장음표시 사용
71쪽
uoluisse. Quod quidem si ita esti amorem in me magis tuum, quam de me i dicium, probo: qui non tam quid scri- 'hendo efficere possim, quam quid me sortasse posse par sit , spectes. Etenim te meis mini etiam antea aliquoties hortari tum collegas meos, tum me inprimis, ut edito aliquo ingenii mei industriaeque monimenisto, me quasi humo attollerem, doctaque
uirum uolitare per ora eniterer. cumque
minus quam uelles, apud me proficeres, non solum proponere quod facere qui hortantur solent) aliorum exempla mihi,& magistrorum scholae ipsius nostrae, Dinsinqua Betulei', H. Ziegleri, A. Dietheri,
quorum scripta extant non pauca: sed &ignauiam atque cessationem accusare interis dum in eo genere; non obscure meam , qui scriptorum alienorum lector, nihil reponendo, committam, ut neque scholae
ad cujus famam aliqua fieri possit ex meis lucubrationibus accessio) neque nominis mei quod innotescere cupias rationem habere satis magnam uidear: amice id quidem fateor & ita ut facile appareret , cu
pere te honeste cum mihi, tum scholae nostrae: sed , ut dixi, non satis rationibus
meis nam de temporibus, ita exulceratis,
72쪽
tat uix sentire quod sentias, nedum loqui ae Fribere audeas, nihil dicam) acCommodate r cui in mentem non uenerit, non - Cum modo, qui ad rem gerendam ipse accedit: sed & qui ad accedendum hortaturalium, cauere debere ne id consideret modo , quam illa res honesta sit, sed etiam ut efficiendi habeat ille facul atem, ut ait Cicero. Hoc enim si consigerasses , non tu autor eius rei mihi unquam fuisses, quae a me suscepta, & labem famae, & notam scholae inussissent turpem. Nam ego sane 'quidem, si inesse in me istam emciendi facultatem sensissem , uel ultro, quod tu me ignauia quadam effugere munus putas,suscepissem : Nunc committendum, in tantari. emendate, & ad rerum dignitatem apte scribendi inscitia mea, non existimavi, ut quod effern in aliis reprehendere aut certaminus probare solitus, in me ipse admitterem. Placuit autem nunquam mihi suere ut dicam) illa nostri temporis ηπολυγραφίμ,& scribendi immoderata licentia i eo iam pridem progressa, ut non modo in mentem, sed in buccam quicquid ueniat, mandare literis plerique non dubitent, plane- . que illud Persit esse uerum, habere persuasum uideantur: Seire siuum nihil esse, nisi
73쪽
se s ire hoc, siciat alter. magno illud quia
dem suo cum dedecore, sed maiore literarum ipsarum bonarum, hominumque, etiam uere literatorum, cum damno ac probror quae temeraria ista atque turpi inis eruditae eruditionis ostentatione, in comtemptionem adducunt tantam, nihil ut iulis hodie essae uideatur uilius atque abiectius. Scribsit enim atque emittunt, quae
praeter eos, qui eandem scribendi licentiam sibi permitti uolunt, & paucos alios, quos tituli mendacis & aureos montes pollicem iis splendor fortasse decepit, emit atque attingit nemo, quorumque plena statim, ut exi uerunt, sunt, non bibliopolia sed pharmacopolia: non, uti par erat, homunum doctorum bibliothecae: sed aromat O riorum, institorum, mercatorumque tabe nae r nec immerito sane: Nam sit reprehensione digni Ciceronis sententia ii sunt, qui cum recte sentiant, eloqui tamen polite quod sentiunt non possunt: intemperante que cum octo tum literis abutuntur. qui lquas mandant literis cogitationes suas, nec disponere, nec illustrare possunt, nec dei ctatione aliqua allicere lectorem: quid de iis sentiendum est scriptoribus, qui nec re quas explicandas sumunt, satis intelligunt,
74쪽
nec adhibere in eloquendo ornatum illis ullum curant, aut etiam possunt: sed res tractant uel peruagatas ac uulgares, uel sibi non magis quam aliis cognitas atque perinspectas: & oratione utuntur inculta & horrida, cuique irae gratiam afferat uerborum elegantia, nec pondus addat sententiarum
grauitas: qualis profecto hodie dicendum enim omnino est quod sentio multorum oratio est, atque hae fortassis ipsa, qua in insectandis aliis nune utor: sed quae ueniam uel hoc nomine meretpr, quod eam tua mihi. extorsit,Vuolii, ignauiae meis, id est ut ego quidem interpretoo neglecti officii non
semel usurpata exprobratio. Eius enim, ut ego criminis suspicionem a me amoverem, necesse mihi fuit meam ostentare eloquentiam scilicet. Sed ad scribendi κακοηθες ut
redeam, affert illud sane quidem incommodi non parum priuatim etiam: exhaurit enim lectorum loculos, occupat autoribus melioribus , in bibliotheca reseruam
dum ac destinatum locum, eripit studiis utilioribus debitum tempus) sed eius serendi aliquo modo tamen: illud uero quis serat, quod cupide atque inconsiderate scripti lubelli, iidemque mox temere editi atque divulgati, non raro etiam publice, & qui-
75쪽
dem uehementer nocent: alius, quod religioni Christianae non satis consentanea dogmata tradit atque propagat: alius, quod lamae alienae maculam nunquam eluendam, criminatione falsa aspergit: alius hominum coniunctissimorum animos inenat, uolun- rates distrahit, concordiam dirimit: alius denique alia ratione, uitae ciuili & tranquillitati publicae ossicite qui adeo aetate nostra sunt scripti multi, ut, si iis addas lia bellos alios non necessarios, memoria Π stra, Dista eruditionis ollinione, consectos, ct emungendae pecuniae gratia magis, quam studio communis commodi, a typographis expressos, epitomata sinquam) indocta , ut uocare scriptores praeclari illi nostri solente laudationes assentationi datas, criminationes ex odio & maledicendi studio profectas e conuersiones bonorum autorum ineptas : Ad summam, quicquid id est, quo maiore commodo careat quam utatur uit
doctuse eaque ex bibliopoliis & bibliothecis simul tollas omnia, siversuturi simi libri boni, a nostris hominibus e fieripti, admodum pauei γ Quae eadem causa est, cur hibli thecae, si librorum numerum spectes, instructissimae, & pecunia non ita pridem comparatae admodum grandi , hodie uix
76쪽
dimidio eius quo sunt emptae pretio , uendi possint. Intelligunt enim ac sentiunt homines, non stupidi, squi quidem libros tractant) prorsus omnes iam, plus omnino inutilium ac malorum, quam honorum utiliumque librorum, illam nominis immortalitatem adipiscendi cupiditatem ac spem, scribendique licentiato peperisse: me tam ex numero quam bonitate librorum , asimandas bibliotheeas es; proptorea, quod ut equus, ita autor unus aliquis bonus, malis infinitis longe praestet, & si, quid maxime in nostrorum scriptis eruditum reperitur, alienae plumae illae sint, & quod ritam olim Terentius uere dixisse creditur: is Nullum esse iam dictum, quod non di- rictum sit prius: falsum esse hoc tempore
nullo modo esse queat. Verum ut unde est digressa, eo redeat oratio, non me, ut
tu suspicaris, Vuolfi, laboris inertia, sed motus infamiae a scribendo absterruit, & quod me nihil sciui afferre pota , istis quae reprehendo politius atque persectius. Quo
minus autem possim, causae plane multae sunt, praecipua autem haec: quod mihi ex parentibus honestis, sed iis non satis opulentis nato, necesse fuit arbitratu .alieno, eorum, qui subministrarunt, quae ad ui- . V Yyy ctum
77쪽
ctum & cultum suppeditarent, iam inde a puericia prope. studia instituere, nee licuit, quantum fortassis libuit , aut rerιὸ oportuit, laboris temporisque istis, in quibus tu me excellere cupis, humanitatis studiis, tria huere. Ab illis ergo, literis sacris discem dis destinatus, Argentinam primum , deinde Marpu/gum, postremo Vitebergam missus sum, operam Theologis , qui ibitum 'docebant, nobilissimis atque clarissii mis, uti darem: quibus audiendis cum tantum profecissem, ut iam ad docendum aliis os aptus, fortassis non tam essem, quam uiderer: reuocatus domum, Isinam sum ab
illis ire iussus, Algauiae oppidum, tum, ut literas Hebraicas stinguam intelligendis scriptis sacris inprimis necessariam , cuiusque iam pridem fundamenta ea ieceram, ut Vitebergae eam docere aequales meos, homines doctos, atque in his eum ipsum, qui superiori anno Ratisbonae e uita excessit,
Nicolaum Gallum, non dubitarem) de Paulo Fagio addiscerem studiosius: tum
habendas ad conciones aliquando etiam tandem adhiberer. Quo eonsilio dum Isinae Commoror, ecce literae mihi Constantia afferuntur : afflictissimum esse Scholae statum e eum enim, cuius opera sitnt usi ali
78쪽
quamdiu in ea regenda, satis egregia atque fideli, iam discessisse: qui autem successerit, eum ossicium non facere: Demitaque operam, si se , si liberos suos amem, qui merito curae sibi sint maximae, ut adis uolem : in me spem esse restituendae in integrum scholae repositam omnem, qui Ioanne Sturmio praeceptore usus accersitus enim is Argentinam erat, cum bienni. . um iam & amplius ego & certarum qua- orundam ciuitatum alumni illic fuissemus, artes dicendi nobis, earum rudibus & progressus ea re in Theologia non satis ma-d gnos facientibus, ut traderetὶ illud quasi
artificium aperiendi ludi, & ratione ac uia literas docendi probe tenerem. Quo nuncio etsi e medio quasi studiorum sacrorum cursu avocabar: tamen quod do cuius sem- . . per usum mihi esset Melessasse munus, grauiusque , quam quod sustinere posse ui- is vi
derer,onus: credebamque non minuS me is
prodesse patriae in formandis ad pietatem is humanitatemque pueris posse, quam ho- ominib. grandioribus: atque adeo defutu. is ros prospiciebam, a quibus pietatis bea- ,, taeque uitae doctrina grandiores erudirentur,
absque ludimagistris si esset: denique quia in patriam reuocari me uidebam, & qui- Yyy F . dem
79쪽
dem ab iis, quibus pro suis in me meritis, ct ea, quam in me haberent potestate, non facile denegare quicquam honeste possem, non inuitus autoritati Magistratus parui, ut nec infeliciter quidem. Ita enim recreata aduentu meo schola est, ut nec illos prouinciam istam tradidisse mihi, nec me de Ialam accepisse unquam poenituerit. Cum enim propter eas, quas modo exposui cauissas solitudo fuisset antea in schola a pueris maxima, ita auctus discipulorum numerus temporis spatio non longo est, ut & classi-hus & magistris mox pluribus opus esset: nec deessent, qui cibum una mecum capere & uiuere liberos suos cuperent. In quo ut gratificari non tam ipsis, quam scholarchis facilius possem, eo scholae magistro, qui conuictores aleret, opus sibi esse dictitantibus : uxorem duxi. Quo loco non illud, quod Demea Terentianus, dico:
quam ibi miseriam vidi' sed illud dico, administranda simul cum schola, re domestica, regendis item & instituendis priuatim conuictorib. quos nactus statim sum plurimos, & educandis, quos annis paucis suscepi, liberis, non paucis, negotii habuisse tantum, ut augendae & consequendae eruditioni me fortassis dignae, temporis perpa
80쪽
xum, uel nihil potius, sit concessum. Atque ea ratio ac fortuna mea fuit, quoad bella 'Schmaleridico quod Germanicum externi uocant) oppugnata a Caesareanis de improuiso ipso utique institutae pacificationis tempore urbe, & a sociis iuarum rerum sata. gentibus, deserta, in fidem se atque clienis telam Domus Austriaeae contulit. Tune enim dissipatis, ita ut fit, discipulis, demutata cum reipublicae sorma, religione, ab administratione scholae non tam amotus. sum; quam cessi ultro, idque ob impori
nitatem sui lenissime dicam) N. P. praefecti
urbis, qua redactus eum aliis nonnullis in eas angustias sum, ut quid me facerem, nescirem, & de consilio amicorum prorsus
domi delitescerem , praeter conuictores . paucos aliquot ciuium filios, nec aetate nec eruditione pares, non sine magnam
testia, literas docens. Quo tempore qum modo me putas fuisse, mi Molpi, affectum Z primum, subtracto stipendio, in magno luberorum charissimorum numero, inopem: deinde, in perpetuo exilii metu ob improhatam religionis doctrinam nouam, uer santem: postremo, eum, cui fortunae me. lioris spes adeo ostendebatur nulla, ut non
