Mundi lapis lydius siue vanitas per veritate falsi accusata & conuicta opera d. Antonii a Burgundia ..

발행: 1639년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Si sela, quam nullus a bello non novir venda, Flandris Troia, tot Hemrum, Tot Nesorum perenne bustum, o I duorum supra septuaginta millium sanguine, Αlberto etiam victori, stetit ξ quis non urbium cete-

se τι, ras quarum tamen nulli belli furor pareere visus II ' est in integro cruoris diluvio venditas pariter & emptas intelligit λ

Quid, quod deletis idemtidem magnis exercitibus, majores iterum copiae undique gentium submisis certatim opplevere campos, & uno in Belgio tota velut Europa pugnavit & cecidit M. de numerosos, quos mihi tantopere jaetas, eXe

ιιδ -- citus , tot animarum quoque reos merito dici.

252쪽

VANITAS

Insignis mictoria

A lis gloria.

253쪽

222 VICTORIA.

Menis plumis maliena laude

Victorias

Cilicet,Horati, - Moeat cornicula risum, Furinis nudata coloribus ;-& aliena te victoriae laude praetumidum mirer ac praedicem Z Ita sane si tui similis.quid agam, Horaiij nescio: Verum scio quam optime, & nihil minus 'tuum esse pronuntio, quam quod maxime tuum existimas. Age, des, unice tot millium victor invicte, solus modo cum solo congredere, & me quoque victis adde,si potes. Metuis Z te provoco.

Quid ais Z Victoriam , quam uni tibi propriam

aeta par- VendicaS, arte an Marte partam autumas Si arte,

'' quis illam excogitavit Θptaesentissimus machinator , & militarium operum conficientissimus. o Quis exercuit Z miles. Gregarius forsan; imo vero Ita egregius adeo, ut nemo non palmaris. Quis prae- , t fuit Θ Dux celeritate,sortitudine, prudentia, felicitate nemini non praeferendus. Quid in urbem aditum deditZstratagema. Quid stratagemati Z navis.

Quid illa Z cespitem vexit. Quid iste 3 texit militem. Quid inde Z jugulavit hic vigiles, socios excivit. Nihil inde refertis pyrio pulvere machinis ad valvas actum ξ dissiluere repagula; & ecce subsidium: plateas ilico quaqua versus eques infestas habuit, nequa sorte vires dispersae coirent, pedes

curiam

254쪽

vICTORIA.

curiam, portas & aptissimas quasque urbi tuendae stationes, ac contubernia militum occupat. Tuia vero quid inter haec ξ solvisti stipendia Θ Solvit & Oictis ivictus. Iussisti stratagema Zegregium facinus: si perinde victoria voluntatis merces est, atque po

tentiae,nemo non VIncat.

Quid igitur illam tibi propriam judicas, quae,

vel ipso te judice,nullius minus est quam tua. Sin autem Marte partam vis; age rursus in are-, 'nam descende,ne vel opinione tua victor hinc ab-s, a . eas. Cedo, praelusit pugnae veles praelusit. Iustis deinde castris utrimque certatum est Z aequis ; nec tamen aut in ullo duce militem, aut in milite ducem desideravi. Quin muralibus urbem machinis verberandam Chiliarcha curavit Z curavit; sed par fuit murorum & hominum contumacia. Quid bombis attentatum ρ castella. Quid vineis fossa. Quid cuniculisZ tormentarii suggestus,& aggeres, qui tandem, fossa ruinis suis exaequata, adeundae urbis, & victoriae gradum militi praebuere. Sed nihil haec tua: saltem eminus Victores spe- r , ctasse te praedica. Quin vero, quod rei caput est,tar. animavi. Nugas agis; animavit & tubicen. Consilio,inquam,& imperio fortunam stiti. Iterum nugas agis. Quis non amplius praeliaribus & decretoriis victoriae manibus, quam inermibus pugnae spectatoribus oculis tribuat

Quid,

255쪽

a24 VICTORIA.

t Quid, quod ipsa, quam stitisse te memoras,

Artuna non infimam ejus, quam tuam vis, victo--- ,-sibi partem vendicet iCensuit hoc sanὸ non vere minus, quam gratiose de Caesare apud Caesarem Cicero. Soleo, inquit, saepe ante oculos ponere, idque libenter crebris usitare sermonibus; omnes nostrorum Imperatorum, omnes eXterarum gentium, potentissi morumque populorum , omnes clarissimorum Regum res gestas, cum tuis, nec contentionum magnitudine, nec numero praeliorum, nec celeritate conficiendi , nec dissimilitudinis bellorum posse conferri; nec vero disiunctissimas terras citius cujusquam passibus potuisse peragrari, quam tuis, non dicam cursibus, sed victoriis lustratae sunt. Itaque, Caesar, bellicae tuae laudes celebrabuntur, illa quidem, non solum nostris, sed paene omnium gentium litteris atque linguis, neque

ulla umquam aetas de tuis laudibus conticescet. Sed tamen ejusmodi res,nestio quo modo, etiam dum audiuntur, aut dum leguntur, obstrepi clamore militum videntur , & tubarum sono. Et certe in armis militum virtus, locorum Opportur nitas, auxilia sociorum, classes, commeatus mul-

re, fortuna sibi vendicat, & quidquid est prosperὶ gestum, id paenὸ omne ducit suum. Audis

256쪽

VICTORIA. 22I

Audis haec, famae victor, non pugnae, & adhuc aliquid tibi e victoria, aut te victoribus adscribis ZRetitus enimvero te victis adnumeres, qui palmaribus instructus copiis , herbam inermi porrigis.

257쪽

Votorum Iumma.

VERITAS

Longus Abor is is usus.

258쪽

BENE est, abunde est, parta jam,parta est quies.

0ptavi tenero quidquid ab ungue, meum es. verius diceres breve est. Brevis hic omnium. μ

Drevis etiam fortunae cursus est, maxime prosprae. Stultus nauta, qui tunc demum tranquillitatem sibi spondet, cum portum fugiens, in altum

venit.

Disce vel a lino,quod moneo. Vt enim haec rari xstaminis carbasus, immensi laboris opus est, usus,' 'Iexigui ; ita, quod a cunis ad tumulum usque pro- π a secutus es,Votum,nec adhuc, si recte judicas, asse--rμ σψcutus; toties vitae tuae sudor est, nec unius forsitan horulae fructus,sorte luctus omnium. Ullamne humanis in rebus constantiam exi- ystimas Z Labuntur ac fluunt omnia, suaeque nos ruinae continenter involvunt. Nec ipsum adeo solem per dies singulos restaurata nativitas,ab inter- t M. itu vindicat. Indies oritur, indies moritur, & quot habet imperii momenta, tot habet & fati sui monumenta. Pascit se, &depascitur ipse flammis suis ignis, & consumitur aer ab omnibus, quos arcano dente consumit. Flumina quoque tantae vicissitudinis metu conterrita, omni vi & via,qua possunt, se in fugam conjiciunt,ac in maris,ceu matris suae,

259쪽

sinum abdunt se universat.sed charybdim fugiunt,& in scyllam incidunt. Iuvenescunt plantae mannos singulos. & consenescunt. Vt nascitur assiduo phoenix, sic assiduo quoque de nascitur: & veniet aliquando dies illa,quae parricidam sui constituet, quem huc usque semper lux viderat patrem. Ipsa

denique artis nostrae & industriae monumenta naturae serviunt, adeoque & tempori, quod ipsius quaestui praesidet, quotidianum interitus sui vectigal appendunt.

, Quid in tanta rerum omnium inconstantia, V inconstans ipse , praeter inconstantiam constans ς - μ' speres sane non video. Noverat illud, & alterno. quem viderat, rerum humanarum aesTu, penitus

imbiberat Carolus id nominis Quintus. Vnde, cum post: expeditiones profectionesque varias, novem in Germaniam, sex in Hispaniam, septem in Italiam,quatuor in Galliam ecem in Belgium, duas in Angliam,totidem in Africam, mari undecies remensio, post bella, paces, foedera, victorias, tantae felicitatis omnia, ut Carolum vixisse &imperasse, nullos nisi hostes poenitere posset; cum, inquam, etiam Franciscum I. Galliae Regem e Ticinensi praelio captivum abduxisset, celeberrimo-a que symbolo suo, P ultra, stubscriptum,apposito. r. ' ' per ludibrium cancro,notalset, P citra odie mihi, cras tibi: non captivo superbe succensuit, sed sub-

. misse

260쪽

misse prorsus ac vere de seipso sentiens, subjungi tritum hoc voluit, Homo pum, humani nihil a me ali num puto. Item cum Imperatoris, hactenus invicti, genium in Henricum Galliae Regem immigrasse, ex Metensi potissimum quadraginta millium clade didicisset, non annos illi suos, non palmas, sed quod amicam juvenum esse fortunam, suamque jam fastidio ac satietate captam crederet) filii sui juventam opposuit, atque adeo praemori sibi certus, posthumu regni donum in Philippum transferens, fato praeripuit. Sed his nunc omissis linum

consule. Numquid, ut in futilem trium admodum die- brum laciniam adaptetur, serendum priuS , sarrien- ba bis dum, evellendum,stringendum,macerandum,insolandum molliendum . flagellandum pecten

dum, dealbandum, lactandum, poliendum, complicandum , secandum, suendum, lavandum, stipandum, & numquam denique non hominis ali-cijus, aut instrumenti arbitrio exercendum Θ Non secus illaetibi tam diu sperata felicitas, ecquando te tandem invisit Z nempe, cum Votis, cum curiS, cum labore, cum a tu, cum frigore, cum inedia, cum vigiliis, cum invidia , cum opprobriis, cum odio , cum rixis , si non emortuum , attritum certe, mors ea te frui ViX, imo ne vix quidem,

Ff a sineret:

SEARCH

MENU NAVIGATION