones refert, ut erant in Graeca auctoritate,
quibus addidit xxvii. tantum Concilij Chalcedonensis Canones e pO-
9쪽
strem ὀ Sardicensis , & Africanorum Conciliorum statuta , quae Lati, ne non Graece edita fuerant, subiunxit. Adeo ut Dionysianus ille Codex partim ex Graecorum , partim ex Occidentalium Synodis compositus fuerit. Porro ne quid eorum quae ad disciplinam Ecclesiallicam spectant, praetermisisse videretur Dionysius, Conciliorum Canonibus, quotquot ab ipso Romanorum Pontificum decreta reperiri potuerunt, sub una numerorum serie , eo quo iam modo Patrum Canones ordinauerat, primus subnectere curauit. Antiquiores enim Collectores decretales Pontificum epistolas omiserant, Synodorum contenti regulis. Α Siricio autem incepit, quia antiquiores non reperir, & in Anastasio desinit ; nam quae ab Hilaro ad Gregorium minorem visuntur, ad hanc primam Dionyse Collectionem non pertinent, sed ab aliis Dionyso posterioribus additas esse dubium non est. Caeterum tanta fuit huius Codicis auctoritas , ut Cassiodorus Dionysij aequalis di superstes in libro de diuinis lectionibus dicat , usu celeberrimo
eum fuisse ab Ecclesia Romana complexum. Et certe absolute Corpus Canonum appellari meruit, can. i. d. i'. eoque nomine a posterioribus Latinorum collectoribus laudari solet. Quod similiter Romani Gratiani correctores confirmant, in p.efatione quam Gratiani decreto praefixerunt. Frequentissimus autem eius usus fuit in Concilii & scriptoribus Gallicanis a tempore Caroli Magni, cui ab Hadriano I. Pontifice Romano dum esset Romae circa annum Christi 8 7. donatus est in usum Ecclesiarum Occidentalium. Quoniam vero Dionysius Exiguus confusione priscae transtationis offensus nouam suam editionem , de qua egimus , adornauerat, Vt ex eius praefatione constat, non ingratum fore duximus antiquitatis studiosis antiquissimani illam versionem Latinam Dionysiano Codici subiicere. Haec igitur nunc primum in lucem prodit ex octingentorum annorum Codice manu exarato Bibliothecae Christophori Iu-
stelli, cui nec par, nec secundus extat usquam alius, nisi is qui asseruatur in Bibliotheca Vaticana : qui ambo Codices priscae istius , Nomnium antiquissimae versionis testes locupletes esse possunt. Et ne id gratis fingere videamur, lege quae scripsit eruditissimus Iacobus Sirmondus in censura Αnonymi de regionibus & Ecclesiis suburbicariis, ubi sic loquitur: Tantum abessit seburbicarij vocem hoc loco respuam,
it noua tibi auctoritate confirmaturus sim antiquissima Nicanorum Canonum editionis in Bibliotheca Vaticana , ubi sextum hune Nicaenum canonem,
hoc titulo'exordio conceptum meminι. DE PRIMAT v ECCLEsIAE ROMANAE, ET ALIARUM CIVITATvM EPIsCOPI s. ANTI I MORIs Es VT EPIsCOPVs VRBIs ROMAE HABEAT PRIMATvM , VT sVBVRBICARIA LOCA, ET OMNEM PROVINCIAM sVAM soLLICITUDINE GUBER
N E T. Qui canon cum iisdem plane verbis conceptus habeatur in Codice Iustelli, alterum alteri esse quam simillimum euidenter ostenis dit. Ne pigeat etiam adire illustrissimum Tolosanae sedis Archiepisse. Petrum de Marca, testem omni exceptione maiorem, in doetistima
sua de Sacerdotio & Imperio Concordia, ubi docet post Synodum Disitigeo by Corale
10쪽
Chaleedone habitam Canones Graecos Latinitate fuisse donatos , &occidentalibus communicatos , interpretatione in eam rem elaborata, cuius meminit Dionysius Exiguus, eiusque exemplar antiqui simum retinere adhuc Bibliothecam Vaticanam a viris eruditis laudatam , & alterum venerandae antiquitatis Codicem MS. virum de antiquitate Canonica optime meritum Christophorum Iustellum.
Uerum plura de illo Codice dicere non opus est , cum caetera peti possint ex praefatione propria, quae infra suo loco posita est.
sequitur Codex Canonum Ecclesiae Africanae , quem tibi damus ex prima editione Iustelli, emendatiorem tamen in nonnullis , etsi secundas curas non ei adhibuerit. Fuit autem hic Codex primum Latine , deinde Graece editus, & a Graecis in Codicem Ecclesiae Orientalis post Concilium Trullanum relatus. De quo plura dicere superuacaneum esset, cum abunde de eo & Conciliis Africanis , ex quibus depromptus est, disseruerit Iustellus in doctissima praefatione quam huic Codici praemisit, & in obseruationibus ac notis quas illi subiecit.
Obiter tamen hic obseruare licebit, a nonnullis eruditis viris o
lim fuisse dubitatum an esset illa Canonum Africanorum Collectio priuati cuiusdam opus , an Concilium aliquod Africanum ; & hac dere ' eminentissimum virum cumulatissime in utramque partem dis- --- seruisse, eo tamen modo ut in eam partem quae priuatum opus esse
existimat, propensior sit: oppositam nihilominus partem quam non modo plerique ex recentioribus, verum etiam antiqui melioris notae scriptores sequuti sunt, amplectendam esse ut veriorem ob sequen- tes rationes existimamus. Etenim Dionysius Exiguus in praefatione sui Codicis illos Canones Concilium Africanum appellat, & in contexta ait, Incipit Θnodus apud Carthaginem Africanorum , quae con hiuit Canones C xxxv m. In Capitularibus etiam Caroli Magni, & in aliis collectionibus anonymis iidem Canones sub titulo ex Concilio Africano citati passim occurrunt, & hunc ipsum titulum antiqui Codices MMSS. semper retinent, ex quibus in veterem Ecclesiae Rom.
dicem, atque in vulgatos Conciliorum tomos fluxerunt. Tum evitiam Cresconius Africanus Episcopus cap. xxx.& CLIV. utriusque
collectionis suae , hanc ipsam Africanam Synodum vocat Concilium Carthaginense uniuersale. Non eo sensu quo designari solet Concilium totius dioeceseos Africae, alioqui Carthaginienses plera que alias Synodos aeque uniuersales appellare potuisset, sed quod illud ex pluribus Conciliis Africanis , quasi compositum compactumque se. Praeterea post trigesimum tertium huius Codicis canonem haec in textu leguntur, Recitata Funt etiam in ista Aniao diuersa Concilia uniuersa prouincia Ahica, transactis temporibus Aureb, Carthaginensis Episcopi. Immo ante triginta tres ipsos Canones sic habetur : Deinde qua in Conribis Africanis promulgata sent, critis praefentibus inserta noscuntur. Quibus testimoniis nihil euidentius afferri potest, nam & isti Can nsis priores xx XIII. ex primo & secundo Carthaginiensibus Conei Diuitiaco by Corale