장음표시 사용
111쪽
112쪽
Qvio horologia tempori-perda, quid clepsy
dras abjicis Tempus &curas fallo. Imo te 2 θήλ. ipsum, dum , quod artibus omnibus pre-- 'tiosius est, & nullis omnino reparabile, tempus perdis. Artem labor exiguus reddere amissam potest, tempus nihil. Accedit, nec artibus ipsis uti quemquam posse,si tempus deest. Deus bone i momentum animi causa perdidi, dcjam horam integram vapulo. Vae illis, quibus .is hora quaelibet non uno lusu prodigitur Vae prosectos Vt enim nihil adhuc de inaestima bili,quam faciunt, temporis jactura dicam ; quid, amabo te, in ludicris hisce melioris vitae latrociniis masculum est,quid honestum Quid sunt illae, quae jam nullius non manibus teruntur, lusoriae: paginae Illusoriae nugae. Pueros ridemus, si nullis ..sumptibus frivolas e charta domos aedificant; dc in tuserim. viris feminisque probamus,si chartis ejusmodi pecunias prodigunt,dc domos destruunt Quid pila 3 Clamandi saltandique ludibrium. eQuid aleaZ Fortunae ludentis area. Quid calculi latrunculi Simiae studium. proprium siquidem est .ι' simiae, miscere calculos, transferre, posti illidere, insultare adversario, collisis dentibus fremere, ca larum,
113쪽
put scalpere, ungues rodere, ad summam, omnia facere quae videntibus risum excutiant. Et quid, precor, horti omnium ludiones nostri omittunt; dum ita lusu torquentur, quasi ab illo, aut ipsorum,aut publica talus pendeat Z Multi,credo, praelio vincerent, si,quam ligneis eburneisque latrunculis solent, veris militibus curam impenderent.
α Denique quid ludi omnes Z Nihil profecto, nisi pueriles ineptiae, curae supervacuae, stulta gaudia, irae ridiculae, furta pecuniae, δέ quod c/put est,temporis; plus dico,salutis.
y . Succensuit Alexander ei potius, quam in te- Auxam mere speratum praemium largiretur, qui grana ci-: -- Ieeris per ocellum acus, quoties vellet, eminus tra- ar jiceret ; quia nimirum non tam laudandam ho minis industriam, quam damnandam inutilem, pretiosi temporis jacturam censeret. Nec alia fant 2L . 'causa Plinius Major nepotem sitim ambulan- z. t tem viden S,Poteras, inquit,has hora S non perdere. h. Nam qui lectica vehebantur, aut annotabant aliquid , aut recitantem audiebant; quorum nihil ambulanti licet.
. Haec si in industrios , aut otiosos isti; quid nisi I. ego ludiones illos arguam, qui tempus,quod vitae meliori, imo aeternae impendere possunt, lusibus, Dis . ἡ- si non inhonestis , damnosis certe dilapidare con- tenduntiquasi tam ubere illius copia oppriman
114쪽
tur, ut perditos se existiment, nisi tempus per- bdant. Clim tamen Citticus ille Zeno olim dicere m. sit solitus, nullius rei penuria magis homines laborare, quam temporis. Cui Democritus , Theophrastus, & Varro consonant, dum tint, Nihil temporis impendio pretiosius, nihil )actura gravius reperiri. Tempore sane nihil doctius, nihil utilius, nihil carius. Docet Omnia, comparat omnia, & unum est, quod nec gratissimus quidem reddere potest: Illius igitur jacturam quaerere, inventam jactare, quae demum amentia est Quod flens dico, communis. Quem enim nunc mihi dabis,qui aliquod i ρ. i. pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui zz solum tempus nostrum esse consideret , cetera aliena ξEt interim tempori-perdae hi nostri, Libet, in- ,
Quiunt ludere, donec hora praetereat. Oldonec hora praetereat , quam ad agendam poenItentiam, ad obtinendam veniam , ad acquirendam gratiam, ad promerendam g riam miseratio conditoris indulserat. Sed veniet aliquando dies illa ve-
mei hora, qua IntermortuiS ultimisque Vocibus, ' si
lacrimis, singultibus cum Chrysaotio inducias αI'
Deum rogabunt,Vel usque mane,nec consequen- ,
115쪽
116쪽
NvLLA felix usura est, nulla selix alea. Com- ρ modo tibi esse velle videtur scenerator, damno est . divitias alea dare , & eripit.Ρ mi Tuum credis,quod exactor hic obtulit,& alienum est, itaq; usuram hirudini pendis, quasi de alieno. Tuum quoque reris esse, quod talus indulsit; sed , mox exactor hic improbus a te repetet , quod ἀ- ,N- suum est ; quin & de tuo adjicies, &, tamquam in somnis,felix esse desines. Cum enim nulla sit stabilis pecunia, sed sua' rotunditate versatilis ; tum illa praecipue , quae tesseris quaeritur. Taxillorum ludus infelix est ii
omnibus: nam & qui perdit,affligitur;&qui vin zΣ
cit,lucri illecebra in insidias trahitur. Si enim, qui talis ludunt, omnes perderent, nemo umqUam luderet; nunc lucrantur aliqui, sed lucrum illud . iaarrha damni est. Magistros odit haec fortunae ma- mis gistra, hinc nudos videas semper; nec ullo tamen in campo magis imperat fortuna, quam in pyrgo. Volvitur continuo fundatarum status urbium , &stabiles taxillos fore tu speres Z Crede mihi, Volventur assiduo, & secum in lacrymas gaudium tuum volvent. Quid enim aleae ludus, nisi patrimonii vorago, famae bustum, scelerum stimulus,
117쪽
inferni via Z Ne fingere me autumes, eXemplis
l Fuit olim , qui sesqui-horae spatio hoc lusus ἡ-via, genere sedecim aureorum millia dilapidaret; fuit, qui quadragenis HS. in punctum luderet. Quin
Germani adeo quondam tesserae dediti fuerunt; ut novissimo jactu de libertate contenderent. Recentius est, quod Pascas just. lib.primo de Alea resert. m Barcinone, inquit, proposita ex publico me- ' diocri pecunia,ea lege,ut aleatorum, qui Vinceret,
eam tolleret,& qui amitteret,remo serviret; maximus repente remigum numerus subita in necessitate conflatus est.: Nec libertatem modo prodigit alea, sed etiam famam. Sic.inventus est o infamiam l) qui testamento religiose caverit, aut verius, impie, ut ex ossibus suis tesserae serent; cute vero & membranis mensa,alveolus fritillaque, quanta fieri posset diligentia, contegerentur. Sic Philibertus Aurantius,cum sua lusu decoxisset omnia,ad extremum etiam militum stipendia lusit; atque exinde rebellionis jam conceptae metu, & urbem, & victoriam, summo cum dedecore,hosti cessit. o Plus dico;etiam vitam tessera surripit. Vt enim '' ' nihil de nato pluries ex aleatorum contentionibus duello proferam, Caligula, ne pecuniae deessent
118쪽
sent in aleam, Gallos censeri jussit, eorumque ditissimos trucidari. Nec in corpus modo pestis haec injuria est; animam petit, animam perdit. Sic Philippi Francorum Regis tempore aleator quidam blasphemus in Gallia, sic Schelioris i c Tyemo in Germania, diabolo in praedam subito dati sunt. AEtate vero
nostra Dux quidam Hispanus, Bravo nomine, repente ab invisa manu ad tabulatum usque sublatus, usuram pendere timuit, quam merito Mnerator talus exigebat. Nec satis, etiam Divos perdere nititur. Tuni- qcam certe Christi inconsutilem divisit,ac perdidit, I r& Lovanti patientis Christi vulnera novo quasi ae fanguine & dolore perfudit. Quid multa Θ sedecim aleae vitia Hostiensis is x
enumerat. Antoninus tot esse cledit,quot puncta; --.b- ego innumera. Nec mirum; inVentam a vitiorum Omnium parente daemone Plato ipse existimat.
Et miramur adhuc eam humanis divinisque legibus vetitam Z Miramur Agarenos, hac si liise- t. ses rint, primum ignominia, deinde supplicio graviore mulctari Miramur Ruffum,Cyrilli Episcopi
Hierosolymitani nepotem , eam ob causam aeternis cruciatibus mancipatum P Minime vero. Finio itaque, dc unum te rogo. Haec tibi cum evenerint Omnia, aut certe cum a tergo jam fuerint;
119쪽
88 ΑLE A. rint ; cum patrimonium,cum famam,cum vitam, cum caelum, verius fallax usura, quam felix alea, paene perdiderit; felicem tunc illam credes,an fallacem Fallacem opinor. Ego vero malim hoc modo te credere, quam olim experiri. Vis remedium t Fallacem nunc cense,ne tunc sentias. V