Joannis Du Boys pharmacopoei Parisiensis Methodus miscendi & conficiendi medicamenta diligenter recognita, & à multis, quibus antea scatebat mendis, repurgata. Novae huic editioni accessit Hispalensium pharmacopoliorum recognitio, auctore D. Simone è

발행: 1640년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 약학

461쪽

L1BER PR I M V S. unius grani, si octava unciae pars eX granis septuaginta duobus constituatur, veluti ab antiquis constituebatur : quamqviam ab Hispanis nunc in auri ponderibus 1eptuaginta quinque grana in Octava unciae numerentur, ut inferius trademus. Continebat itaque ponderatis Romanorum libra ex nostri Hispanici marci ponderibus uncias undecim, OctaVas i eptem, grana duo cum ib. uniuS grani. Uncia autem Romanorum pendebat ex nostris Hispanicis ponderibus Octavas unciae septem, cum viginti tribus partibu8, quarum VIgInsl- quinque complent unam octavam , nem

Pe, OctaVas Unciae septem, scriptula hoc est tertias octavae in duo,& grana duo de viginti, cum lex vigesimis quintis unius gia ni . . At enim si vice versa in Romano

rum ponderibiis animadvertantur ponde ra nostra , sane cum nostrorum ponderum nonaginta novem sint antiqvoxum

ponderum centum , sesquibes quidem noster , seu unus marcus & dimidius , ex duodecim unciis nostris constans, qvi antiquorum librae medicinali respondet es que nostrae librae uulgaris exdecim unciarum dodrans ponderabit ex Romanorum ponderibus , uncias duodecim, partibus quatuor, quarum triginta tres iantia

462쪽

χ His P. PHAR. RECOG cam Romanam unciam complent , seu uncias duodecim , cum partibus triginta duabus, quarum triginta tres constituunt unam Romanam drachmam: quae triginta duae trigesimae tertiae unius drachmae, sunt scriptula duo & grana viginti- unum cum novem unius grani undecimis . Uncia autem nostri bessis seu marci pendebit ex ipsorum Romanorum ponderibus unciam unam cum nonagesima nona unius unciae parte, seu unciam unam, grana quinque cum novem undecim is unius grani. Quum itaque nostri Hispanici marci pondera, a Romanorum ponderibus nonagesima nona tantum parte Varient, ut sesqui marcus, seu sesquibes noster minori adhuc quantitate, quam unica drachma libram Romanam eXcedat: uncia autem nostra, Romanorum unciam, minori etiam quantitate quam granis sex : atque medici fere Omnes antiqui Romanorum ponderibus usi sint, quae Romani ipsi, nationibus omni bris quibus praeerant, ad communes usus impertierant: nullo sane incommodo m dici ac Pharmacopolae ponderibus nostri vulgaris marci, perinde ac Romanis, uti in medicina poterunt. Quanto vero incommodo ac detestado errore iis utantur pon

deribus, quae in medicinali illa libra con-

463쪽

tinentiri , quae ad tutis tantum Officinarum Hispanicarum concinnata est, adeo manitai festum est, ut nunquam satis admirari posta simus tot ac tam doctos medicos, quibu4 Hispania, nostro prae sierit m aevo abunda rit, hunc errorem in loci S, quibus medici nam faciebant, minime advertisse, alit suis in scriptis notasse. Quamquam enim incommodum, quod in medicamentorum

dosi ex ponderibus apud Officinas usitatis resultat, ipsi a sequi nequirent, quod ejus: causam percipere non possent, ignorantes quaru varia qsset RQ naanorum ponderum, ab antiquis medicis usitatorum, proportio

ad illa , in ossicinis Hispanicis usurpata pondera quam nos inferius manifestabimus nihilominus aliud multo majus in- coinmodum :ido ult n subterfugere non

. rum ilius me te lilit e distributione, mi rabile; dictui ne potius miserabile ac plo- ' ratu dignum dicam in pleraeqvie ex antiquis

- mqdicamentorum compositionibus in o z ficin is usitatis ,si ut perverse compositU,mi--nime ser tali inaedicamento m propin ' tione, quoesiposivicumpositionibus per suos uiastoreuipraescripta esset. Quae omnia ut

464쪽

26 HIs P. PHAR. RECOG. examinabimus. Haec illorum libra ex duodecim unciis, perinde ac antiquorum libra constat. At ipsae duodecim elus uia

Ciae minores sunt quam sesqui bes vulgaris puta , duodecim unciae marci vulgaris Hispanici) sex octavis unciae ipsius marci Vulgari S : quoniam unaquaeque ex illis medicinalis librae unciis, minor est quam uncia marci vulgaris dimidio unius odia Vae unciae ipsius vulgaris, marci : quod octavae dimidium, Hispani appellant a d arme, estque minimum ipsius vulgaris marci pondus. Porro illam medicae librae Unciam in novem drachmas dividunt, &ssingulas drachmas in tria scriptula, ac tandem stingula scriptula in grana viginti : ut

una medicinalis uncia constet novem

drachmis, seu scriptulis viginti septem, Vel granis quingentis ac quadraginta. Quibus ita constitutis, manifest issime jam apparer, quod prius advertimus, medicinarum do-ses, ab antiquis prς scriptas, minime Cum hisce ossicinarum ponderibus servari pos

se : sed multo minore quantitate nunc

propinari quam ab antiquis definiebantur . Siquidem medicam etinim, cujus do sis praescripta erat ab antiquis unius unciae pondere, nunc Pharmacopolarum unciae pondere exhibitum, minori sumitur quan

V titate

465쪽

L1BER P R 1 M V S. 2Ititate quam olim propinabatur unius fere drachmae seu octavae dimidio, nempe, scriptulo uno, granis sex, cum sex grani undecimis, quibus Pharmacopolarum Hispanorum uncia minor est quam antiquorum uncia. cum enim uncia nostri Vulgaris marci pendat, ut dictum cst , ex Romanis ponderibus unciam unam, grana quinqUe, cum noVem undecimis, vel quod

idem est ) scriptula viginti quatuor, Cum Octo tregesimis tertiis unius scriptuli : &uncia Pharmacopolarum nostrorum pendat ex nostri marci vulgaris ponderibus quindecim medias Octavas, vulgo dictasadarmes: sane uncia Pharmacopoeorum Hispanorum pendet ex Romanis ponderibus scriptula viginti duo, cum Octo unius scriptuli undecimis, videlicet, drachmas septem, scriptulum unum , grana septem decim, cum quinque unius grani undecimis. superatur itaque uncia Pharmaco potarum nostrorum ab uncia antiqua, perscriptulum unum, grana seX , cum sexuit' decimis grani unius . In eo V ero medicamento cujus dosis ab antiquis praefinita erat pondere unius drachmae, magis adhuc

peccant qui illud exhibent Pharmacopo larum sibi respondenti drachma : cum

enim haec sexaginta grana pendat ex iis B b a quae

466쪽

28 Hi s P. PH AR. RECOG. quae in octava marci vulgaris numerantur septuaginta duo : atque octava ipsa marcivulgatas pendat ex Romanis ponderibus scriptula tria, cum una scriptuli trigesima tertia, Nempe , scriptula tria cum Octo

Undecimis unius grani siquidem scriptu laapsa tria cum Octo unius grani undecimis 1unt Octava pars scriptulorum viginti quatuor, granorum quinque, cum noVem undecimis, quot docuimus antea habere unciam nostri marci Vulgaris ex Romanorum ponderibus sane drachma ipsa Pharmacopoeorum , pendet e X Romanorum ponderibus, scriptula duo, cum quinquaginta duabus scriptuli nonagessimis no

nis, vel f quod idem est scriptula duo ,

grana duodecim cum Viginti grani trige ginis tertiis. Quod etiam inde constabit, quod scriptula haec duo, cum granis duodecim & viginti trigesimis tertiis unitis

grani, sunt nona pars scriptulorum 23. gr. 3T Yt, Ostendimus continere ex Romanis ponderibus unciam Pharma copoeorum Hispanicorum. Drachma autem ipsorum Pharmacopoeorum, est suae unciae pars nona . Quo circa ipsbrum drachma, minor erit quam antiquorum drachma granis undςcim, cum tredecim trigesimis tertiis unius grani Atque itara medi-

467쪽

L1BER P R I Μ V s. 29 medicamelum, cujus do sis sit unica drach ma , exhibitum pondere drachmae Hispa nicorum Pharmacopolarum, datur minori dosi, quam ab antiquis erit praescripta,

per dimidium fere scriptuli ipsorum antiquorum . . od si medicamenti dosis perscriptula est et definienda, pro singulis quatuor fere granis, exhiberetur ejusmodi medicamentum minori pondere quam antiquitus erat pr scriptum. Si quidem scrip tulum unum Hispanicorum PharmaCO-Poeorum, Continet CX antiquis ponderibus grana viginti, cum viginti nonagesimis no nis unius grani, quanta est tertia pars scriptulorum duorum cum granis duodecim& viginti trigesimis tertiis unius grani, quae continere ostendimus ex antiquis ponderibus drachmam ipsorum Pharma copCOOrum. At enim licet non parvi sit momenti hic error in medicamentorum dosibus a nobis animadversuS, multo tamen magis detestandus est ille, qui in medicamentorum compositionibus cum hisce Pharmacopolorum ponderibuS co n

mittittir , depravatis per eadem simplicium medicamentorum illas ingredientium proportionibus: nisi forsan simplicia ipsa, compositum constituentia, uno aliquo dumtaxat ponderis genere uelibra, Bb 3 ' V el

468쪽

3o HIs P. PHAR. RECOG. Vel uncia , aut drachma numerentur, vel saltem libra ac tincta, Vel drachma ac scriptulo . Ut subsequenti eXemplo perspicuum fiet: sit medicamentum aliquod, ab antiquis coaepositum, in quo quatuor sint simplicia, quatuor diVersis ponderit generibus numerata : Ut puta, primum unius unciae pondere, alterum unius drachmae,

Iertium unius scriptuli, & quartum unius grani. Quoniam ut dilucide a Georgio Agricola probatum , ac ab Omnibus bonarum artium cultoribus receptum adeo

est, ut nulla ulterius indigeat probatione

apud antiquos tam Graecos quam Roma nos, ac etiam Arabes medicos, constabat

uncia drachmis octo . drachma scriptulis iribus , a scriptulum granis viginti qua

a Arabes sim liter ac Graci fY Latini ripturum, quod Garme aut Ormet appellabant, iis grana viginti quatuor diviserint , inde evidenter conflat, qnod iliud eodem modo quo Graeci i si Lalitii in duos di stribuunt obolos ab eis Onola sat ane Miar : ct Onola sat in I aui h unum cum dimidio, riempe, sesqui lupinum : Danich autem seu lupiηum in duas siliquas , Hirath ab eu nuncupatas. o AZiquam in duo Areoia , quae vocant K sius: ct arδη-lum tandem in duo grana. omnia simul coliecta esciunt summam viginti quatuor granorum, Porro lanicis hic cum Georgio . urieρω κxta Geopatrom ct Orabes siub triplum scriptuli constituim m. quamquam Fannius er alii ilis scriptusi subquadruplumfaciant,

469쪽

L1BER PRIMUS. 3Ituor: manifestum est, quod ex praefatis illis quatuor simplicibus , pondus quidem secundi erit octava pars primi et ponduS Vero tertii, tertia pars secundi, primi autem pars vigesima quarta: & demum ponduS quarti, vigesima quarta tertii, septuagesina secunda, secundi, & quingentesiima septua-

gessima sexta simplicis prioris. Quod si

hujusmodi medicamelum a nostris I aar macopoeis suis concinnetur ponderibus :quum apud eos ut antea eX posuimus)uncia drachmis noVem constet, Vci scrip

tulis viginti septem, aut granis quingentis quadraginta: in proposito illo composito, pondus quidem simplicis secundi, erit no na pars si m plicis priori S: pondus Vero tertii, erit secundi tertia , prioris vero vigesima septima: & pondus tandem quarti, eritiertii vigesima, at secundi seXagesima, prioris autem quingentesima. Vides jam

Pharmacopola amice quam belle tuum medicamentum composueris, in quo Omnium ferme simplicium inter se proportiones, ab eiS, quas eidem antiquus ille tuae compositionis auctor praescripserit, mutatae sint ac diversae. Sed dicet hic noster Phar

macopoetas se auctorem, ac etiam auctores

suos habere quos sequatur : Nicolaum illum Salernitanum , Saladinum, & suum

470쪽

3r His p. PFIAR. RECOG. ctiam Me suem . Sed quod de Mestic tradunt, cum nusquam unciam in odio drach mas divisisse, quin & in sui si medicamentorum descriptionibus f pius Octo drach - arum & quatuor drachmarum mc minis.

se ut in hiera diacoloquintidos, in Tryphera persica , syrupo violaceo, syrupo de

3uj tibis, & aliis quod minime faceret si

Unciam octo drachmis constare credid1sset, dicturus potius loco drachmarum octo Unciam unam : & pro drachmis quatuor semunciam sive unciam semissem tantum quidem abest ut id pro eis faciat, ut etiam magis, hoc eodem ipsorum argumento, ConVincantur. Similiter enim ostendi potest, minime . potuisse Mestiaeum, unciam in novem drachmas distributam Opinari:

quum passim in eisdem ipsius descriptionibus videamus scriptas drachmaς no Vem,& drachmas duo de viginti, & drachmas quatuor & semissem : ut in descriptione emplastri Arabici, & emplastri relati ad Androtmachum, & in oleo de croco, & initia ipsius hiera; ac triuitis aliis ipsius compositorum clas Piptionibus. Qiqum autem indiscriminatim ipse in suis descriptioni

bus interdum numero drachmarum Octo, interdum novem utatur: Verisimilius censendum foret per numerum drachmarum octo

SEARCH

MENU NAVIGATION