장음표시 사용
4쪽
L O. ANT IN ACADEMIA MONASTERIENSI PRIVATIM DOCENTIA
II SUNT MULTA AD PHILIPPICA AETATI COGNITIONEM OMNIUMQUE DEMOSTRENIS ORATIONUM. QUAE SUNT EX GENERE PUBLICO, INTELLIGENTIAM ADIUVANDAM
6쪽
VENERATIONIS PIETATISQUE DOCUΜENTUM
8쪽
Iumanitatem, Boeckhi, vir praestantissime, quam
vulgo gratam illam animi vocant affectioneni, quae in mansuetudine, in aequitate, in dexter tale, in liberalitate denique cernitur, scite mihi antiqui Romanorum scriptores, qui verbis probe usi sunt, eruditionem simul doctrinamque nominasse videntur, ut paulum modo humanior idem eis valeret et doctior. Nimirum illi non una voce ad diversas significationes temere abuti, sed eo id potius significare volebant, inter illas virtutes, quae hominem unice deceant, et eruditionem artissimum vinculum interesse, utque veterum quidam dixit, qui sincere litteras ethonas artes cupiant appetantque eos vel maxime esse humanos. Atque sui quondam, quum ipsis his nostris antiquarum litterarum studiis, quorum nunc philologiae amplum nomen circumfertur, haec quaedam propria virtus dabatur, quod ingenium et mores prae ceteris litteris expolire et humanam naturam quasi humaniorem reddere valerent, eis ut unice et artium liberalium et humanitatis studiorum nomen triabueretur Quod licet nunc de hoc solo studio-
9쪽
rum genere praedicare arrogantius videatur, tamen quoniam his studiis omnium litterarum, quarum auctrix et magistra antiquitas fuerit, o his recolitur, si qua antiquitati Graecae Romanaeque Virtus est data, haud scio an non in eo, qui tot elegantissimis litterarum speciminibus, tot ingenii morumque exemplis intuendis probe adsuefactum se profiteatur, cum maxime quisque iure humanitatem illam quaerat, in quam omnes litteras tendere et concurrere decet. Quod quidem antiquitatis studiorum auctoritate sane et amplitudine magis nunc quam olim, humanitatis fortasse non item florentium gloria, decus olim concessum et concreditum etiam nunc quodammodo repeti eis vindicarique posse, cuius me quidem magis quam Tuum, oeckhi, exemplum edoceat Quam enim v cum doctrina, qua apud omnes praestas, singularem human talem coniungas, norint quidem omnes, qui Tecognorint; ego vero tantam inae reperi eam et expertus sum, ut ad publicam pietatis meae testificationem acerrimis stimulis iam dudum commovear. Neque vero nunc remotiorum beneficiorum quamvis gratissimam recordationem repetere iuVat, quae quum ante hos aliquot annos antiquitatis studiis operam Berotini navabam, abso collata in me humanissime sunt. Superat novissimorum ossiciorum uorum recens nec umquam exstinguenda memoria, cuius pio animo recolendae ipsum hoc opus meum, quod primum nunc in vulgus emitto, opportunitatem
10쪽
mihi suavissimam assert. Quod quum grati animi mei testificandi causa ibi iam offero, daturum Te mihi simul hanc esse veniam Spero, ut ad Te reseram, quae ad Te referre cum meam Pietas, tum communes nostrae rationes iu- here videntur.
Quum igitur ante hos duos sere annos ex aliis antiquarum litterarum deverticulis ad oratores Atticos devenissem, quorum me primus propriis suis consessisque virtutibus maxime a liciebat Demosthenes, quod ad Te Schoemannus in suo de comitiis Atheniensium libro conquestus est, ad hoc scriptorum genus probe inte ligendum parum nos esse instructos, verum qu dem hoc omnino esse facile intelligebam. A tamen quae ad forenses maxime orationes desideretur civitatis institutorum et iuris legumque
cognitio, eam quidem assatim iam ex iis peti posse persensi, quae primum Tua quae post
Te Schoemanni, quae eieri aliorumque recentissime exploravit et suppeditavit sagacitas et diligentia. Sed in eo maxime orationum genere, quod ad rei publicae sata administrationemque pertineat, non fugit me usque nos molestissimis dissicultatibus impediri, quae in rerum gestarum obscuritate et discrepantiis, temporumque inconstantia et ancipiti conditione versentur. Neque vero his probe accurateque extricandis Tuum, Boeckhi, exemplum deerat. Tuam die de Demostheneae in idiam orationis chronologia Commentationem, quae, ut simili