Mundi lapis lydius siue vanitas per veritate falsi accusata & conuicta opera d. Antonii a Burgundia ..

발행: 1639년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

h trarchae verbis ex integro, non meis. Omnia hic, isse ut Heraclitus voluit, secundum litem fieri unive fatestantur. Rapido stellae obviant firmamento, contraria invicem elementa confligunt, terrae tremunt, maria fluctuant,aer quatitur, crepam flammae, bellum immortale gerunt venti , tempora temporibus concertant, secum singula, nobiscum omnia, ver humidia, aestas arida,mollis autumnus,

hyems hispida;&quae vicissitudo dicitur, pugna

est. Taceo, quod nullum animal bellis vacat '. nomo ipse terrestrium dux, & rector animantium, qui rationis gubernaculo solus hoc iter vitae, &hoc mare tumidum turbidumque tranquille age- ct in h.- re poste videretur, quam continua lite agitur, noumodo cum aliis , sed vel maxime secum Z Quis M. u Philothphorum , quis Grammaticorum , quis, , Rhetorum conflictus quae Dialecticorum altercationes quae denique artium omnium discordiae8m Qui clamores inter causidicos quam bene con- - veniant, ipsarum caularum immortalitas probat. De concordia Medicorum, testimonium sit aegrorum. Vitam certe, quam brevem dixere, saepe suis litibus secere brevissimam. Quanta est praeterea de sacris & de religione diisermitas animorum non tam litteratorum verbis hominum , quam populorum armis dc campo saepius commi lia quam scholae. Quid de communi vita, deque actibus

272쪽

v ITA LONGAEVA. 24 l

bus mortalium loquar Vix duos in magna urbe a

concordes, cum multa,tum maxima aedificiorum habituumque varietas arguit.Nam,quis umquam ''

tam locupletis delicatique patris-familias nactus est domum, ut non ibi multa mutaverit Z ut quod uni studium fuit exstruere , alteri sit voluptas evertere Testantur mutatae Depe senestrae,obstrusa ostia, passimque vetustis in parietibus novae indicant cicatrices. Neque in alienis id tantum, sed in nostris patimur, suadum cujusque sententia secum pugnans, quod ait Flaccus, Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis; quo luce clarius fiat, quis nostrum quisque cum aliis, quisve secum sit. Iam qui vestium modus, quive habitus triduum totum nostris durat in urbibus quae municipiorum scita non cum suis la- istoribus desinunt Adhaec,quaenam Ducum in o dinanda acie, quaenam Magistratuum in serendis legibus, quaenam nautarum in capiendo consilio disparitas quaeve discordia est Z Quin vero, nihil etiam eorum quae delectant, sine lite agitur. Age , enim, in amore quantus Zelus 3 quanta in conjugio dissonantiat quot querelae 8 quantae susipiciones amantium Θ quae suspiriaZqui dolorest quantas iij.

dominorum ac servorum contentio,qui non ideo

minus infesti, quia domestici hostes sent, cum quibus nulla umquam pax speranda, nisi quam H li mors

273쪽

242 VITA LONGAEVA.

mors secerit vel paupertas i Non dicam fratrum x quoque gratiam raram, non filiorum etiam in pa-- tentes: sed parentum, quorum opinatissimus est amor, quanta indignatio in filios, quos, dum bot' ' '' eupiunt, malos lugent, atque ita quodammo- do, dum valde diligunt, oderunt Z Quanta vero in ' Mi amicis quamvis finium concordia , viae tamen actuumque discordia Z quanta opinionum atque consiliorum conflictatio ξ ut vix Ciceroniana, cujus ante meminimus, definitio stare queat. Est& in amore odium, & in pace bellum, & in consensione dissensio. u Iam quae infantium bella cum lapsibus 8 Quae

ambia, puerorum rixa cum litteris amarulime serentium quod praedulciter metant. Quaenam insu-. x per adolescentium lis cum voluptatibus, dicam' '' verius, imo quanta secum iis, affectuumque collisio ξ Quaenam seminis puerperii difficultas, quan-y tumque discrimen Z Quaenam viris cum paupert tate atque ambitione luctamina Quanta Vita a.d... plura quam expedit satagentis, anxietas Quod denique illud senum cum aetate ac morbis, pro- pinquante morte,quod omnium ipsa cum morte, quodque ipsa quoque est morte molestius, cum: perpetuo mortis terrore certamen ξ Porro , quis nescit, quam grave quisque secum assidue bellum habet 8 Nam,& corpus hoc quam contrariis aestuet

274쪽

ac turbetur humoribus, ab his, quos Physicos dicunt,quaere. Animus quam diversis quamque adversis secum pusnet affectibus, unusquilque non alium quam sele interroget, sibique respondeat. Quam vario,quamque reciproco mentis impulsu modo huc rapitur modo illuc, nusqua totus, nusquam unus, secum ipse dissentiens, se discerpens Nam ut sileam reliquos motus, velle, nolle, amare, odisse, blandiri, minari, irridere, fallere, fingere, jocari, flere, misereri, parcere , irasci, placari, labi , dejici, attolli, titubare, subsistere, progredi, retroverti, inchoare, desinere, dubitare, em rare, falli, nescire, discere, oblivisci, meminisse,invidere, contemnere, mirari, fastidire, despicere, simulque suspicere, ejusmodi sunt, ut iis sine ulla requie, ab ingressu usque ad exitum, pugnet &fluctuet vita mortalis. Haec ille. Sic de vita, sic de humanis omnibus, sic de homine & in hominem, sic de nihilo & in nihilum ,- - . pugnant hic omnia. quo nihil est vanius. Credes

quod assero, ubi ipsum cum humanis omnibus homo με. hominem merito nihili faciendum ostendero. ziz

Aggredior. Si sit natura, si caelo judice, cunis myci culpa, labor γnere, poena mori;

Si caro noBra cinis, cinis aurae ludus, aurie

Ludibrium nihil est, nu mi id timo ipsi nihil'

275쪽

aM VITA LONGAEVA.

Si nihil ipsus homo es, basis omnium ; inanis inani Spes innixa basi, resque, quid est,nis nil'

Si nihil es, bomo mansuri nMPa tristega tecti Figit in externa cur peregrinus humo somnia poss sudet mr solus in omnibus, ex fluui nihil ipse potes, aut potius nihil est scar petit altisonae mommenta perennia famae,

siuem sua fors memorem δήxsnit ess suis quod memorem, alia esse fui sua fri finit, ipsim Hoc est, immemorem quod facit esse sui.

276쪽

EPILOGUS.

Quae cum ita sint ; quousque tandem, perfi . eda Vanitas, Iudicis abutere. clemsntia quamdiu tua mortales improbitas circum- Σκveniet 8 quem ad finem falsi verique nescios effrenata raptabit audacia Z Nihilne te oratorum Reip. Christianae monita, nihil Pastorum excubiae,nihil tot in te scripta volumina, nihil consensus bonorum omnium, nihil intenta jam pridem, & tantum-non illata perduellionis poena deterruit Θ Ρa- stere tua mendacia non sentis constrictas nunc

etiam, Iudicis ipsius conscientia, teneri insidias tuas non vides Quid antiquae, quid novae legis tempore gesseris, quos fortunae, quos caeli bonis everteris, quid suaseris, quid designaveris, Veritatem fugere existimas o temporal o mores 1 Bonorum quilibet hoc intelligit, Pastores vident, . Oratores arguunt, Iudices audiunt, haec tamen Vivit Z Vivit, imo vero & in domos, & in Senatus, g&in templa passim admittitur Z ducit in fraudem, M. trahit in perniciem unumquemque mortalium Vos autem, Veritatis propugnatores acerrimi, &muneri vestro& Reip. Christianae nihil ultra debere vos creditis, si istius fraudes ac damna vitatis. Ad mortem,ta ignes, & aeternos quidem, Om-

277쪽

ilium votis damnari te jampridem, Vanitas,opor-h tebat, illis te cruciatibus devoveri, quibus huma-

erinas num genus num Qua non Ο lcis. An vero publi-

cum viarum grassatorem e medio tollere, cuilibet aggres o liberum est Z Vanitatem orbem terrae furore, rapinis,caede,incendiis,quotidie divexantem ta. Veritas perseret i Habent prosecto, habent sandis .ium, elioreS meae litterae tot in te SS. Triadis Senatusconsulta, quot paginas, quibus confestim inter emptam te convenit; non deest Veritati consi-ρ-turr lium,non deest auctoritas summi Iudicis.Vos,vos,

dico aperte, Christiani,& Veritati deestis,& vobis. Tu interim vivis, & vivis impia, non ut sceleribus tuis patrocinetur impunitas, sed invidiae. Quid

enim Z.

Q Indictum est animis bellum, fixa jam castra

nequitiae, erecta levitatis vexilla, scriptus ubique -- -- trossulorum exercitus, aeruscata militum stipen- dia, strati per compita murices, positae boni. Omnibus insidiae: eorum autem ducem castrorum, &hostium intra maenia, atque adeo in aedibus, ac ipsis sacrae non minus quam profanae curiae penetralibus, videtis intestinam aliquam quotidie perniciem Reipubl.Christianae molientem, nec ad-οιι ι Ma huc exilio perfidam, aut bonorum multat aucto- zπ ritas, aut ipsa tot fraudum scelerumque testis &rea conscientia ZEtenim,

278쪽

Etenim, quid est, o VANITAS , quod jam amplius speres, si neque lugubris impensae tenebrae, neque culinae, nihil non decoquentis,fumus mul- T. et to densissimus obscurare nunc fastus tui insolen t --tiam potest,nec dium tot occlusa repagulis vesti θ' bula, nec multiplex rationabilis linguς vallum, nec inscrutabilis humanς mentis abyssus aeruscationis tu et signa falsissima diutius continere . si erepunt,si prosiliunt,si patent omnia8 Mitte,quod assectis, consilium ; obliviscere fraudis & scelerum ; proderis, accusaris, convinceris undique: luce clariora sunt designatajam pridem per te facinora, quae ne fugere me credas, audi.

Meministin', perfida, ut Epuloni Evangelico . pdivitias in vitia, & prodigo Iuveni delicias in siliquas verteris ξ Recordaris, quam fallax in stima- tabilis pretium sanguinis Iudae appenderis Christi

anno supra trigesimum tertio,Martii vero die circiter vigesimum Z Sensistine, cum periculosis crebrisque velitationibus Antonium, Pachomium Macariumque lacesseres, tum temporis te meis

prisidiis, mea diligentia consilissqile prsoccupatam, arena simul& victoria cedere debuisse ρ Si tibi, certe mihi non excidit, quam funestas Alexandris sub Theodosii Minoris tempora insidias adornaris, Pelagiam, inquam, ipsissimam castitatis perniciem, qui ob formi venustate, corporssique

cultum,

279쪽

cultum, non jam Veneris serva, sed ipsa Venus habita, solis oculis captivam post se urbem traxis.set, nisi illam vigiles Nonnii Antistitis oculos, laqueos amantium capillos rescindere , seminam tum veste tum nomine eXuere, nulloque praeterea fuco frontem pingere coegissem, quam pudibunda praeteritorum memoria. Vis paucis multa3 nullum jam tot annos facinus extitit nisi per te, nullum flagitium sine te ; tibi uni frequens corporis animique pernicies semper curae fuit ac lusui. Et dubitas etiamnum vitam istam, justis sup-- pliciis debitisque ereptam , fugae solitudinsque

mandare dubitas , quorum mentes sensusque vulneras , eorum consuetudinem sortunamque vitare t Egredere,libera Remp.metu; in exilium,si hanc vocem expedis,proficiscere. Nemo est extra illam improborum manum, quam eX perditis, at-α que ab omni no modo conscientia, verum etiam spe derelictis coriasti, qui non te metuat, non oderit, non extinctam velit.

Quid ad haec Babylonia meretrix Silet impudens, & cum fronte aures simul & linguam pem didit. t Te itaque summajuris & aequi Parens IusTI-2 T. TXA, per eam, quam adsers egregio publico fidem, obtestor, ut ne funestam hanc Patriae facem, ma-

lorum romitem, bonorum Odium, Vitae mortem,

salutis

280쪽

salutis exitium, diutius nostris in finibus haerere patiaris. Liberet malos audacia, bonos metu,Οmnes interitu: eXulet terris bellua, ne caelis homines ; ferat supplicium coacta, quod jam pridem sua sponte subire debuerat. Quid enim Z illane, ut umquam se corrigat Z ut malum oderit Z bonum amet e patriae consulat minime gentium. Audiat itaque, quam meretur, sententiam perfida, exulet templis, Curiis , domibus,moenibus,agris,corporibus,animis,sortunisq; omnium, & ne qua se denuo forsan insinuet, observent illam praelatorum oculi,pr occupent Ora- otorum monita,arguant Senatus-Consulta,arceant

eorum, qui sacris quaestionibus praesunt, judicia. Sentiat improba, se jam inde a principio, natura tua consiliisque damnatam, tantisper exilio contabescere, dum illam Iudex omnium VERITAs, flammae, mortisque numquam non vivae, supplicio sine fine devoveat.

SEARCH

MENU NAVIGATION