Mundi lapis lydius siue vanitas per veritate falsi accusata & conuicta opera d. Antonii a Burgundia ..

발행: 1639년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

7O SYMPHONIA

o pereant, & alios perdant. Sic medicus nimirum Σιώἡ sopit antequam feriat; sic bubulcus mulcet ante ,. z. quam mulgeat; sic serae cantu falluntur, & homines.. Tu fluctibus apices committis, illi sonos aeri: Ρ' sed habet & suos fluctus aer nec minus fluxae fidei β m iη quam unda; ac proinde quidquid illi insonueris, iam ' non secus atque in aquis,prius fluit quam fuit. - Sunt enim sui Musicae characteres, sunt notae;

eaeque, pro temporis spatio quo canendae sunt,inrisu ipsa tegrae,mediae, fusae Vocantur : sed, qua ratione ita

nuncupari , aut in unius symphoniae modulos consonare possint,non video. Militant, Videlicet, i tu tri, illa etiam i lia,quae de triplici temporis differentia, ac de syllabarum dimensione pereleganter, ut i-let,& acute disputat Divus Aurelius. Etenim sit per injuriam temporis,minutissimos etiam cujuslibet notae articulos continuo lapsu intercipientis , ne minima quidem ita aliquando praesens est, ut non verius semper abesse deprehendatur, quam aliquando dicatur adesse) quis credat plures & medias, & fusas , sine quibus tamen non fit Musica, in unam vocum harmoniam simul posse confluere ρ Quomodo tempore consum, MAE Venient, quae tempore necessario differunt Z aut quomodo integrae mediaeque dicentur,si tempore semper conveniunt Animet

notarum notis ,

plex

temporis disserenistia, r

testis ipsa Diuitiam by Corale

102쪽

Αnimet itaque citharam Apollo ipse, lyram Mercurius,Pan arundines, tibias Battalus ; chelyn Italus pulset, panduram Hispanus, nautium Anglus, sit in choraulis omnibus perfecta Musicae scientia,sit Agathonia cantio,sit ingeniosa modulatio , sit gratus auribus sonus, qui modo in longum continuo spiritu trahatur , modo summa quadam cum varietate flectatur , nunc concisa voce distinguatur, nunc contorta copuletur , sit

denique quidquid tanto labore, tanta industria, tanto studio, tot inventis instrumentis ars hominum excogitavit; numquam in ullius symphoniae melos ita consentient, ut non hoc protinus inter aequos illius arbitros constet Priuoluit quam LVAM

103쪽

Saltandi gratia.

VERIT A S

A capte ad calcem te docet esse levem.

104쪽

VERITAS.Aoε Mercuri, quid sibi vult illa, quae tibi ca- , put simul ac pedes diventilat, ala Z An

icis, ait, Deorum inprimis nuntio celeri. tale quam maxima opus esse ρ Hac ut pollere me scias, ala, quam vides, , capite ad calcem me docet esse loem. Vix haec cum Mercurio, & ecce trossillus qui- udam sadvolarat credo, non venerat, adeo levis erat,ὶ Quid tibi cum Mercurio negotii esti inquit, me mirare. Illum Dii, me Deoru magister Amor legatum jussit ; atque adeo ea me corporis agilitate donavit,qua neminem nemo praetereὶ μυ- Sic ait;& evestigio ea se facilitate in gyrum agit, ut turbinem circumferri credas, non hominem. An cerebrum illius, an,quae cerebrum Obse- yderat, pluma sola circumvolveretur, dignoscerest 'certe vix potui: utrumque credam, ne errem in alterutro.

Mox ad numeros aulaedum quippe idem unus& choragum agebat) quasi in aere pendulus, pedibus aliquoties decussatim vibratis, tricies ut minus, subsilit, caditque. Exinde molliter se infrin- ω gen , pedesque peregrino sigmate velut incurie

sinuans, circumerrat,ut ebrius; accurrit,ut aVidus , Κ recurrit,

105쪽

recurrit, ut pavidus ; ambit, ut amans; Ut amens

exsilit. Denique, quidquid habuit olim Cordax leve, barbarum Pyrrhica,Sicinis insolens,id omne quam scitissime simul & citissime Pantomimus hic exprimit. Ambigeres cum Horatio, Plus isis Castor sti init, an Docilis.

Hoc credo, nec Platonem tot motuum diis rentias, nec Stephanionem, nec Paridem , imo nec Thimelicos omnes tot saltationum ineptias calluisse. Iamque desierat illi corpus circumrotari, non cerebrum cum subito ad me conversus, Quin artem hanc,inquit,quin studium praedicas tα Egone inane ludibrium, bouestas invisum ocu-ἔμm. lis,uiro indignum praedicem t Ecquid, obsecrd, in choreis, quibus animorum volubilitas corpora secum volvit, laudabile ρ imo quid non stultum, &insolens ξ Et te ipsum quidem stultitiae tuae judi

cem volo.

Finge te choream cernere, neque citharoedum audire, atque ita stultas mulierculas, & viros mu-

lierculis molliores, in silentio circumferri, redire, plaudere,subsilire: quid , quaeso, umquam absurdius, quid insanius vidisti Z Nunc motus incondiatos cytharae sonus,aut testudinis hoc est amentia una aliam tegit atque adeb& honesti magis audire volumus,& sapientes: ne dicam choreas illas insidiosum

106쪽

insidiosum speratae Veneris esse praeludium. Cir- bcumducuntur nempe sono stupidae puellae,urgen*'tur, stringuntur, atque urbanitatis specie atteruntur, liberae ibi manus, liberi oculi, liberae volant voces: pedum strepitus, cantus lenocinia, & quae communiter his insidiis eligitur, hostis pudicitiae,& amica scelerum nox, ludi tegmine crimen Ob- enubunt. Vnum hoc addo, quo cetera facilius ca-t Dpias: Tolle libidinem,& choream sustuleris. Tum ille, Mittamus haec, inquit; & quid tibi de ea, qua praecellere me notasti, fallandi gratia

videatur,nunc refer. Dicam: Acapite ad calcem te docet esse loem. Vix haec ludio meus audiit,& abiit volavit inquam : fallo levior erat,eVanuit.

107쪽

ACCUS. CAPUT XIX.

VANITAS

VERITAS.

Ipsa quies mitium est.

108쪽

QV otium, quid quietem praedicas 3 illud

vitiorum pater, haec mater est. Laborem

quidem amas, si justa quiete gaudes ; at si

nimia, vitium ; si continua,mortem. Brevis enim dquies no modo necessitatis est, sed etiam virtutis;ETAE.si modo honesti laboris filia simul ac mater est: at si, desidis animi indulgentia, plus aequo succreverit, in vitium degenerat, mox etiam , si usui magistro credimus,in manifestam perniciem. Otium nempe in ferro rubiginem in ligno ca- . '.

riem, in panno tineaS,in domibus ruinam,in terra

sterilitatem, in aqua putredinem, in aere pestilentiam generat: quid non faciet in homine ρNon multis opus est.Vt in horologiis,aptoque fcarnibus assandis veru, sic in homine ipsa quies Iri- o, Misl tium UL Illic enim carnes vitiat, isthic horas, hic ': '' animam. Vis paucis plura Zotium naturae pudor est,sentina familiae,hostis startium, magister Ignorantiae, pater Inopiae, curarum prodromus, memoriae situs , nox ingenii μ' Fpestis voluntatis, morborum fomes, leno pudicitiae, virtutis exilium, vitiorum hospitium, Angelorum labor, daemonum praesidium, animae proditor, terrae probrum,caeli dolor,Numinis odium,

K 3 hominis

109쪽

γ8 OTIUM. hominis vivi sepulchrum ortui barathrum. Et adhuc otio ita gloriari iubet, ut nemo te non modo extra tectum, sed nec extra lectum quidem hybernis mensibus videat Αn ergo vel unus omnlum,quos recensui,titulus placeti Absit, ut eo te dementiae adductum credam.Quid igitur in otio, quid in quiete tantopere quaeris ρ Nullis curis,nullis laboribus fatigari. Falleris. Nihil agendo ut exitii manifestus es,aut labo-h ribus& curis magis obnoxius. Ita siquidem ho-

ιιθ ι, p. mini natura comparatum eli, ut quidquid agerenititur, quasi adverso aestu lembum subigere cogatur ; atque adeb, nisi si extra portum quietemsiperat, continuus in altum relapsus curas illi intendit , & periculum: sin vero in solo portu quietem, quaerit etiam laborem. Adverso enim flumine non procedere,recedere esti Quid hic igitur te recreat Somnus, inquis, fa-im, ἐi. cilis,diuturnus, placidus. Glirium deliciae scilicet, L & mortis imago, cui facile succumbas, nec ullus . - eripiat, quae te ne ad momentum quidem tui siti. Ammilem esse sinat ; sed semper amplius bruti habe-- '' re cogat,quam hominis: quin,si placet,mors ipsa

π 'guloli quippe, libidinosi, & iracundi brutis ani

mantibus conferri solent, vivis tamen; at somno continuo sepulti, mortuis tantum. & hoc insolescis

Adde,

110쪽

Adde, quod habet & sitos quies tumultus, habet curas,habet & lacrymas. Verum quies, inquis, 'ad laborem necessaria. Fateor sed interrupta, sed brevis nec ulla profecto acrior altiorque cogitatio, quam nocturna, nec ulla pars temporis studentibus aptior. Sed vos ea ipsa,quae Deus, aut natura,aut ars aliqua ad obsequium dedit,in vestrum dedecus damnumque conVertitis ; potum cibumque ad ebrietatem & crapulam, valetudinem adivoluptates, formam corporis ad libidinem, robur' ad injurias, ingenium ad fraudes, scientiam ad superbiam, eloquentiam ad discrimen, vestitum ad pompam, otium & quietem ad vitium, ne dicam ad exitium. Horologium hoc itaque consulite, consulite veru ; & mox felicius verum edocti exclamabitis γquies diutum es.

SEARCH

MENU NAVIGATION