Persii Treui Ad librum de sero lactis Stephani Roderici Castrensis Lusitani declamationes, seu priuatae quaedam ac domesticae exercitationes

발행: 1632년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

de Sero lactis. 7 73

aquae t Apage. Tu sane aliis omnino de causis aqua hetonicae &faeniculi, atquo pura puta teris. Sed accuratius hic 'inquirendum est, an stillatum serum, serum siti, vere serv. Duplex argumentatior altera aduersus te sero nitrum eripientem; altera aduersi eos, qui vel uberrimum sero impertiuntur nitrum. Te ut refellam, non est cur admodum laborem . nam distillatione, ais, castosae tantum partes separantur. quod enim

in imo vasis subsidet, caseosae , inquis, sunt mistae sero partes . non ergo serum. quicquid igitur sursum euolat, seru est. Cavillaberis fortasse haec, inquiens, neque illud serum esse, sed humorem a seis ro natum, a sero longe diuersum. Quaero,liquor hic est ne vere nouum mistum, nuper natum distillationis vir an idem quod prius, purius tamen, atque subtilius, tenti que t Primum,si me audies,

non asseres,

Vulneri uti ne quis vulnin tibi forsitan addat. nam peruertis spagi ricam artem, hermeticorum pharmaca funditus euertis. Audi i si nouum est mistum, veteris corrumptionem praecessime, necesse est. ergo priores interierunt qualitates, posteriO-

Homer: I. Iliad.

92쪽

τ s Persi Treui Exercit.

ribus recenter genitis. At scimus, easdem mei permanere ; sensu iudice , ac teste scimus. Permanent, inquies, sed emisto migrant in mistum c5munis subiecti beneficio. Mendose . nam si qualitates agentis vi deletae non sunt, qui fieri potest , ut deletum sit mistum, ad resistendum propuliandamque agentis actionem multo fortius 3 si seri qualit res distillatio non corrumpit, neque serum corrumper. nam hoc non minus,

quam illae, contrarium & inimicum est igni distillanti. imo si hoc continuum est, iis intercedentibus contrarium. Praeterea si nouum semper mistum distillatione generetur, idem semper mistum generatur. Patet: quia ide semper agens, eadem semper agentis virtus , eaedem

qualitates, eaedem semper dispositiones inducuntur in quodlibet, quod distillatur, subiectum. Necessarie igitur idem

semper nascetur mistum ., Varietatem fortasse acceptam referes m horum varietati, quae igni distillanti subiiciuntur. Caue. nam ignis si generat, ignem semper, aut fere semper generat. particul*- ris hic causa est, non uniuersalis sol solus, aut lare solus varia gignit, herbas, plantas, ranas, mures, pecudes, leones,

93쪽

homines. haec, inquam generat, aut sal tem generare potest nullius admini

culo. ,

Neque ignis, ex accidente agentis, diuersitatem effectuum sobolem esse di. cas: quia quod non per se, sed ex acci dente fit, non semper fit, sed aliquando

ex accidente. At Varietas haec nunquam

ex distillante igne non nascitur r ergo non ex aecidente , sed per se nascitur. Itaque affirmemus utique necesse est, ignem distillatione non corrupere prius mistum n5 generare posterius; sed mun dius illud reddere, purius, Concinnius, sordibus abstersis,faecibus immunditiis. Haec accuratius mihi perpendenti, ignemque distillantem 'attendenti, mi sera videbatur huius conditio: dc quasi seirima illa , qua ceteris omnibus longe praestat, vi & facultate spoliatus, a com-' muni agentium coetu, quasi Διονυσγος εν cie. Att. ει, , exsulare videbatur. Etenim veli ' M.

infirmissimum agens, ineptissimam tra- , ctans materiam, sibique acriter resistentem, tandem aliquando sibi simile creati effectum, aut non absimilem inde sibi concinnat. Vnumquodque enim agens

ideo agit, ut id , in quod agit, sibi assimilet. Ignis maxime omnium agendi vi

94쪽

8 Persu Treui Exercit.

pollens, minime omnium finem, agentibus propositum , assequeretur. Huic

distillanti vel si aptissimam subiicias materiam sulphur nunquam tamen Videas, quod distillatum est, ignis induisse formam. Persistamus quaeso in sulphure. nam hoc vel obstinato tibi persuadebit,

destillationem non corrumpere Vetus mistum, nouum non generare. Occlude

sulphur in vas distillatoriu, ignis vi committe eo consilio, vi flores inde colligas, tenuiores nempe, & puriores eius partes , Ut e ceteris distillatione solet. Ignis profecto tibi cudet non mistum aliquod a sulphure diuersum,sed ipsummet purius atque concinnius, omni vel plurima exutum faec . Blaterabit fortasse quispiam pervicax flores sulphuris non esse sulphur, verum sulphur. Latentes rerum formae nonnisi propriis se nobis promunt accidentibus, propriisve effectibus. Sulphur stillatum eodem, quo non stillatum *pore praeditum est, eodemq; colore, virtute plane eodem naturaque. Nam ignem concipit , ardetque eodem, quo antea, imo faciliori modo: exsiccat, calfacit, scabiei medetur& leprae, tuique Venereae: serpentps, formicas, culices arcet atquia

95쪽

de Sero lassis. 79

interimit; omniaque praestat, quae a non stillato , sublimatove praestari solenta ea tantum si excipias, quae a tenuitat prohibentur. nam aquis immersum non ut solidum, de non stillatum multis saeculis intactum perseuerabit. Itaque stillatum sulphur sulphur est numeris omnibus absolutum, immb magis absolutum perfectumque. Quod si faetidi graveolentis sulphuris veritatem sub odorari graueris, velim, ut Mercurium saltem attendas. Distilla, sublima,praecipita, 'aliquo uis modo igne tracta hoc metallum minerale verius dixerim Mercurii tamen formam nunquam abolebis. Nam sicuti Mercurius Hermes

. - .

etiam si varias induat formas & personas, musici, mercatoris, furis, nuncij, lanifici, cytharaedi, solis, Zephiri, aeris, Veris, &c. semper tamen Mercurius est, Caeli nempe , ac Diei filius. Ita Mercurius metallum etiamsi redactus sit in puluerem , humoremve, aut per distillationem, aut per praecipitationem, aut per sublimationem, aut alio quouis mo do quamuis aliam induerit forma, semper tamen propriam tuetur naturam, insitam quo a natura forma. Nam etiam

ex praecipitato de sublimato in pristi-

96쪽

so Pers Treui Exercit.

nam argenti viui formam redigitur. At video te, a meis victum argumentis, quasi Talaria induere, ut fuga salutem petas. Mane, hic adesto, & audi, quae contra collegas tuos nunc promo. Vides iam in secundam me irrepsisse argumentationem , eos nimirum oppugnare, qui nitrum sero tribuentes , illudque ex hoc distillatione separari possise autumantes, negant tamen distillatum serum serum esse r quippe hoc ex plurimis constans substantiis, aquea, nitrosa,&c. si dissoluatur per distillatio

Nem, abeat in elementa,ex quibus Con- satum est,aquam, nitrum. Haec superius a me dicta labefaciunt: labefaciunt &haec: Acetum stiuatum acetum est omnino: gustatus iudex esto, aduersarij gustatus. Praeterea dicas, velim, num rha- barbarum , ex hermeticorum officina Prodiens, rhabarbarum sit. Certe si molem quis spectet, ut solent idiotae, rhaharbarum non est,abiit enim in substantiam formamque ab illo diuersam. At si vim virtutemque omnino rhabarbarum est, purgat enim bilem, Vt antea, atque adeo valentius: eodem sapore , Odore, virtuteque praeditum. At exuit pluri

mas sui partes: exuit, fateor, sed non

exuit

97쪽

de Sero lactis. si

exuit essentiam, naturamque Sed inuenior Parthis mendacior. Horat pollicitus eram, te praeterito, alios meis petere argumentis. At Caecin Mars sinita pugna: quemcunque obuiam oppugnaui . sed reuera ipse tibi malum, ut tur- Parce-

ε, cacasti, pugnandi mihi praebens oc- ΦψgyδP casionem. Itaque illud Ouidij tibi canit Meu patior tetis vulnera facta meis. Hermetica artis antiquitas: An H

pocrati m Galeno cognita , quomodo

cognita. C A p v T XVII.

Disputas contra aduersarium tu unide Chymicae artis natali. Iniuria. N am nullus unquamMedicoru Contendet, hanc quasi nuper natam adhuc vagire in incunabulis. Etenim vel qui Spa- gyricorum scholas a limine salutarunt, eos de antiquitate huius artis sese iactantes audierunt. Et quidem apud Arabes in usu positam fuisse Chymiam, liquet apud Rasem, Mesuem, Avicennam, Geberum:quorum scripta qui non voluit, is tantum ignor si eos Chymisi.s

98쪽

fuisse praestantissimos. Quinimo floruit

haec ars nongentis prope annis ante hos

Arabas,Theodosij nimirum Imperatoris aetate, Heliodoro, si Cedreno habenda fides est, de Chrysopoeia scribente. EcIulius Frontinus tempore Flauii Constantini circa an . Chr. 32o. Hermeticae cultores extitisse , memoriae prodidit. Immo so. circiter annis ante Constantini Magni Imperium, Diocletiano Domino, apud AEgyptios floruisse Chymiam, proditum est a Suida. Nam Dio-Cletiani mandato conquisitos fuisse ait Chymicos omnes libros, ignique traditos, Ut ne iterum confecto auro rebellarent AEgyptii. Adhuc antiquiorem, imo longe antiquissimam hermeticam facit hic idem auctor. nam aureum vellus,ad quod repctendum argonautica expeditio facta a Iasone fuit circa an . mundi 27 o. ante Diocletiani dominationem II 3 o. circiter an . nihil aliud fuisse ait, quam librum, in qtio ars conficiendi auri traderetur. Quinimo 3oo. prope annos ante Graecos heroes Herculem, Orpheum, Argum, Castorem, Pollucem, Iasonem, apud Hebraeos claruisse Chymiani, imo mulieribus notam, sunt, qui tradant. Non solum enim eo tempore

99쪽

Mosem quem auctorem plerique faciunt huius artis) spa gyricam ferunt exeoluisse, sed etiam Mariam eius soro- rem artis fuisse peritissimam. Caseu bonus auctor est, Patisiis in Bibliotheca Regia huius foeminae de Chymia costriptum librum asservari. Maiorem natu, amb natu maximam, &, ut dicitur, An riquiorem , quam Chaos. se Saturnasea tempora , nonnulli esse censent hanc artem.

Non solum enim ad Hermetem unde Hermeticae nomen)Trismegistu, Mercuri j nepotem spagyricam referunt;sed ad ipsum Adamum , humani generis principem & seminarium. Itaque ut hete nota sunt, vel certe nota esse debent etiam ijs , qui primoribus modis labris hermeticam degustarunt , ita apud mzeertum est , antiquis illis temporibus

omnino rudem inciri tamque fuisse. Nullam enim artem vide/s , statim natam, statim adultam. nam sicuti magna vi hominum. industriaque nascuntur artes,

ita sensim adolescunt perenni cultura, summa diligentia solertiaque diuturna. fre ut verisimile est, notam fuisse Hippocrati, viro mehercule πλι σει-τατον, atque adeo Galeno omni, N: ipsi, doctrinarum genere instructo hermeti-

100쪽

Cam artem, ita rudem eo tempore incultamque fuisse , aeque verisimile est. Non enim puto, vel in usu,vel frequenti in usu positam apud eos fuisse artem distillandi aquas, herbas, flores, radices, aes, argentum, aurum, metalla, fossilia que omnia, lapides ipsos, ipsum caelum,

si caeli frustulum haberi possit nam

Huc... mortalisprogressapotentia curae. J Et apud Galenum quidem, vel nullum, vel subobscurum, etiamsi Lynceus esses al-chymiae artis vestigium aduertes. Locus ramen est I. simpl. I 8. ubi nescio quid videtur innuere. De aceto loquens haec habet : AIque ego sane non multum abes, quin eorum laudem tentiam, in eamque prompte accedam, Proque hac assenione se opinione pericula omnia Furiam, si quam mach nam , aut artem inuemrepossem cuti in iacte reariarum partIumsiparationes ,rta hic quoque. Nunc autcm quia lac uniuersum non thomiomeres s smilare , neque undequaquesbi idem, clare monstrat eius coagulatio, excogitata videlicet multis hominibus rarione, qua partes casea Vrosis siparari pos t. --que neque tale quid repenum in aceto es, neque manifesto demonserare possis , quantum eius es tenue atque exacte humidum refrige

ret. uod vero secundam facis seMantiam

SEARCH

MENU NAVIGATION