장음표시 사용
21쪽
Hispani gravis mas sis fore dia
ut νeiiciatur. preces erelis misicent. Rationes addunt.
6 HisTORIARUM languida . irritata incalescunt. Nunc demum Fc deratorum vires coaluisse, & ne hostibus ludibrio sint, periclitandas ; iis quoque documento futuras,' non eos Germanos esse, qui terrore ac minis flecti ad iniqua possint. At vero Hispani clamare, obtestari, cuncta querelis implere. Hanc sibi rependi a Batavis collati beneficii gratiam, quos pene oppressos atque in potestatem redactos, opposito Gallis Belgii clypeo, ab interitu vindicaverintl Finitima illorum Oppida oblata sibi, si quiescerent, recusasse, ac maluisse pro ejus bono Reipublicae in malorum discrimen se offerre . Reddant modo vicem ac nolint, accepta ab Hispanis pro ipsorum salute vulnera. secessione sua, dilacerare. Quamquam si gravi aliquo repentin que periculo premerentur, strenue quidem ab iis se eundum, atque in omni fortuna servanda foret amicitiae fides; esset tamen, qui secus existimaret daretque veniam, si, Vincente Veiecundiam metu, sibi, quo possent, modo caverent. Nunc autem cum nihil
iis timendum sit, longe ab ipsorum finibus furente bello, quid est quod prodito sociali foedere hanc sibi
ignominiam velint inurere Quod si nullam honesti rationem ducant, profecto latere illos non debet, a re sua quam sit alienum, composita seorsum pace, abalienare Sociorum animos, eorumque praesidio , quo res Batavorum publica adhuc stetit, nudari destituique , ut deinceps excipiendis injuriis idonei a qus opportuni reddantur implacabili Regis odio. Animi autem non meticulosi modo, sed sponte se
22쪽
sallentis esse, Foederatorum vires extenuare dicendo, I 678. ac veluti bello impares parvipendere: quas hostis , tanta adhibita ad eas dividenὸas solicitudine, non parvincere videatur. Magno igitur atque excelso animo sint; & cum antea maximis aerumnis perculsi, nudatique externis auxiliis non se se abjiecerint,nune tecti sublevatique amicorum opibus animos ne despondeant; nisi forte videri velint, casu non virtute magnos olim gessisse. Postremo reputent secum ipsi: utramlibet sequantur partem, iisdem conditionibuς pacem sibi non defuturam; at si hostis beneficio , ignobilem atque infidam; si Sociorum, decor m C hosti, tamenstdiuturnam Uerum, frustra obnitentibus. GermaniS, eius Batavorem
Hispanisque, supremus federatarum Provinciarum p MSenatus, cui credita Reipublicae potestas est, in sententia permansit. Et quamquam per eos dieς Uilheu quamquam Ar
musArausionentium Princeps ad reS turbandaS manus eos eam turbare
cum Gallis, qui Montes Harnoviae Caput arctissima conatu=Dbsidione cinxerant ,. ancipiti victoria sed laetissimo, rerum secundarum omine conseruisset, pax cum inimico Rege convenit; incertum ignaro,. non consulto quidem Arausionensi, quamvis. et Reipublicae instituto, nullo tamen suffragii jure, praerogativa sententiae foret .. Et ne PIebes , quae dum in commune consulit odio vacua indito Mortalium animis a na- Quibus artibuν tura virtutis semine ) honesti ratione ducitur, exempli foeditatem aversaretur, Senatus sparsis in Vulgus. literis Ludovici, quibus, si a quietis consiliis abhorrerent , vastitatem illaturum comminabatur, facile o tinuit,
23쪽
st 8 His TORIARUM r 6 8. tinuit, ut Gens tot cladibus jam concussa, comme
Hθ.imi P t - ciis quieti nata, iudicium suum ad eius auctorit eripsi pace con- tem accomodaret. Re cum auis compolita, Hispanimis v - adversie fortunae cedere, datasque accipere conditiones pacis nulla mora coacti sunt. Initae concordiae t Eius conditisneι. gra fuerunt. Burgundiae Comitatus, Valentiana, Buchainum, Condaeum, Cameracum, Lira, Ipra, Sancti Audomari Fanum,aliam, ignobiliora oppida cum o ni circumquaq;Regmne,conclusa singularumUrbium finibus, perpetuo jure Gallorum sunto; reliqua ab iisdem hoc bello in deditionem accepta ad Hi spanos fide bona redeunto. Ita memorabili documentor raro
beneficiis obligari Principum fidem : aeque noxia inumici Regis bellum , Amicorum pacem habuere . Damnum quoque ludibrio cumulatum ex praeterita felicitate immoderate gesta.Interea Leopoldus Imperator, quique Germanorum societate cum ipso conjungebantur , magnitudine potius animi , quam aequis viribus ad bellum incumbere constituerant, veriti imminentem sibi Gallorum prosperitatem occultaque insidiose pacis consilia. Nam Ludovisus ea solum lege ab armis se discessurum profitebatur, si res bello turbatae eo loco manerent, quo starent modo ,
Friburgum scilicet Gallico Regno, Caesari Philippo- burgum ; be si Lotharingia Regulo suo Carolo restia tuta, dataque insuper Tullo Urbe, Nancaejum pr
vinciae Caput sibi retineret , tantamque Regionis partem, qua inde ad oppositos Provinciae fincs latum mille quingentos passus iter aperiretur. Id utique printer Dissi tiros by Gooss
24쪽
ter caetera ad compingendam pacem Leopouo moram iniecerat; cum permotus periculo, si Regi po-e tuis. ' tentissimo Urbem permitteret , qua plurimum . pervia Gallis Germania est ; tum rei indignitate, si Carolo , qui Eleonoram , ipsius Germanam, -- chaelis Ioloniae Regis Viduam, connubio sibi copulaverat , avitum Imperium tam foede discissum ac laceratum reddi non recusaret . Exacta per militum otium aestate, cum neutri vires suppeterent ad lacessendunt, haud parum deferbuerat magnanimus ille
Germanorum ardo atque Hungaria magniS seditio pax constita.
num fluctibus agitata totum iam Caesarem ad se voca- .hat.Quare non amplius Lotharingiet conditiones m ratus nam reliqua,ut a Gallis proposita fuerant,aequa caretus rothais videbantur) bello finem imposuit. Carolus, spe me--D π ex horum retenta, exilium maluit quam impositas conditiones ; Dei numine illum per hujusmodi calamita. caridi teges,tem rapiente ad eam gloriam, quam bellica virtute maximisque in Christianam Rempublicam meritis adeptus eth. Reliquum erat incendium, quo Germania ad Oceanum conflagrabat. Facem ad constandum illud admoverat Carolus Suecorum Rex,nominis O dine undecimus, obtentu foederis, quod sibi& Majoribus suis vetustum cum Gallis intercedebat; re vera Imperii dilatandi spe,fretusGallorum ope ac fortuna.
Inlastis armis Octovirum Brandeburgensem inva- verat Pomeνsserat, finitimum atq; opportunum Pomeraniae parte πως μή- ας. jam tum summopere conquisita, cum magnus G
25쪽
xo HIs TORIARUM Provinciam, veluti patrimonium gloriae suaeque vir-
utis monumentum, animo destinaverat. At enimvero consilium ambitione captum in Caroli perniciem verterat. Nam Octovir solicitato Danorum Re.ge adversus aemulum, gentis ingenio, Suecum ; vo
catisque in praedae societatem Monasteriensi Episcopo Reguloque Brunsvicensi, quibus in suspicionem
venerat ferox animi Carolus; tantam in eum commoverat tempestatem, ut pene obrui videretur . Et
sane ingenti undique exercitu clarissimisque Urbium oppugnationibus Pomerania pulsus, nudataque Suecta Foederatis, de intimo Regno periclitabatur. Sustentaverat hactenus amicum Regem Ludovicus pecunia ac spe ; quae plurimum valent ad obfirmanὸos animos ; cum milite non posset, acerrimo occupatus bello. Nunc vacuus & liber huc omnem intenderat curam, ratus ad Imperii majestatem , M ad Socios in fide continendos id quam maxime pertinere.Primum ejus hostes divisit injecto metu, quamquam plerum que vel dissidentium inter se animorum conciliatore; sed improvida quadam incuria vel potius Ludovici felicitate tum temporis accidit, ut nihil ad comparandam cumulandamque ei gloriam non conspiraret. Confestim ad illum Monasteriensis, deinde Brunsvicensis confugere; se se ipsi permittere, pacem quibus daret conditionibus habituri. Conventum: ut , quae bello coepissent, Sueco restituerent; parum alteri pecuniae, alteri Regionis concessum prope muneris loco; quod tamen gratissimum, quia Polieris Uict riae
26쪽
ΤΟ. I. LIB. I. IIriae ac bellicae laudis documentum. Brandeburgensidecedere e tot Brtissimis oppidis, quae Victoriae praemium retulerat, nequaquam e praesenti sua, Suecorumque fortuna visum est. Armis vim depulsuro faciebat animos, quod nulla, si adverso uti Marte contingeret , durior sibi conditio subeunda foret, quam quae modo victori proponeretur ; haerebatque menti suorum militum robur,&ex vincendi consuetudine hostium contemptus. Primum Octoviri depressit animum Gallorum exercitus, ejus Cliviem sem atque Iuliacensem oram atrociter depopulatus. Deinde ubi ad suas penitiores Provincias iter illum maturare vidit, nec ab intermediis Regulis prohiberi id enim ab ipsis initae dudum pacis lege Rex obtinuerat ; data fide, facturum quae grata forent Ludovico , continuit ab Suecis arma. Jussus e captis Pomeraniae oppidis praesidia deducere, haud abnuit; reputans aeque virtutis esse, haud ignaviter fortunae cedere, haud temere obniti. Pauca, eaque ignobiliora loca, aliqua a Portoriis immunitas, quidpiam pecuniae datum; non exiguum victori decus, nisi longe pluribus, quae subegerat, oppidis cedere cogeretur. Postremo inter Danum Suecumque s datum bellum nullo invicem incremento, nisi ob recentes injurias, odii atque aemulationis . Hoc rerum statu salutis annus agebatur MDCLXXIX. v λή inquidquid illustre ac memorabile contigit aetate nostra , consignandi Posteris initium facimus. Nam ea, quae adhuc retulimus, ideo solum compen-
Deinde Brande burgensi armis coacta Data hala paeis leges a Denique Davo. rsi Mete, G qus pacto.
27쪽
3679 dio retexere operae pretium duximus, ne discordia rum , quae plurimae deinceps obortae sunt, quaeque hinc profluxerunt, sons de Origo molesta incommodaque ignoratione in occulto maneant. Pace terra marique parta , quieverant ab esternis hostibus Eurori Regna ; sed interni ingentesque animorum motus, manifesta ab seditione vix temperantium Angliam exagitabant. In apertum eruperant superiore anno, sed jampridem gravi turbine concitabantur. Horum causas longius repetere nec ma-
moc s. gm temporis, nec parve utilitatis erat I lucundum
quoque latebras investigare , unde persi e ferales procellae nobilissimam Gentem inter se collidunt ac labefactant L Perculsa primum Henrico HIΙ. , deinde sexto Eduardo Rege profligata penitus Ca-δ οτη tholica Omnipotentis Dei ReIinione, iam decem ab
iae. Seculis per Id lacorum sancte riteque culta; quotquot tum temporis grassabantur novorum Dogm
tum Sectar, velut effiactis Claustris Angliam inundaverant . Principio id gratum, avitas Sacrorum LegeS cupientibus abrogare; ratis, quo major daretur Populis opinandi licentia, eo lubentiuς, dum quis que eX ingenio furit, vetera sanctissimaque instituta ex animo divulsuros. Nam Sacerdotiorum praeda, cum vix sussiceret ad illiciendos Proceres, adigendar in scelus Multitudini haud suppetebat ; nec tutus, nisi in paucos, Lictoris metus; ne desit ne tione in furorem actus, extrema in Principem suad Tet. Uerum cum insolescente , ut plerumque si ,
28쪽
nullis coercita legibus libertate, & post exactam 167s.communi consilio Romanam Religionem, quippe falsis omnibus inimicam, se se ferarum more discerpentibus diversae disciplinae Alamnis, cuncta in
tumultus vergerent ; ad unam istarum aliquam revocare dissidentes animos Eduardus & Elisabet opus habuere . Prarier caetera invaluerant Lutheri, & Cauvini Placita; sed haec avidius audita, atque ideo , Petro Martyre Catholicorum desertore in consilium adhibito, frequentius data novae Religioni; qui, piam e Luthero additum, ne praeteritus dissideret; retentus Episcoporum ordo aliorumque Sacerdotum Collegia Siquidem e Regis utilitate , ut est prophani cultus auctoribus in more positum , fingendages erat, ne Posteri, Sacrorum principatu atque Hi sarchia deleta, impia haereditate destit rentur. DLvinorum Legibus privato Consilio constitutis publica accessit Comitiorum auctoritas, quibus Procero
nobiliorumque oppidorum Legati jus habent unuversae Gentis; prodita tunc ab iis Republica ob ni .miam servitutem , qua Regi addicebantur; ut nunc ob nimiam libertatem, in quam se se assiruerunt, imminuta regia Majestate . Attamen Civium .
animos haudquaquam obnoxios habuere, tantumque abfuit ut apud illos obtineret opinandi co gordia, , quin jacta eo magis dirissimarum, distordiarum semina. Siquidem ubi falsa animis opinio insederit : documenta rerum diuinarum humanae mentis consiliique rem esse; raro quisquam ex
29쪽
1 aliorum opinionibus moderatur Religioni suae. Igitur qui prorsus Calvini erroribus imbuti magnifico se nomine Puritanos dicunt, sceleris arguere Socios , quod Sectar disciplinam alienis caer montis polluerent , proderentque sub Episcoporum durissimo imperio libertatem ; simul pertaesi nullam sibi dari partem Reipublicae, conjurare ac vj adhibita legum patrocinium quaerere. Hinc Pa tes .induste pietatis 1pecie, nec Duces Partibus defuere 3 eo facilius inventi, quo ambitioni religio Praetendi poterat, ac virtus sceleri. Episcopiani, fulti regia tutela, praesidio invicem Regi esse, quod
utrique ex altero accedat robur atque auctoritaS.
Prisbyteriani Sectar indole , & quia non immerito propter Episcopatus odium ab ejus infausto in Anglia Capite sibi timent, regiae potestati imminere , tantoque solertius ad eam compescendam incumbere ac vires augere suas , quanto id semel aggressis nec pedem referre tutum sit, nec Principum auctoritati vulnus inserentibus mediocris fortuna unquam esse possit . Nulla deinde mala in Angliam invecta , quae huc non reserant initium suum. Prout alterius Factionis homines in Concilio , ita cognatae familiaresque Factioni Partes ad populandam Insulam invaluere . PKsbyteriani saepe non solum deprelli sed fracti ac fere ii stiliter divexati . Concussi saepius Episcopiani, N Jura proinde de Regis Majestas ludibrio habita ;atque illud horrendum , paucorum Civium proter
30쪽
via, cunctorum ignominia patratum Avorum memoria primi Caroli Regis paricidium . Unum remedium comprimendae Partium discordiae , ne se invicem dilacerarent, inventum, nec frustra aliquando adhibitum et Catholicorum insectatio , qua cunctorum adversus istos occupatum commune
odium domestica dissidia, cum pluribus par non esset persequendis, componeret negligeretve. Sed, qua quam exaturatae hac fera crudelitate, saepius Facti nes se invicem collisere eo ferocius, quo jam caedibus assuetae. Quod utique insigni documento ut ad rem nostram accedam ) hoc ipso tu superiore an 'no compertum est. Etenim λςsbyteriani; quibus, aliisque frequentioribus Sectis , Catholicum quoque nomen professis, secundus Carolus, vix dui Regno potitus , Religionem, e sua cuique voluntate publice colendam, concesserat ε, mox otii desiderio deceptus ac timida quadam ingenii facilitate, hujusmodi libertatem , veluti devotam principi Anglicanae Sectae victimam, jugulaverat excideratque peniatus , hi, inquam , incensi & pristino in Reges odio& recenti injuria, in regiae auctoritatis perniciem , feroces animos extulere. Quoniam vero superioriSseditionis, quae Cromuele duce commota fuerat, experientia didicerant: Imperii habenas moderante legitimo Rege, ejus concuti majestatem posse, haudquaquam dejici ; dominatum ab regnatrice Domo in alienam deducere cogitarunt. Ita novis illum conditionibus e sua ipsorum sententia atque utilitate