Explanatio rhetoricae, accomodata candidatis Rhetoricae cui adjicitur Analysis rhetorica omnium orationum M. T. Ciceronis, qua ars ejusdem, & methodus dicendi eruitur, & cuivis etiam docto oratori ad imitandum proponitur. à R.P. Martino Du Cygne, Soc

발행: 1670년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

re parentes. 3. Quae legibus cauta sunt, aut in mores rec pia. q. Quae ita probata sunt,ut hi* ipse adversari s non co

Quaenam argumenta sunt probabilia. R. I. Ea quae sero semper accidunt & dicuntur firmissima.) ut liberos a parentibu amari. t. Ea quae communi aestimatione prope certa sunt se dicuntur propensiora ut eum qui recte valet, ita crastinum perventurum. 3. Ea quae simplicem aliquam speciem habent veritatis de dicuntur non repugnantia. ut in domo surtum factum ab eo, qui domi suit. Luintil. ibid. aenam argumenta sunt dubia i R. Quae ambiguam se ciunt fidem. Verum ad probandum id quod est dubium, id quod probabile est , potest adhiberi v. o. Sit dubium an omnes Catilinae socii conjurarint, sumetur illud quod probabile est, homines aeris alieni magnItudine oppressos,eos denique egentes di sumptuosos, facile adduci, ut conjurent. aeuintil. ibid. Unde sumuntur argumenta 'R. Ex locis oratoriis , quos parsit Prop. appellati argumentorum sedes, in quiabus latent, ex quibus sunt pςtenda. Quarn .s vis in dicendo excellere, habe hos locos in promptu : Deinde ubi res ad dicendum proponetur, inspice diligenter, & cum judicio stligo : neque enim semper, nec

in omnibus causis, nec ex iisdem locis, eadem argument rum momenta sun .Aristot. a. ς.a4. Luintil. loco citato.

Quotuplexust locus i R Duplex : intrinsecus seu cum re conjunctus , & extrinsecus seu remotus forisque assumptus. Quot sunt loci intrinseci R. sedecim : Definitio, Enumerario part m,Notatio, Conjungata, Genus, Forma,Si militudo, Dissim ilitudo. Comparatio,Repugnantia, Adjusta, Antecedentia, Consequentia,Cauta,Essem.Iasim ibid. Quot sunt loci Extrinsecti R. Sex: Praeiudicia, Fama. Tabulae, usiurandum,Tormenta,Testes.

. . ARTICULUS L .

12쪽

Qivis est modus aliquid definiendi i R. Sumendum est

aliquid definito commune cum aliis rebus: deinde aliquid ipsi particulam. v. G. Iurisprudentia. est cognitio aequitatis. cognitio cuim est quid commune juris prudentiae cum aliis artibus ι aequitatis vero in particulari cognitio , solius est jurisprudentiae. Sic Cicero definit gloriam esse alaram' cum laude notitiam. Legem, esse rectam. & a numine Deorum tractam rationem,imperantem honesta, prohibentem cO .

Amicitiam, este voluntatem erga aliquem, bonarum re rum illius ipsius causa, quem diligit,cum ejus pari voluntate.Civitatem,multitudinem collectam,quae consensu sit logum vitaeque conjuncta. Arrieola ibid. Quotuplex est definitio 3 R. Duplex : alia essentialis, d furque per ea, ex quibus rei essentia seu natura componitur. Ea sunt vel genus,& differentia; Loeicis. v. G. Homo est a nimal rationale. Vel materia ex qua, & forma a Physicis. v.G. Homo constat corpore & anima. Alia non est essentialis,oratoribus familiarior,quae & descrIptio appellatur, d tumue I. per causas: Nobilis est enim de persecta definitio, quadruplici causa constet. Sic definies hominem, animal a Deo conditum,ex mortali sorporς, ratione praeditum, farictum ad beatitudinem, ι 2. Datur per effesta; ut, sol efiicit diem, luce diffusa.tem. bora moderatur, & calore suo terrae frugibus maturitatem

adsert. - . . :

3 Per proprietates & accidentia ue ut,Canis est animal, cujus est fida custodia , amans dominorum adulatio, odium in 'externos, incredibilis ad invelligandum sagacitas nutum,

alacritas in venando. .

4. Datur definitio elegans, & Ciceroni familiaris,perne-Sationem & amrmationem,ut primum dicamus id quod non est res, ac per ironiam vel cxclamationem,Vel interroῖatio, Minnaciamus ; veram tandem rei naturam Hetamus μα- Latium eloquentia da iuvent.Πα1.ρuismy. Hoc modo Cicero pro domo sui definit populum Rom. ac primo docet quid non sit t) an tu populum Rom. idum esse pulm, qui eou- flat ex iis, qui mercede conducuntur qui impellantur, ut vim asserant Magistratibus t ire obsideant senatum t optent quoti-- eadem, ineandra rvmM Z deinde per ironiam O speciem dignitate ua petuli Rom. ruam Reges, quam Milonei exter , tuam

13쪽

euamgεntes uti apertimes ant, multitudinem hominum ensemis conductis,ex facinoro= ex egentib- eonflatami si andem subiicit quid sit populus Roni,)Iti,isia populus est Domi

nus Regum. vrctor atque imperator omnιum gent/um.

Ita a .in Rull. definit popularem,& consulem contraPisonem. Ego Contulem esse putem,qui senatum in Rep.esse non putavit edisina so consitio consulem numerem, sine quo Romane Reget quidem esse potuerunt' qui pradones uisur qurrim vos Con- .sulis qui latrones, qua hostes qui proditorei nominabu tur zm gnism nomen f, magna d gnitas, magna majesim Consulis : no capiunt angustia pectoris tua, non recipis levitas ista non egε stas animi. non infirmitas ingenii sustinet, non insolentia rerum s cundarum,tantam pesonam, tamgravem,tamseveram omitto prolixiorem uoniam animo Confluum esse oportet, Co silio,fide,gravitate,vigilatia,toto deniq; munereConsulatus Nos Christianum,amicum, Restem, & quidlibet defintro possumus ad normam horum exemplorum.

ARTICULUS II.

Natatio, Coniugata. Quid est Notatio seu Etymolo ia i R. Est locus,qui ve

horum originem,aut vim explicat; ut senatus a senibus 'dicitur. Consul est,qui consulit patriae;non igitur Pisci Consul, qui eam evertit. Cicero in Topic. Suintil. lib. s. c. ID. inrisola tib. I .c 22. Quando orator hoc praesertim loco utituri R. Cum in no mine aliquo laudem,aut dedecus quaerit. Ita in nomen Uem ris saepe jocatus cst Cicero, quasi sic dictus esset, quod omnia. verreret, hoc est, nihil reliqui saceret homo surax. Et pro Rost Amer:Chrysogonum In suspicionem avaritiae vocavit ab ipsius nomine,quod aureum significat, aut quasi auro genitum.Item Catilinarias insultat Lentulo , qui Oo pronius conjurarat,quod libris Sibyllinis, Aruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur,seq; eum tertium esse credebat post Syllam Cinna m i, quia & ipse Cornelius es et. Quid sun t Conjugata R. sunt ea, quae orta ab un. varici commutantur seu terminanturi ut sapiens, sapienter,sapientia. Ruint,l ibid. Agrieola tib I. c. Io. Cicero pro legeManilia. boejam serem fieri selere aecepim- , ut Regum a icto som una facile multorum opes afficiant admirericordiam, maxim storum, rui ut reις μην, aut vιvuπι in rero. aut re te iis

14쪽

nomen magnum anctum esse videatuν. In paradoxis: Sευ servit m sit, sicut est, obedientiastacti animi. ctabem,ct amoitrio carentis suo, quia neget omnes leves,omnes suidos, omnes

Aniqueim robos esseservos. Terentius :Homo hum, humani ama nihil alienum puto. Quando maj em vIm habent conjugata ' Resp. Quando conglobantur. Exemplum esto: Κωid tu militem eum appellas, cui nondum licet per aratam militara 3 equitem vocas, sui nunquam nisi in arundine longa equitavit: Imperatorem κominas, qui sibi non imperatὶ Dat primo militia nomen, mili- saris disiciplina laboribu eaerceatur,armis ct aquis apte uti diis stat,petulantes animi morin eoerceat: tum militem fortissimum,

eruitam expeditissimum, peratorem egretium appellabis.

ARTICULUS III.

Enumeratio Partium. CVid est Enumeratio Partium t Resp. Est Oratio, qua totum distribuitur in suas partes ; vel subjectivas, ut

vinus in justitiam, temperantiam, sortitudinem, prudentiam; vel integrantes, ut corpus in caput, manus, &c. PO-Pulus in senes,viros,sceminas,pueros; vel os entiales,ut ani-Fal in corpus & animam. Cic. in Topic. Agricola lib. i. e. s. Quotupliciter fit argumentum ab Enumeratione panis Ium Resp. Dupliciter: amrmatis omnibus partibus, affirmatur totum. Ut ejus pucritia innocens fuit; casta adolescentia, Mirilis aetas constans, senectus liberalis, & placida; igitur tota eius vita praeclare traducta. D Hieronymus Epist.

ad Paulum ConcordIensem: Ecce iam centenus alatis circu- με volvitur, O vales,oculi puro lumino vigent, pede ιmpri munx ceria vestigia,auditus penetrabilis, denter candidi. vox sonora,corpu3 Folidum S succi plenum, cani cum rubore discrepans, vires cum atata dissentiunt. Non memoria tenacitatem s. ut in plarisque carnimuεῖ antiquior senecta dissolvit. Non ea-ἐidi aeumen ingenii frigidus sanguis obtundit, non contractam rugis faelem arata frons αβ erat, non denique tremula manu. per curvos cera tramites errantem'lum ducit. 2. Si nega tis omnibus partibus negatur totum, ut: Calliditaς non est jussitia,nec prudentia,nec sortitudo,nec temperantia; calliis

.ditas igitur non est virtus. Romae cum pulsus est Tullius, non erat in Republ. Consu non senatus, non consensui po-

15쪽

LIBER 1. . . ra opuli liberi, non mos patrius , non juris & aequitatis ratio sigitur non erat tum illa civitas. i Animadverte argumento a partium enumeratione sc ense utendum, nullam ut partem relinquamus. Ad quid praesertim est hujus loci ususῖ Resp. Ad descriptiones atque amplificationes. Sic Quintilianus lib.8. c. urbem captam describit ab Enumeratione partium t Ava rent fusa per domos ac templa flamma, ct ruentium tactorum fragorio ex diυersis clamoribus unuε quidam sonus, aborum fuga incerta, alii tu extremo complexu siuorum coharentes, suantum foeminarumque ploratus,ct male usque in illum diam ρνmalifatosenes: rumsacrorumprofanorumque direptio, sa-rant m pra as, repetentiumque discurseus, ct acti antestium suique pradonem calanati, ct conata retinere infantem suum materis sicubi majus lucrum est pugna inter victores.

ARTICU Lus

iv. QVid est Geniis i Resp. Genus est,quod sub se dua , alie

ptui es partes seu formas sui ipsius communione similes complectitur: ut virtus prudentiam, justitiam,sortit dinem,temperant Iam. Cicero de orari Fac argumentum a genere ' Resp. VirtutIs.1aus omnis in actione consistit ; prudpnuae i6itur laus qmnis in action consistit. Omnibus altibus Instructus est; igitur &Rhetori-

Quis est frequens suius loci apud Rhetores usus Resp. Quando hypotnesis,hoc est, spec ies seu forma, ad thesim sera ad genus transfertur. Quintil M.I. c.s. Cicero in partit. λTσις. de Orat. Vt si pietaaemolaudaturus. virtutis laudem praemIttas. Nam orator excellens a propriis persorus ocis, temporibus,& circumstantiis semper, si potest, avocat co troversiam, de ad universi generis vim explicandam tradu cit r sit enim ut de singulis rebus statuἱ melius possit, si uni versi generis natura sit cognita. Ita Cicero, laudaturus A chiam Poetam, amplissime laudat studia humanitatis, a tesque liberases,&de sensurus Ros, Amerinum,multa de gravitate parricidii affert, absolvens orationem 3 persona Ru

ii. Item pro Milvae si q bu c thesim tractat. insidiat

16쪽

rem iure oecIdi, &vim naturaliter arcerI. Et pro Marc.l. in genere clementiam praedicat. Denique Philip. '. anteis quam pacem cum Antonio nullam esse posse disputet, prout Pacem populo Rom. cum nullo mortalium esse turpem

portere.

Quid est Forma Resp. Est pars generi subjecta, ut patet

ex dictis: . Quintil. Itb 5. IO. Fae argumentum a sorma. Resp. In subeundo martyrio summa est sortitudo; est igitur virtus. Cic. pro Rabirio :multas C. casaris viνtutes, o magnas esse oportet, Dunt haeuasitheatris proposta, c, populares. Castri locum capere, exercitum instruere, expugnare umbes, acies hostium profligare , hanc vim frigorum hyememque,quam nos vix hujus urbis tectis sustinemus excipeis

Quis est hujus loci elegans usus t Resp. I. Quando plures formae congeruntur. ut sceleratus est, quia homicida, quia fur,quia ebrius,quia sordidus, quia mendax, &c. Hae lunt enim species seu sormae vitiorum. 2. Quando ex pluribus particularibus estque Inductio J simul congestis gonus insertur seu aliquod universale. Ut Romulus fratrem suum se Cum regnantem serre non potuit, neque Pompejum Caesar, nec Augustus Antonium, ergo nullus aequo animo seri caninsortem imperii.

ARTICU Lus V. ,- Similitudo, Dissimilliada.

Quid est similitudo R.Cum Cicerone est ea, quae traduiscit ad rem quampiam aliquid ex re dispari similei sodest oratio rerum distinctarum, quae tamen in aliquo conveniunt. Similitudo enim instituitur inter plura, quae in aliquo sunt similia, licet aliunde sint disparia. v. M est similitudo inter avarum di hydropicum, quia in eo conveniunt, quod satiari non possint, licet sint Inter se disparest Auctoν. ad Beren. lib.4. Quintil.M.3 .c. IO. rιcola l. I. c. as. Quomodo sumit Cicero argumentum ab hoc loco Resp. hoc modo: Sed nimiriam ut quidam morbo vel se ins vara suavisaιem ciba non sientiunt: Sie libidinosi avari. facinorosi.

17쪽

Wmmovi s, quod reliquo corpora naco at, uri au θωνι fatimin membrorum aliquod puri s, quam totum comm intereat: Sisin Reip. corpore ut rotum salvum sit, quiquid asi pesserum. amputatur. Lib. Epist. 9. Non saeve dijudicatur amoν verusto siritus, nisi aliquod incidat ejusmodi re m. ut quas aurum igne e benevolantia fidelis periculo aliquo perstrei possit. Terentius Hecyra: Pueri intersequam pro lavsiue noxis iras e runt e quapropter ' quia enim, qui eos gubernaae anιmω, infir mum gerunt. Itidem ilia mulieres, uni ferme ur pueri,iavi san- , xentiainora se unum aliquod verbum snter eas iram hanc conciverit.

. t Quanquam laterdum non tam probat similitudo , quam

osciat aque, quod rem oculis subjicia mirifice capitur imis perita multitudo. P clarς Agrio talib. I. c. 2 . omnium locorum, e quibus ducuntur argumenta, nulli fere mipus est virium contra re nitentem auditorem, quam similitudini: ad eum vero, qui sponte sequitur, docendumque se praebet, accommodatiotnullus est. Aperit enim rem si recie aὸhibeatur & quan- m ejus imaginem subjicit animo: ut cum assentiendi ne ' cessitatem non afferat, asserat tacitum dissentiendi pud rem. Quapropter ad probandum non ita crebi olad explananduruilifestandumnue saepTas Orat8ribtis, a Poetis si pius adnabetur Habet tamen per epe probantis speciem similitudo,eo ipso,quod rem, qualis sirindicat. Quid ad investisanda similia proderit φ Resp. i. Proderit

quaerere, quid sit limilis naturae cum eo, quod explicandum sumis. Ita si velis constantiam anImi ostendere a quaeres quid resistat,eritque in pro ru, rupes, adamas, d c, Agris.. 2, Proderit metaphoricas locutiones cognoscere' nam ex eo quod ardere amorem dicimus, hunc igni similem inve

Quid est Dissimilitudo Resp. Est rerum 'ultarum, quae inter se dive sae sunt,dissimilis affectio;vel est oratio, quae ex re dissimili dissimile colligit. Cic. de Orat.lib. 2. argum. Si barbarorum est in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare debent. Cic. Philip 3. Carrin autem dies.

non in sacrificii, sie consilii expactari bolet Pro C Plancio tRuanquam di similis speeunia debitio. O gratia. Nam qui runiam dissolvi alim non habet i quod roddidit: qui au

18쪽

16 DE INUENTIONE.

tem debet,as retiner alionum. Gratiam autem, o qui reserti bat, ct qui habet, in eo qsio quod habet, refert. Idem pro Muraenanum. 22. jurisconsultum Sulpitium Imperatori dis similem venuste probat: Vigilas x de nocte, ut tuis Consulto rib-νessandem ; illa,ut quo intendis mature cum exercitu perq, maniat. Te Gallorum, illum buccinarum cantus exfusitae. Tu actionem instituis ilia aciem instruit. eoves no tui Conia pultores,isse,ne urbes aut castra capιantur. Esse tenet Oscit, ut hostium evia.ru ut aqua pluvia arceamur. Isis exerestatus essis propagandis finib-,tu ιnrGen .

ARTICULUS

Comparamo

plura in tertio aliquo conseruntur, quod commune sit eis. Cic. in Topic. ut Catoni licuit sequi bellum cia vile; ergo & Ciceroni licebit: commune est ambobus sequi bellum civit c. v

pdicit Exemplum,species quaedam comparationis, Est enim vel aliqqid majus,vel par vel minus,quod ad imitandum,via tandumve sumitur. Vide Agricolam lib. I. c. ι . Compa ratio, &exemplum,uim habent ad rudiores animos permo

QuotuplicIter tractatur lilc locust Resp. Tripliciter: λ.

Comparatione majorum, vel minorum, vel parium Agriri eola bb 1.c. a . Quintil. tib. .Glo. , omodo ducitur argumentum a Comparatione majo-xum ad minora ' Resp.Cum contendimus, ut id, quod in re. majori valet,Valeat in minori. Vir gigantem vicit; igiturdi pigmaeum superabit: vel, o passi graviorat dabit Deus his quoque. finem. Terent. Luem serat, si parentem non feret Dumi CicAn Antonium: Luid faceres domi tua um ali n tam sis insolens. I Quomodo ducitur argumentum a comparatione mino Irumd majora Resp. Cum contendimus, ut id, quod in Γαι manori valui, valeat etiam in majori. Ut Cicero Iro lege Manilia : M orat nostris e mercatori m ac naviculatoribus. 10κ

19쪽

emia roseus tractatis ινlla gesserunt: vos tot Cisium RommilB-ου uno nuncio atque uno tempore ne usquo tandem an amo esse debens y Idem tiro Archia r Saxa ct selitudines vota respondens, bema e 1mmanes stant ectuntur atque oon sunt : nos in tura rebus optimis . non Poetarum carminibua

Quomodo ducitur argumentum a comparatione psis xium et Resp. Cum contendimus parium par esse audicium,& quod in uno valet,admitti in alio. Vt : Lex est,qui occi- cerat patremi utus an culeum deJiciatur in profluentem 'ergo,& qui murem occiderit4 Cicero pro sex. Ros. Rea d credibati est,mortem oblatam esse patriolio, fine turrimu e, maximu causis : sic θος verisimile non est, odio fuisti parenti filium ae causis multis magnM. nerassariis. Pro domo sua r Neque enim ratio asserri potest, eur simia quam nomo τι potarit adimi civitas, non omnibus patriciari, omnιbvianisquissimis civibus possis. Sunt,qui paulo aliter hunc locum explicant. Nam Rhetores per majus intelligunt, quod est magis probabile 3 per

i Itaque tunc est argumentum a majori ad minu , quandontinus probabile concluditur ex magis probabili. Ut s si quinque legiones hostilem e2ercitum vincere non potuerunt,multo minus duae poterunt: vel Hector summi lieee virtute, animique & corporis sortitudine vir. Trojam a G ecorum armis non defendit,mollis & emminatus Paris

A minore ad majus est argumentum, quando motis probabile concluditur ex minusprobabili. Ut: Iuno Indignans apud Uirgilium liu ti Isineid. Paluoa exurere elassem Arrivum,atque ipsospotuit bubmergere ponto, unius ob noxam suprasinaeis strua era, qua Divum ineedo Regina, Iovis O soror, O conjux,un cum gente tot annos bella gero, ovisis P m numen Iunonis adoret pratarea 3 3A pari est argum. quando pariter probabile concluditur ex pariter probabili. Vt frater tuus pietate & doctrina exis relut,cur tu quoque non excelleres

20쪽

ARTICULUS VILR pugnantis.

Quid sunt repugnantia' Resp. Sunt quae de eodem G

mul vere assirmari non possunt. Aristoteles in Topic. Cicero. Quot uplicia sunt repugnantia 8 Resp. Duplicia r alia dis. parata,quae non praeciso rcpugnant. Ut: amare & laedere: unde argumentum sic ducitur a disparatis repugnantibus. Ao, at illum,gitur non convisiuinsectatus est. Hortensim non arat adversarim Oeeronis aut obtrectatorisiemper es enim alter ab altero adjutus , communicando, , monendo,of sendo ; Rc pugnantia sunt, esse adversarios, Sse invicem juvare, & communicare,&c. Alia sunt opposita, quae praecise repugnant. Vt: virtus & vitium, amare & odisse. Quotvplicia sunt opposita Resp. Quadruplicia: adve si seu contraria, privantia,telata, negantia. Agricola lib. I.

cap 26. ' Quid sunt adversa seu contrariat Resp Sunt quae in e dem genere plurimum disserunt. Vir virtus & vitium, betilum pax,sapientia stultitia. Quid sunt privantiat Resp Sunt habitus seu sorma,&ejus privatis. Ut: vita &mors,lux& tenebrae, scientia&inscia

tias

Quid sunt relata Resp. Sunt quorum natura in hoc posita est, ut ad aliud reserantur. Ut: pater & filius, Dux&miles,docere & discere ; neque enim potest intelligi pater ut pater, sine filio:nec filius,ut filius sine patre. Quid sunt negantial Resp. Sunt quorum unum negat a terum, ut probus,non probus. Quomodo argumentamur ab adversis 3 Resp. Bellum est nobis perniciosum,pax igitur utilis. Amplectenda frugalitas, sugienda igitur luxuria. Contraria cnim contrariorum sunt consequentia. Addo etiam exornativa,ita ignaviae turpitudo ex oppositae diligentiae descriptione & dignitate elu- cessit) Cic n Topicis: Sisiuisitiamfugimuου, sapientiam se. quamur ; ct bonitatem, si maurram. Quintil. lib. s. c. io. Si malorum causa bellum est,erit emendatio pax. Quomodo argumentamur a privantibus P Res p. illitis est

SEARCH

MENU NAVIGATION