Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1729년

분량: 355페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Iaeta Brettingeri Dip. de nonnullis

Reinesio oculos tam clara luce caligasse. Dixerit quis, loqui quidem Dionem de Legionibus suo aevo reliquis, describere autem illa stativa, quae Augusti tempore singulae obtinuerintl at alia omnia insinuat Dionis λως, quae satis diligens est, neque intelliisgo, quid necesse sit, tam absona fingere. Hoc ergo nobis hactenus certum esto, Dionis aevo, qui sub Alexandro Severo floruit, Legionem VIII. in Germania superiore substitisse.

DEINOLOGUS , Quinimmo, si probe memini, ipse Reiusus lapidum testimonio probavit, jam Antoninorum temporiis bus, adeoque LXX. pene annos ante Dio- .nem, Legionem VIII. in Germania superio. Ie tetendisse.

CRITO, Prorsus ita habet; &ut ipsi ea

de re arbitrari possitis, juvabit ipsum audire differentem: Colligo tamen, inquit, elui Ee m. 7. Cantharopoli ad Nicrum viso ab Ap ano , quem Mura LEG. GIL A . ANTONINIANAE , s CVIII. I. Praumhemii prope Moguntiam invento, quem MILes LEGionis I. ANTONINiana Am. BR COS. AM

U. 966. dedicavit, cse LXXII. 7. in Symaodani, qui Mercurius Germanorum fuit, s

272쪽

lapidibus literatis. I 223

tuto a L. FAVONIO SE LANO Centurione Legionis VIII. Augusti, in Germania superiore tetendisse Legionem VIII. Aug. quod dicebat Dio temporibus Antoninorum; & hactenus quidem rite colligit; cum vero adjicit; indes hoc siquitur, Dionem de temporibus Antoninorum , quibus vivebat ipse capi debere; ego ejus argumentationis vim parum assequore Concedo Legionem VIII. Antoninorum aevo, a quibus cognomen Antoninianae ac cepit, in Germania superiore substitisse; hoc vero, si quid video, non impedit, quominus eam jam Augusti temporibu4 eadem tenuisse presidia dicamus; ita aeque lucertus essem atque olim, num Dio l. c. de suis vel Augusti temporibus sermonem faciat, nisi ipsa Dionis ρη τις hanc litem dirimeret, quam nulla vel obscuritate vel ambiguitate laborare supra ostendi: Ejusdem ferme Commatis sunt, quae adtexit, cum e dictis lapidibus praeterea ita colligit: Non autem intra paucos annos mutasse Legionum sationes; sed fuisse eadem praefidia iisdem locis per

annos bene multos, quod noluit Casaubonus credere, id Amul e diritis saxis elicio; Sunt enim ab I p. Antonino V L. mero usque ad

tempus, quo ista strabebat Dio anni pene LXX. Quamquam enim largiamur Legionem

VIII.

273쪽

1224 Brestinoeri Disp. de nonnullis

VIII. sub M. Antonino Philosopho in Getat mania superiore substitisse, & postea im-

- Perante Alexandro Severo, adeoque Dionis aevo eadem tenuisse praesidia ; parumtamen constat, num hoc temporis intervallo, quod inter Μarci & Alexandri imia perium intercesserat, in eisdem constanter hauerit sedibus. DEINOLOGUS. Non possum non Crutoni suffragari; neque intelligo quid existis lapidibus elici possit, quod argumento nostro lucem accendat. ET ASTES. Quid vero si Legionum sta tiones perennes & prorsus fuisse immuta-hiles afferamus; quam sententiam post m-ronium Reinesus quoque tueri velle videtatur.

CRITO. At hoc ipsum idoneis argumentis stabiliendum foret. Ego vero renialiter se habuisse docebo: Memorat C. La

elius frequentes Legionum Rom. migraistiones : AnyaI. Lib. IV. c. q. ubi cursim peracenset numerum Legionum & quas sing Iae provincias tutarentur: Dua, inquit, in Moesia attinebant, totidem apud Dalmatiam locatis, qua po tu regionis a tergo illis ac si . repentinum auxilium Italia posteret, haudρ cui accirentur. Et Lib. III. Piso asseruiur' . . Legio

274쪽

Legionem, qua e Pannonia in urbem, dein praesidio Africa ducebatur: ibi mansit biem inium, paulo amplius, iterumque in Pana noniam remissae Caesar post res a Blaseo ge- ,stis, quasi nisilis jam in Africa hsibus, reporis itari LX. Legionem jusserat: nec Procon*I ejus anni Dolabella retinere ausus fuerat, jussa

Principis magis, quam incerta belli metuens. Item Lib.XX. Legiones victrices G. σYGII. Vitellianarum XXI. e recens conscriptis II. Poeninis Coctianisque alpibus, pars monte Gra-jo traducuntur: XIM. Legio e Britannia. III. ac L. ex Hisspania accita: & paulo insecus tritor cunctatione crescere rem Romanam afArmabat, coeuntibus undique exercitibus, transis vectam a Britannia Legionem, accitas exHspania, adventare ex Italia, nec subitum militem, sed veterem expertumque belli. Quibus testimoniis satis arbitror constare pro 'Varia temporum ratione Legionum stationes ex arbitrio Principum saepenumero mutari solitas: easdem vero Legiones subin- de, quietis maxime temporibus, per longam annorum seriem in iisdem substitisse praesidiis facile largimur, quod nec Casau- honus unquam negavit. His ita disputatis, placuit in explicando lapide nostro progredi i quare hunc in modum coepit.

Disil

275쪽

Iaa6 Brettingeri Disp. de nonnullis

ETASTES; Erat praeterea Nasiellius

RVM. Praepositurae meminit Ael. Lampri-- dius in Antonis. Heliog. In Senatum legit . Ane discrimine atatis, censes, generis, pecumniae merito ; militaribus etiam praeposituris , es tribunatibus U' legationibus cae Dueatibus. υenditis. Praeficiebantur autem Cohorti- hus olim Viri non ex tace populi, sed genere & dignitate insignes. C. Tacit. Annal. Lib. XX. Mox aucta per Britanniam gloria, transmissis illuc cohortibus, quas vetere isse . 'iuio nobili mi popularium regebant. Quae vero isthaec fuerit Helvetiorum cohors, istud nobis Crito explanabit. . . 'CRITO. Ut vobis morem geram, rem paulo altius repetere necessum erit. Cois hors vox est origine graeca, & Graeci quod clausium vel septum in anteriore domo setivilla χορτον dixere 3 id Latini cohortem; Per compendium frequenter scribitur COR. vel CHOR. ab ipso ut videtur, hoc elymo; videsiis Sertor. Ursati Monum. Patav. p. 93'. ' Duplicis erat generis Cohors vel legionaria vel auxiliaria. Legiones ad unam omnes ex Romanis civibus constabant; singulae in decem partes inaequales ceu totidem cois 4bortes dividebantur, quas quum plures es

276쪽

lapidibus literatis. Ista

- sent; numeris inter se distinguebant: Coa i hortes praeterea in centurias, centuriae in Manipulos seu Decurias erant divisae;&Ma- , :nipuli quidem a Decutionibus; Centuriae a Centurionibus ; Cohortes a Tribunis de . praefectis regebantur. Sociorum vero au- xilia in Legiones nunquam adscripta, extra . Legionum numerum erant, si pedites essent in Cohortes relata, in Alas si equites. DL ε, ligentissime haec ita distinguuntur a Romanis Scriptoribus: C. Tacit. Annal. Lib. XXI. Tantum belli superfuit, ut praesidia COHOR-

'' iiDUM, ALMm, LEGIONUM modicis via l eis quadripartita civilis invaserit, X. Leg. . Arenaci, II. Batavoduri, Grinnes Madam- . que cohortium alarumque eastra. Λ Legi 'nibus constanter sejunctae auxiliariae Cohor- . tes, eas in itinere ut plurimum comitabanis tur : C. Tacit. Annal. Lib. XXI. Cres eum in . . Iudaea legiones, vetus messas ani miles exce- . 'pere: tradidit es Suria ML. V adductos Ale-

xandria XXIIanos, IIIanosque comitabantur XX. Foria cohortes, GIL equitum ala. Quan- . 'ta vero militum manuS, quotuSve nume- . rus ad constituendam sociam cohortem ,

fuerit requisitus exacte definiri nequit, au- , ctas illas diminutasque subinde pro tem- - . Porum Varietate, quemadmodum de legio. . . Tom. X. . . Κ xxx nariis

277쪽

iam Breuit eri Disip. de nonnullis

nariis cohortibus constat, nulli dubitamus. . i

Prima igitur cohors Helvetiorum, cui Nasellius praefuit Legionaria non fuit, sed auώxiliarium: & plures fuisse Oportet ue quod haec prima dicitur: si enim plures unius gentis cohortes essent, eodem modo, quo cohortes Legionariae I. ILIII. &c. Legionis ι sic illae I. II. III.&c. illius gentis secundum ordinem, quem in acie tenebant, dice- hantur. DEINOLOGUS. Adeoque ex sententia tua sociis cohortibus illius gentis nomen. - inditum, unde erant lectae 3 quod etiam ' . voluit Baronius: ita Helvetica diceretur Cohors, quae ex Helvetiis lecta. Rejicit . autem hanc opinionem Basn ius de Reb. . S. NEcel. Exerc. Hisi Crit. ad A. ΑΙ . p. 342. uaritur, inquit, quid sit, cum Cohorti Ita- .licae nomen inditum Z Baronii responsio in promtu es; non a Legione ; sed a natione 4 inditum esse nomen, ut Italica diceretur ;nec dubium ejus nationis illos fuisse milites, ex qua tota cohors erat denominata, , nempe Italos. Euod vigilantis somnium es.

Num etiam tota Legio, cui Italica nomen, fuit constans ex Italust Solisne ex Italis con-- stabant Legiones a M. Antonino ingituta, qua. etiam Italicae vocabantur Z

278쪽

lapidibus literatis.1229

CRITO. Verum ista me parum mo- avent, ut ejuS accedam sententiae: alia enim . est Legionis , alia cohortis ratio: Legiones ex solis civibus Romanis scri bebantur is omnese it cum ipsis alienarum gentium ' λcognomina addita legimus factum 'id est, ves quod eas regiones tutarentur, vel ob res praeclare fortiterque inter illas nationes gestas. Tacit. Annal. Lib. XXI. Proprios inde simulos Legionibus admovebat, domitores Britannia MVanos appellans. Cohortibus vero, cum ex variis sociis nationibus lege. bantur, ut in acie ab invicem facili opera separari & distingui possent, gentilia cognomina addita, ut Bataforum, Usipiorum, Rhetorum, Helbetiorum, &c. cohortes dicerentur: perspicue C. Tacitus Hist. Lib. II. c. 89. Euatuor' Legionum aquilae per fronis rem, sotidemque circa e legionibus aliis v

xilia, mox XII. alarum signa oe post peditum

ordines, eques: dein XXXIM. Cohortes, ut 'NOMINA GENTIUM, aut species armorum forem distreta. Adeoque Helvetios fuisse '. omnes qui sub Nasellio stipendia faciebant, extra controversiam est. Praeterea & istud non omittendum, cohortibus non fuisso certas aliquas sedes; aperte C. Tacitus M. nal. Lib. IV. e. 4. At apud idonea provincia

279쪽

123o Brettingeri Disp. de nonnullis

rumsocia triremes,aiaque sauxilia cohortium; neque multo secus in iis virium: sed persequi incertum fueris, cum ex Uu temporis huc il- i. . . luc mearent, glisterent numero, re aliquando ' - - minuerentur. οETASTES. Egregie omnia, ut solet i3 Crito; At magni intererit aetatem hujus mois, numenti cognoscere: Ipsum annum notat

. Lapis noster, designando Consules quibus Besp. commissa erat: TORQUATO ET ' IULIANO COS. Incidit iste Consulatus juxta Fagios Idalianos in annum ab V. C. DCCCCI. a Christo nato CXLVIII. adem

' que in annum XI. Imperatoris Antonini

Pii. C. TORQUATVS III. Consulatum gesserat, si Tironi Prospero Aquit. fides habenda. SALVIVS IVLIANVS proamus . . erat Didii Juliani, bis Consul, praefectus Urbi, , Murisco ultus, teste Aec Spartiano in

Diae Iuliano, quem& Hadrianus Caesar lania quam jurisco ultum, cum judicaret, incon- Alio habuit, eodem auctore in Hadrian. DEINOLOGUS. Quis fuerit sub Antonino Pio Helvetiae status parum constat 3 , nisi quantum ex ipso monumento suspic . ri licet. Quietum ejus imperium & tri - umphorum expers fuisse memorant A. Vs. . . ' aior, ejusque Oilomator e orbem terrae nutu

280쪽

. in bello per annos XXIII. auctoritate sola rexit adeo trementibus eum atque amantibus cun

i His regibus, nationibus spopulis, ut paren- item seu patronum magis quam dominum ima '

peratoremve reputarent: omnesque uno ore ,

- in caelestam morem propitium optantes , de controverssis inter se judicem posterent. Verius tamen Iul. Capitolinus in ejus vitae i 'Per legatos suos plurima besia gessit: nam cs Britannos per Lollium mrbicum legatum vicit. 'alio muro cespiticio, Fubmotis barbaris ductor. cae Mauros ad pacem postulandum coegit, sGERMANOS V Dacos cae multas gentes, at- . , qu Iudaeos rebellantes contudit per praesides ac

legatos. In Achaia etiam atque Aerapto rebelliones repressu: Alanos molientes sepe refraenavit. Quod confirmat Pausanias in Arcad. p. m. 689. Itaque in ejusmodi ad Acoercendos rebellantes Germanos expeditione Helveticas cohortes legionibus Rom. auxilio fuisse nulli dubitamus. CRITO. Quae hactenus uberrime a vo- . his de aetate hujus monumenti disputata sunt, etiam IV. Lapidi facem praeserunt, quem, nisi fallor, integrum exhibet D. Reinsus Synt. Inscript. Clasf. I. g. 47. p. m. . 9 I. neque dubium est, ita esse supplen- : . dum

SEARCH

MENU NAVIGATION