Persii Treui Ad librum de sero lactis Stephani Roderici Castrensis Lusitani declamationes, seu priuatae quaedam ac domesticae exercitationes

발행: 1632년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

de Sero iactu. 8s

is eo defertur, velut in vinis calefaciat. Nam ea selum ratione aperte quis probauerit , ex contrariis ipsum partibus consistere secat lac. Haud absimili subobscuro,rudique modo nota fuit Hippocrati lib. a. de diaeta II. de auro potabili aliquam facit sus.

Picionem,Aurum operantes tundunt lauant, molli igne liquant, forti autem non constatur, ubi vero elaborauerunt ad omnia utuntur.

Roderici de Galeni mente opinabilis diuinatio. An stillatum ferum humectet, ac refigeret ' refricatur Microesmidistillatio, oe macrocosmi Aqua maris quomodo dulcis euadat

MAgn mihi controuersia hic te

cum est , nec ullo componenda modo. quam Galeno ab inferis reuo- Cato. Perscrutaris Galeni mentem; dis- Putas', quid modo ageret, si nobiscum degetet: an distillaret serum, si distillandi artem calleret. Sane aliorum animum intime speculandi, nunquam mihi ani

mus. nam, a

102쪽

Non hum augur. bdita scire υIι queam palam. . Tu vero longe animosior , fidenter in Galeni mentem pervadis, eiusque, qua si ad Apollunis holmum cubaveris , aut Uu canus tibi vaticinatus Ustet, intima lustras penetralia. Sed attendamu hanc vaticinationem tuam. Galenus, inquis, non

distillasset seru purgationis caussa, quia distillatione seiugitur interitve ea pars, in qua purgandi vis inest. Neque alterationis, quia, inquis si ad alterandum vel

humectarione, vel re feratione aberare WAlei. Galenusὶ si humectatione, non erat conueniens sebstantiam di illatione sbtilem

reddere , qtra cito transeret, qui e ad humectandum Iempus exigitur. Exi stimas itaqu e Galenum non distillasse serum ad humectandum , quia humectatio non statim fit, non continuo , sed tςmpore Ac paulatim. At serum stillatum, cum sub- tale sit ac tenue, statim praeterlabitur, napaululum quidem commoratum. 1 fProbe noui ex optima solidaque philosoplita, cuilibet actioni phy sica: non

solum opus esse agentis vi, patienti aptitudine, horumque accommo/axa vi- .cinia s sed etiam congruenti temporςmqraquς. Nulla enim actio si forte generationem, illuminationem,& co gun

103쪽

de Sero lactis. 87

lationem exci pias statim fit, 3c, ut loquuntur philosophi in instanti; sed tempore sumptoque spatio. Probe etiam noui, sicuti caloris, siue , ut verius loquar,calidi virtutem agendi validiorem esse, & velociorem ; ita infirmiorem segnioremque esse humidi. Et quemadmodum illud validius, citiusque agere; ita fortius hoc, & diutius resistere. Iam vero quod omnino animaduertasvelim)actionis mora aut tempus non definitur solum ex agentis vi & facultate, sed etiaeX aptitudine patientis. Quare licet ignis citius agat, aqua tardius; ille tamen serius ferrum calefaciet, haec Citius humectabit pannum, His ita constitutis, aduertamus animum ad stillatum serum. Etsi enim tenue hoc subtileque est, ac proinde facile praeterlabitur 1 non hinc tamen fit, ut eas non assiociat alteretque partes, per quas praeterfluit: quippe carneae eae sunt, valdequCaptae ad actionem suscipiendam. Neque enim tibi fingere aut potes , aut debes, nictu oculi serum elabi & praeterfluere: nam haec ' Martiat.: Sunrapinae, tris que, se si quid vilius istas. lib. i . Quinimo iam distillatum serum tenuius

si, humectabit facilius, facilius ppne -

104쪽

88 Persij Treui Exercit.

trans , seseque insinuans per omnes casenium meatus: atque pertingens ad Iongissimas quasque particulas. Certo certiustilo , temet ad hoc ut aqua magis humefaciat, acetum addere, quod eam attenuans,& quasi subtiliorem reddens, longius deducat. Itaque serum distillatum & intensiue, ut ita loquar,& extensiue multo, quam antea, validius humectabit ι multo longius, ac latius.

Sed perpende si libet,si tibi est otium,

stillatam lactucae aquam, quae veluti impetu quodam ingenito ad caput aduo. lat. Velim dicas mihi, num haec stoma chum humefaciat, hepar, caeteras, peFquas, caput petens, praeterfluit partes Sane ut ingenuus ,id non dissimulabis Itaque, is nectam vis ima primas, Galenus serum usurpasset siquidem cogis me, quod nolebam,diuinare de Galeni mente in humectationis caussa. Videamus modo, numne ad refrige randum Et lvo C tu negas , caussamque negationis affers, quod salsedo non separatur distillatione , sed augetur pore pius , aut communicatur : ut patet ex Micro cosmi distillatione, cum haec non

raro e capite quae salsa. Tua haec est ar

gumentatio, tua philosophia, quae

105쪽

clarius innotestat, qua ipsa verba, etsi longiuscula, hic adscribam: Nonne membra nostra ita fabricauit natura, ut of scinam chymica repraesentent ' is ane. calor nanque innaruι desiliationes, cohobationes, o omnem separandi artem molitur. Visse etiam, ut microcomus, macrocosmo, ides mundus iste pamu- , mundo magno comparetur s so, o 'statimo qua una e eapite ex vaporibus illuc Vendentibin, comparemus plumae, compa remin etiam alembico: utrumque cam bonis

autoribus faciemus, in uidinde s nonne destia latur multoties a capite teria salsa Zmax demisti asa a medicis dicitur. Iana octi Oadere possumus sal edinem non extrahi desistatione. Tibi bene sit, qui

me a maxima expectatione liberasti. In toto tuo Commentario anxius semper Oxpectaui, ut de tuo Micro cosmo ali- quid promeres. En tandem habeo, quod Roderi-

desiderabam : sed ita t naen, ut id accu- Prate mihi sit perpendendum εἴ exami- Meteonandum. Existimas igitur, te pro bare posse, stillatum serum non depo- mi. nere calorem in alembico, sed eum pOxius adipiscit ac proinde exhibendum non esse ad refrigerandum, quod distillario non raro e capite fluat falsa. Non ita se res habet, mihi crede: longe alia

106쪽

' o Persi' Treui Exercit.

est microcosmi distillatio a macrocos. mo. Exploremus utramque atque adeo mutuam, si quae est, inter has cognationem CXploremus : quodque proinde in rem praesentem ex ambobus derivare possimus. Quod facit ad Microcosmum, hoc est ad catarrhum, caput rotundum M Ca-uum, impositum est omni corpori tan quam cucurbitar huiusque more humores trahit e stomacho, iecinore, liene, hypocho driis omnibus, omnibus subiectis partibus t & hae etiam partes ultro humores vaporesque impertiuntur capiti. Qui deinde vel suomet impetu in subiectas inde partes labuntur; de humoribus id intellige, vel etiam de Vapo ribus, in humorum formam vi frigoris

etiis a. concreti S)Vel certe caput iis lacessitum laud. cos pellit iugatque. Non enim moratur m rapi e , quod in is, nisi caput ut aegro ei. Hac ratione se habet fluxi 'catarrhus,

Cum G αταθῶς nascitur. . . . L. .'

.i: Quod vero facit ad salsedinem i haec

fluenti inseritur materiae fluxurae Verius dixerim) vel in capite, Cum mora tenui mres eius partes a Calore absumuntur x dc proptzrea Crassiores, ac terreae quodam

modo salsescunt: haud absimili ratione

107쪽

de Sero iactis. 't

qua maris aqua, vi Caloris tenuioribus amissis partibus,concipit falsedinem: vel' certe eiusdem morae beneficio maleficio potius) eadem materia aliquam subeat aut putredinem , aut speciem aliquam imaginemq; putredinis. At quo- uis modo id fiat. certum esse videtur, in capite gigni salsedinem: annuente etiam Hippocrate lib. de loc. in hom. 22. Flu Mo non es salsa, utpote non e cer bro. Iam vero si materia distillans salsescae in capite, inter micro cosmi, & macrOcosmi distillationem nulla planὸ cogna- io, nulla omnino intercedit similitudo. Rem tute diligenter perpende, & iudex esto. Macrocotai distillatio non in ca- pitello, ut vocant. quod vel frigidum est, vel vergit ad frigus;sed in vase, quod calore feruet, concepit salse dinem. Microco simi vero omnino e contra, in Capite, etiamsi infernae partes , ut stoma chus, quasi algeant. Imb fluxio distillare potest salia, etiam si caput ex infernis partibus materiam non mutuetur, sed ipsummet sibi gignat. Qua ratione qua . tum distet micro cosmi distillatio a macrocosmi, perspicue videt vel Cumano o- odior, o Autis genere. Iam vero si matella disti ilans salsedinem contraxerit

108쪽

ο α Pesi Treui Exercit.

non in capite, sed in iecinore, aliaue inferiori parte altero ex his modis id contigisse necesse est; vel nimio hepatis inccndio, vel humoris biliosi mistione tr tum sit, quod vulgo dicunt de bilis miscella: nam etsi vix adduci possum , Vecredam , amari mistione salsum nasci

possem istum; tamen impraesentiarum uniuersitati medicorum contradicere,

non licet, non libet) si bilis societate

salsa euaserit distillans materia, expiscam Te, obsecro te , huius cum alembici distillatione cognationem aliquam M similitudinem. Etenim vel lippi vident, aperte vident, distillantem hanc materiam, etiamsi nunquam ascendisset,desieendisset distillasset, tamen salsam esse. Non ergo ex distillatione salsedinem adipiscitur. Non ergo vlla intercedit mmilitudo inter microcosmi tui & macroco sint distillationem. Si vero salsescat materia calido nimis

hepatis intemperamento,exsiccante ni mirum & absumente partes tenues nimio calore visceris ; contra nos tu in-

,,ὶ cassum agis, argumentoque Zissisio rei Dri Nam sicuti haec distillatio ex nimio calore adipiscitur salsedinem nam mmderatus iecinoris calor numquam sal-

109쪽

de Sero lactis. 93

sum tibi promet humorem ) ita distillatio alem bici salsa fiet, Cum perperam, non ex arte igni distillanda materia

Committitur : Cum hic nimius est, in- Congruus , adurens. Praeterquam quod enim tunc promiscue sursum feruntur tenues, Crassisque partes, nulla Congrua separatione factas quae remanent, adurantur , nedum salsescant, necesse est Longe vero secus, si moderato igui.eam distillandam committas. paulatim enim ac blande sursum repunt tenues partes

moderata ignis actione affectae subsiden.tibus crassis, nulla ignis vi adustis, vel salitis. Tu itaque ex arte, non perperam elaborata alem bici distillatione nobi Dcum pugnare debes: siue microcosmi distillationis similitudine macrocosmi distillationem non perperam, non praepo stere factam, sed κd orbis, sciteque, a tuique simillimis elaboratam , salsam esse probare debes. Proba, si potes, materiam con ruenti moderatoque igni

commissam a perito artifice fallam eu dere. Sane ut e moderaro iecinoris calore, ita e congruenti calore alembici

salsam nunquam elicies distillationem. Haec adeo aperta sunt, adeo clara, Vt nobis adnitendum non sit, apertiori

110쪽

η Persi Treui Exercit.

Comprobare argumento. non enim, ut

cum Horatio loquamur,

Sincerum cupimus vas incru re.

Iam vero, nisi piguit ea attendisse, illud praeterea intellexisti, quam inane sit argumentum tuum e sudore accersitum. Audiamus tua verba : Aliud tibi exemplum proferam, siudorint etiam ex md Minconcretu, o sudor mi'lurimum nitro m habet saporem. Ab inferis reuocare videris Empedoclem, qui tantum tribuit sudori salso, ut mare ideo falsum esse dixerir, quod terrae sudor esset. sed haec opinio, utpote Poetarum figmentis Cognata abeat ab Academia,exsul et a inceo. Illud monuerim de sudore:sicuti hic,vel te ipso confitente, non semper nitrosus est, ita stillatum serum non semper nitrosum, nitro a distillatione accepto. Et quemadmodum sudor tunc nitrosus est,

Cum partes, Vnde manat, nimio calore feruent;ita serum tunc solum nitrosum, cum Vas, unde sursum euolat, immoderato igne aestuat: hoc est , cum distillandi ars ab rudi ignaroque Chymico male accipitur. sed de his alibi dictum est fusius:ad ea quae sequuntur,accedamus. Ab igne descendis in aquam, Icari, ut videris, casum renouans et maiori Icari

SEARCH

MENU NAVIGATION