Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1729년

분량: 355페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

fungendo ita sese gessit, ut non solum in pontificis intimum favorem sese insinuaret, sed Cardinalium quoque toti ordini accoptissimus carissimusque esset. Ipse certe Pontifex plurimarum rerum magnitudine& gravitate praecipuarum curam admini strationemque et committebat. Unde est factum, ut rumores dissiparentur: pontificatum illius temporis magis a Petro Carinneseca geri quam a Clemente. Saepe au- tem huic pontifex, Cardinalis eximium h a norem & fructuosam dignitatem obtulit, ipso constanter recusante , suadenteque,' ut id beneficii in alios conferretur, eoS praesertim, qui essent familiae Mediceae. Hac moderatione conelliari illi in dies magis omnium ordinum studia, & Mediceae

gentis imprimis, adeo ut omne. Carnese-Cam in ore atque oculis haberent, & femrent, quemadmodum dici solet, in manibus. Omnino tamen fore eum Cardinalem existimatum est, ni Pontificem mors praeripuisset. Ante cujus tamen obitum donatus fuit fructibus duarum Abbati rum, quarum una esset in regno Neapolitano , in Gallico altera. Abbatiae autem, ut notum est, appellantur principatus Opu-

lentorum monasteriorum, qui sunt singu-

larium

252쪽

ia. b

Petri Carneficae. Ι2O3

larium professionum conventus; horum enim quasi Magistri & praesides Abbani &Mhates sunt appellati. Est autem in no mine Hebraicae originis, Patris significatio. Fertur Carolum V. Imperatorem Rom. cum capta Tuneti ex Africa Neapolin rediisset, accersisse Carnesecam, ut ex ipso eliceret arcana consilia Pontificis Clementis, quae hic credebatur cum Francisco Rege Galliarum Massyliae inivisse. Hic congressus ingratiam eum apud Carolum quoque posuit. Etsi autem non dubitatur, quin tunc etiam honi Viri ossicium neutiquam violarit, in suspicionem tamen venit Galliarum Regi, de consiliis illis Carolo indicatis. QuaprOpter Rex ab ipso alienatus, spoliari hunc Abbatiae fructibus in suo regno facile est

passus. Cum autem Carneseca commoratus aliquantulum in regno Neapolitano, &inde reversus Romam, mox Florentiam venisset, ut ereptum in Gallia commodum recuperaret, fretus multorum Principum virorum literis commendatitiis, & favore

potissimum Catharinae Mediceae, conjugis Henrici, Francisci Regis F. qui tunc erat Dux Aureliae, contulit ipse sese in Galliam. Undere infecta reversus in Italiam , Venetiis deinde Pataviique fere mansit et consuetu-

.' i

253쪽

.' L

dine utens , qua mirifice delectabatur, virorum optimarum disciplinarum S attium 'studia colentium, & eruditione doctrinae celebrium. His patebant aedes omni tempore Carnesecae, cum quoversiari solebaot familiarissime, saepe etiam ut jucundiora colloquia essent, coenitare. Itaque hi capti humanitate benignitateque ejus, nec non dulcedine sermonis & leporibus, & ad eum crebro ventitare , & frui suavitate conis gressus illius studere. Prae caeteris autem amplexabatur bonos & pios viros, cum quia bus de sacrarum litterarum lectione & intelligentia disserere conserreque accurat solebat. Multum etiam pecuniae in pamperes erogabat. Hanc tandem malevoli occasionem nacti, coram Pontifice Paulo III. Farnesio accusarunt eum tanquam Hae retiCum, quod crimen atrocissimum habetur. Sed Ponti sex minime crudelis, ataque saevus, & hac in parte dissimilis pler rumque, qui ei successerunt, literis suis votatum Carnesecam audit ipse, & crimen illud falso in ipsum illatum fuisse pronunciat, & absolutum clementer dimittit. Tuncque ille ad pristinae vitae institutum Venetias rediit. Mortuo Paulo , & creat Pontifice Theatino, accusatur denuo, cu

254쪽

taturque, ut Romae causam dicat. Eo venire non audet, quod notam omnibus in

vitiam crudelitatemque Theatini pertime .sceret. Itaque igni di aqua fuit ipsi inter. dictum. Sed mortuo hoc pontifice, in integrum est Carneseca restitutus a Successore Pio IIII. fratre Ducis Marignani Iacobi. Operam dante hanc in partem Duce Florentino , qui plurimum autoritate apud illum Pontificem pollebat, quod ab Duce illo adjutus ad fastigium istud honoris & p

tentiae ascendisse existimaretur. Non solum igitur sententia judicii innocens tunc pronunciatus, sed diplomate etiam Pontificio ornatus Carneseca, in Neapolitanum regnum ad illam Abbatiam suam concessit. Interea decedit Pius, susticiturque ei Cardinalis Alexandrinus, acerrimus Carneseca:& omnium bonorum eruditorumque hOstis, qui etiam ipse antea, ut citaretur &abissens damnaretur Carneseca, autor fuerat zIs rescindit prioris Pontificis decreta, & severissime scriptas literas ad Ducem Fψrem tinum mittit, quibus facile obtinet, ut Caris aneseca qui Florentiam redierat,& a Duce consequendae majoris dignitatis spem habe.bat Romam captus ad se mitteretur.Ubi reis petitis prioribus ςriminibus damnati caput

255쪽

i cervicibus abscissum,& corpus igne crem tum fuit. Animo eum sortissimo praesentissimoque & ad supplicium perrexisse, & illud pertulis ERoma literis missis significatum est.

adeo ut abs sese etiam contemni tam ignominiam, qua asticeretur vestitus quoque deformitate, quam asperitatem poenae, animi constantissimi cum admiratione omnium,& bonorum misericordia, dictis liberioribus declararet. De aetate illius non conis

stat, sed moriens habuisse annos putatur non pauciores LVIII.

MONUMENTA

AGRO CISNIGRANO INVENTA. Accepta haec fero benevolentiae Viri

Summe Venerandi, mihique amicissimi D. Eberhardi Davidis Hauberi, Sacrorum in Comitat. Schauenburg.& Lipp. Antistitis praeclare merentis, cujus de iis monita e litteris ad me datis adjicere operae pretium est. Ita autem Vir Cele-

256쪽

herrimus: omnes hi lapides inventi sunt , in agro suburbano Civitatis Imperialis 'Heilbronnae, Beckingae, pago eidem 'Reip. subdito,' vicino. Quartus quidem rii anno superioris saeculi XV. die 2 6.M i inter arandum vomere terra effossus, una 'cum magna mole Iapidum, unde aram , ibi fuisse conjectum, ipse vero lapis curiae ejus pagi subditus, ex libello Geor 'gii Schmidii Mercatoris Heilbronnensis Α. MDCXXIX. Ianuario mense per Iu- stum Henricum Nocstelium Noribergen sem Argentorato reducem, descriptus, ,, atque C. A. Ruperio Professori Altore 'communicatus fuit, qui eundem ad is Thomam Reinesium Lipsiam misit, in is

hujusdem Inscriptionum Syntagmate publici juris factum p. 9 I. cons p. I 8 s. veis , rum tum figura, tum inscriptio, quae ibidem- exhibetur integra, non parum is a vera, quam hic damus ex autographo D. Matthaei Fabri, Physici Heilbronnen. 6 sis, descriptam, qui αντο πης fuit, ab- , .errat. Hic ipse una cum duobus se 'quentibus quinto &sexto lapidibus circa 'A. MDCLXXX. in privatas aedes Hell-hronnam translatus, nunc deperditus est

nisi quod sexti solum capitulum supersit

257쪽

12 8 Monumenta HesiBonnensia.

,, Tertius & quintus inventi sunt in sacelli, is pago Beckingensi vicini, quod ethnicum is fuisse creditur, jam jam collapsi, vulgo Gue ulimον vocati ingressu ue primus vero, is secundus & sextus eodem quidem loco, ri in viae publicae inter Beckingam& Nicro-- Garineum pagos reparatione, sed diveris .is sis temporibus, sextus nimirum superioriis saeculo, primus vero & secundus prae- ,, sentis saeculi anno XII. Bibliothecae pu- . o blicae Heilbronnensi Superiorum jussuri illati, quam etiamdum ornant, a nuri .is pero ejus Scholae Rectore Io. Henrico 3,, seuferto libello MSto uberius descripti, is brevius autem in programmate quodam ,, A. MDCCXIV. delineati. Exterior fi- is gura omnium sere eadem est , nisi quod is duae volutae capitulorum in l. III. VI. proutri numero I. videre est, adscendant, in ea is teris II. IV. U. Co modo, . quem num

is rus VII. adumbrat; soli autem II. vasa o sacrificialia, sympuvium, catinus, secuisis ris, secespita ad utrumque latus addita. ,, sint. Altitudo quatuor fere, latitudo,, duos pedes aequar. Sed eece Tibi eruditas Brettingeri mei, Viri , in lapidem primum dc quartum Observationes quas ipsi meis preo

258쪽

cibus elicui. Nullus dubito, lectores meos mecum elegantissimae doctrinae Viro multum debituros, si oculis tam eruditis di perspicacibus di rei uos contemplari 'voluerit. VIII.

NONNULLIS LANDIBUS LLTERATIS

. . ROMANAE PIETATIs

AMICA DISPUT ATIO

Edenti mihi superioribus diebus ad so- eum, & inter calidae haustus, herbaeisque Nicotianae fumos, quam sevel f riore lassus Musa& acrioribus curis solutus . Genio meo adolere soleo. nescio quid me ditanti nugarum, ex insidiis supervenere Congerrones duo lepidissimi DEINOL cus&ETASTES. . o.

259쪽

iet Io Brettingeri Disp. de nonnullis

. Amma quales neque eandidiores Terra tulit, neque queis me μιι devinctiis

Qui cum me otiosum & a negotiis li- herum deprehendissent, Nae tu , inquit DEINOLOGVS, eommode nobis vacasCRITO; quin igitur jucunda aliqua confabulatione commune otium solamur si. quidem perire omne tempus arbitraris, quod studiis non impertitur. Impense ego laetari, mox ruere in amplexus, quam optati mihi hospites supervenerint, aperte profiteri, quin immo adjicere, jucundum

mihi fore καλον τι κατατῶ πω την κο ν

siquidem ita illis videatur. Ad haec ET ASTES, ut est omnis morae impatiens; Quin igitur mutua salutatione defuncti, ne molesti magis, quam ossiciosi coram adesse vi deamur, apud sociam istum conssidemus,& Critonem nostrum imitati Musis tacita libamus acerra late spargentes divae illius heria hae Nicotianae odores, quovis thure preti

nenti DEINOLOGUS; & postquam com

is seis

260쪽

lapidibus literalis. IIII

sedissemus, ne inanibus quaestiunculis tem-δus duceretur, protuli ego confestim e striniis meis exemplum Inscriptionum quarumdam Romanarum , quarum copiam 'mihi nuper fecerat vir mihi conjunctissimus

JO. GEORGIUS SCHELHORN; qui de

illis ita monet: En Tibi lapides quosdam auistiquos in Suevia nostra alicubi olim jam eruis, tosf qui nunc Augustae aeri inciduntur, Et δε-rimum opesia meae Literaria fasticulum ornare queant. Tu s notationibus quibusdam eos per otium Aguserare haud gravareris, magno me ' Tibi deυineires beneficio. Sed religioni fere mihi duco isthoe Te rogare, qui norim, quam . tis hoe tempore negotiis sis circumvalgatus. f. Quibus ego recitatis ad Deinologum con versus subjicio, Ecce vobis vastissimum dic. serendi argumentum, quod ingenia vestra acuere, & otium abunde occupare possit smemini enim vos hoc imprimis Latterarum genere mirifice capi. Ad haec DEINOLOGUS, profecto, subdit, non male locabimus tempus, quod huic Disputationi im-- penderimus; jucundum enim est redire in antiqua secula & prisca illa pietatis monumenta, quae Codicibus omnibus ut antiis quiora ita etiam perenniora sunt, cominus

intueti: illa enim di historiae fidem faciunt, Tom. X. . Ilii . α

SEARCH

MENU NAVIGATION