Mundi lapis lydius siue vanitas per veritate falsi accusata & conuicta opera d. Antonii a Burgundia ..

발행: 1639년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

im ossioribinam in th, albus, nin manicis

spectu interest. Vbi nudum inter omnis generis materias Belgam statueris, forficibus instrue, &

tum prius illum e voto vestieris. Citius enim accommodam lunς quovis tempore lacernam seceris,quam Belgae vestem. Tanta est illi modo colorum habituumque Varietas.

Si pileos spectas : sunt repandi,acuti,Villos, leves. molles, rigidi, tenues, densi, limbis late spargentibus, recisis, mediis, fune jam neglecto , jam divi tedam nullo. Superaddunt & plumas leviculi, quasi alis indigeant,ut se suo fastu supervolent. Si colli lacinias intueris : exsurgunt , jacent, neglectim ad cingulu defluunt, humeris studiose

circumflectuntur, guttur strangulant, tote flonexibus illaqueantur, ut animarum aucupio ; tot plicis complicibus implicantur in cornua, ut lunaticis adaptari non dubites: in feminis vero tam manifestis hiatibus uberum carnes prostituunt,ut macelli januam censeas, aut certo prostibuli. Arismantur in hyemem calceis pedes,chirothecis manus, ubera autem perillustri sinAcmeclum taxat in speciem: sic ignem spirant, sic urunt acrius, & incautus, dum retibus hisce teguntur simul ac reteguntur,velut ex insidiis gravius feriunt. Si thoraces: nunc eos in orbem,nunc in acutum finiunt, stringunt,laxant,deprimunt, protrudunt: manicas adhibene, jam in manum projectas,jam in

92쪽

VESTIS. 6i

in brachium retortas, jam tot superinstructis, ad indignationem materiae,labyrinthis involutas , ut se& materiam in illis perdere voluisse non dubites. Quid plura Z contrahunt ad incommodum, laxant ad prodigium, claudunt undique, secantundique . quo,veluti follibus,ventum liberius accipiant reddantqUe. Quid de caligis dicam 3 videbis ad malleolos usque pendulas, adstrictas supra genua,adeo tenaciter femori astixas, ut pudorem prostituant: pellem putes, nisi color disIuadeat; non raro tam fluidas, ut totam braccatam Galliam in unas migrasse caligas facile credas. Quid de tibialibus ξ sunt ad tibias coacta, neglectim rugosa , sibi mutuo insepulta, fasciis --, nunc in rosam conglobatis, nunc in strophei speciem fluidis, & dente non modico calceos quasi admordentibus 8, vela dicas,non ligulas.

Ad calceos quod attinet displicent integri, 1

plac-ος mutuli ; quo citius scilicet pereant, pe-'' 'ciemque vel in hyeme refrigerent. Paucis; cuique, pro voto mentiendae staturae, calcaneus eminet.

Quin habent & suas ocreae crepidas, habent & ca. ligas, queis trossuli nostri, etiam pedites, lembos& rhedas inequitant, Turia insolens ubique de concinnando stigmate pugna eit. Ouid. Quod & pretio certatur, quis amphius de-

93쪽

62 VESTIS.

peccati poena circumferat Z Belgis Britanni, Belgis Iberi,Belgis Persae,Belgis Seres, Belgis Indi, lanificant,peerunt,nent,texunt, purpurant. Excidit nimirum Deo coccineas oVra condere, quo fimum purpura Belgae tegerent.

r Plus dicam: in fame est,hac infamia non efferri; isse iri nec insignis habetur, nisi qui ejusmodi pudoristiata hederas, insolentiae vexilla, animarum retia circumfert. Et tamen quide capsula & speculo firmum speres ρ quid ab effeminatis virile quid a pupis solidi 8quibus,si totum in vestibus ingenium est, quid exspectes a cerebro Perperam certe asinum a fraenis aureis equum Vocites.

Recte itaque Epulonis Euangelici , etiam investibus, luxum damnavit, qui falli non potest, Deus neete veri Doctor Angelicus homas,dixit: Qui gloriatur de veste, similis est glorianti de cauteriis; quia per peccatum Adae usus vestium introductus est.

94쪽

a CCVs. CAPUT XVI.

VANITAS

Odorum grantia.

VERITAS.

Ininis saturit .

95쪽

ODORES.

VERITAS.

e vIN annuis invitanti te, mi Gastrologe R I vocat, en, socius, Vocant epulae. Horreo. --m- λCibos: familiares tuos scilicet, ac necessarios. Sic est. Quid itat Satur sum. Imo jejunus. Satur tamen. inaniis credo. Rem acu tetigisti. Tam potens enim me dapum , quas vides, nidor amavit, ut, expleto ad naVeam usque stomacho, famem omnem eXpulerit.

. Inanis profecto laturitas. Non inficior, sed pri- mis tamen imisque communis: hi quippe tabaco, γώ. V Vunt, illi pascuntur odoribus pretiosis ; utrique otiam .s fumo, sed vanius illi: corporeis siquidem refus z-. stomachus expleri potest, non item animus. Immensi enim Dei capax, immortalis anima creatis omnibus occupari potest, repleri non potest, nedum odoribus. y Et tamen, quae mortalium vanitas est, eo vela niae porcos suos sprocos inquam, semper hic erro inanis illa faturitas adegit, ut eorum plurimi se potius, quam illam,perdere maluerint. Quamvis enim Roma, &, quam Graecorum Romam prope dixerim,Lacedaemon, huic pesti ex Asia venienti, quasi armatae hostium legioni serreis moribus atque edictis obstiterint; ad extremum tamen mol

96쪽

lis unguentorum, simulque vitiorum acies sesellit excubias, in Europam transiit, & sortissimas gen

tes VIcit.

Sed quoniam singula prosequi longum est, ex

uno de reliquis conjecturam facite. In medio bellorum aestu , cruento cum exercitu unctus est Hannibal ; penetrarunt unguenta,sed magis vitiaritaque enervati Ducis, ac militum, quorum tam stupenda primordia fuerant, qualis decuit, exitus fuit. Quid plura non-nemini vitam hic luxus eripuit, multis famam, virtutem omnibus. Sed hi nimirum communi iaculi sui vitio peccarunt, nos cujussitat proprio. At vitia tamen perquam accommode, inquis, a celat odorum fragrantia. Bene est: hoc nempe θρ' μ' nominis error augurabatur, cum ejusmodi ser-dium procos,porcos appellavi. Sed & multum falleris et non celat vitium compositus odor sed aut conspectum magis reddit, aut ad minus suspectum. unde illud: u ben/stemper olet, qui benUemper olet. Verum Magdalenam cum Pharineo accuses, Linquies, &Christum criminis arguis. Quin Vero, ., dc illam absolvo, & hunc veneror. Admisiit quidem praestantissimos Magdalenae odores & unguenta,qui omnem mollitiem animorum,omnes corporis illecebras exstincturus advenerat , Chri

i stus;

97쪽

66 ODORE g. e stus , ast non unguento, sed pietate delectatus est, ac lacrimis offerentis. 4 Tu quoque tuos Deo Odores consecra,&lauis 1 Ui... dibus efferam: sparge bonae famae odorem hominibus, caelitibus precum, & animos addam: hic enim mentem sumus pascit,hic Numen recreat. . . Imo vero, si tantum odores , cum absunt, non . I. requiris ; cum ultro adsunt,non respuis, ut Augu- 'mos fuit,non arguam: at si in vitium usque il- si Dai. lorum prodigus, corpus tuum iis quasi condis ac

θώ. . sepelis, cadaver te facis, dicam, & putredinis insi-

98쪽

VANITAS

Dulcis ymphonia.

VERITAS

Prius fluit quam fuit.

99쪽

VERITAS

T ARCIssi fatum affectas,ut video,Mopse; ita

toto corpore conniteris, ut tuum fluctibus --u -- nomen inscribas : sed frustra. Nomen qui-

quid enim characterum primus vortex eXcipit,s cundus obruit atque adeo, si quid fluctibus imprimis, prius fluit quam fuit. Sed non ideo ad restim tua venit amentia Complures sunt, nec infimi quidem subsellii homines, tuo cucullo dignissimi. Audiat me, Psquis VERITATEM amat,&judicet. , Quantum in mortales imperium habeat Mu- . . . sica, quamq; suavem in animis, etiam efferatis,t' μ' rannidem exerceat; satis omnium Poetarum cal mus, satis omnium pictorum colores loquuntur in Orpheo atque Sirenibus. Sed quod haec ficta creduntur, accipe potius quae facta perhibentur

Terpander a Lacedaemoniis evocatus, ut flex nimis musicae suae modulis, exortos non ita nuper seditionum tumultus componeret; non inse-licius dissidentium animos demulsit, quam aures. Nec aliter sane Cliniam Philosophum , nec craecorum sortissimum Achillem se sibi restituere solitos legimus. At

100쪽

Αt Milesius econtra Timotheus Alexandrum non infrequenter , potentissimo citharae suae plectro, in belli furias alacrius evibravit. Illud autem indubitatae prorsus est fidei, primum gentis Hebraeae Regem, dum illi tessaeus Psaltes statis pulsibus mellitissimos temperabat cantus,non semel a maligni spiritus intemperiis in pristinam serenitatem assertum.

Hae, aliaeque paenὶ supra fidem admirabiles ta

musicae & fidium vires, summos etiam magistra- iam ped-tus ac Principes in tantam illius venerationem ac

studium impulerunt, ut in ejusmodi VANITATIs organa fortunas ingentes, famamq; prodegerint; quo nihil est stultius. Hinc Antisthenes, cum au- idisset Ismenium optimum habere tibicinem ; At, I : inquit, est homo nequam: non enim si probus rei,tibicen estet. Et Philippus ntelligens filium suavius alicui cecinisse; Non te pudet,inquit, eo bene caneret Quid,quod Henricus Imperator ejus nominis Tertius, illiusmodi morum pestes exilio, populusq; Ponticus etiam fustigatione mulctavit E in Huc ades modo Mopse , & tuum choroebis: 'Lhisce cucullum transcribe:peius nempe insaniunt FI

Tu innoxia dumtaxat inscitia ludis, & perdis, praeter operam, nihil at illi indecoros se putant, nisi ea decorentur insania, qua & ipsi jucunde q-a fi

SEARCH

MENU NAVIGATION