Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

36 Hrs TORIARUM 168o. numelii matrem Carolo nupsisse . Frustra igitur' Eboracensem Regno destinari , quem tametsi diversa ab Anglicis institutis Religio non aversaretur, regno excluderet Monumetius, natura dc Civium legibus Patris haeres. Ea de re jam superiore anno di1lipatum sermonem compresserat Carolus, κj, ptibileo testi- Conjugium coram Senatu jurejurando inficiatus .momo rem in ' dilunc rursus invalescentem penitus extinxit , jus

ita Aiuri' μ io , testimonium iuuin publicis actis consignari, las. quorum exemplar , ubicumque forum in Regno ageretur, in aperto esset, ne quis amplius hujusmodi commento credulam imperitamque plebem falleret. Et perpetuo quidem evanuit ue tenuit autem quoad Shafaurianis spatium daret ad respiarandum colligendosque animos . Cum se confir- . massent usurparentque sermonibus , quid rei gere dum ; placuit jam non cuniculis sed palam admotis maclunis Eboracensem petere. Astu, dicere , jamdiu elaboratum infeci laque adhuc facinus, aperte demum tentandum esse eo ferocius , quo victis nulla salus, gloria in utraque fortuna maxima futura sit. Itaque nonnulli Procerum foed .i,ὸis. c. k' torum accusati ni subscribunt , deferunt Religionis aecu- que Magistratibus Catholicae Religionis reum,

IantEboracensem, Anetlicanae desertorem et curandum Pro Pterea ut,

adaloe . qui populi contentu , legum Interpretatione tam

hostis Patriae renuntiatus fuerit, Concilii sente tia poenam subeat , dejectus Regni potiundi spe . Nec mora Londinenses Praetores aliique Provi

52쪽

Halium, specie supplicantium , atrociter Regi mi- 16ῖ nitantur: Cives sibi ac Reipublicae, consulturos, ni- carorum si velit ipse consulere, coacto post longas amba- .ga. 4 ges molestissimasque dilationes Concilio. Ιder

Senatorum aliqui audacter petunt . Ille tractare . PrimumstUrAE , Magistratuum animos, Praetorum querela& eludere, Senatu movere Procerum pervicacissimos , Comventui agendo moram injicere . Et res omnium

opinione feliciter cecidisset , nisi mutata sententia prudens ac sciens in plagas se conjecisset Tingim, maritimum fomllimumque Maurit ae OO cuius causa iapidum , Barbari obsederant superiore anno, se seque receperant accepta clade.nunc iterum arctis Itama obsidione cinctum in discrimen adduxerant ἀClassi, quae suppetias iret , . ornandae instruendaeque pecunia deerat , exhausto .Hrario; nec Regi ex animo erat versuram facere, quae suae deinceps. liberalitati vitiorumque illecebris incommoda foret; perire autem Municipium illustre haudquaquar e tanta Imperii majestate videbatur . Reliqua contaciendae pecuniae ratio , Concilii auctoritas .. Igitur celcbrandum statuit, quamquam haud ignarus, qugsibi ac bratti tempestas impenderet , conjuratis in eius perniciem Legatis omnibus, plerumquz e Praesbyteriana Secta, nec parva Procerum manu. Ratus tamen declinaturum, eo subducto Factios rum concertationibus jussoque in Scotiam denuo

secedere, ut illic praesentia sua , hic absentia P, QSid ei a Pularium animos demulceret. Pridie Kal: Nox: T ''

53쪽

Ejus oratio.

Conventus agitur ; Rex adest ; monet Aulam utramque , Tingitanae solvendae obsidioni curent pecuniam 3 Sacrorum disciplinam, tot etiamsi legibus constitutam, novis, si e re putent, muniant; Catholicos, factamque in se conspirationem coe ceant poenis; reliqua dimittant, discordiarum se-Tacia, noxia Reipublicae; ac meminerint commissam ipsis Gentis auctoritatem, ut publico non ut privato dolori serviant . Ponant sibi ante oculos Tingim oppidum ingenti gaudio non multos a

te annos dotale munus a Laelianis acceptum , ta

ta hactenus Virtute propugnatum, jam prope in servitutem redigi , nisi confestim opem ferant ; quae autem foret, eo capto, Barbaris gloria, Britannis dedecus pudeatque tempus intempestivis quaestionibus traducere 3 Municipium strenuissimosque milites excidio & neci dare . Floruisse Britannicum Imperium non civilibus discordiis agutandis, sed vincendis externis hostibus ; ejusque futurum decus sempiternum, si eodem consilio e dem mete uti velint. Id se conari, nec regiae se- Iicitudini defuturum, dum ipsi non desint suae , ac tandem in animum inducant, dispertita esse Reipublicae munera, datamque Principi cust diam legum , Civibus obedientiam ; quae duo n1 teneant locum suum , publicam quoque rem penitus commotum , e suaque sede convulsum iri. Haec ubi a Rege dicta , silentium primo , deinde suboscurus fremitus, qualis esse tim,

54쪽

de indignantium, aut renuentium sole , est con- IM . sequutus . Id in Omen turbarum acceptum , nec omen fefellit res . Vixdum convenit Legatorum is ea Aula , quaestiones de Catholicorum in Regem tholus μυit. Conjuratione , quamvis tum maxime falsi manufestis indiciis convinceretur, instaurari urgerique coeptet ; mox plurimo ipsorum sanguine furori ne an vanis suspicionibus litatum est. Eo& inter expres- -ilhelmus Η se nomine immortalitati commendandus Wilhel - -ardus gladio,

mus HOVvardus StasArdiae Uicecomes , elarissimo ξ 'illustris genere , illustrior datis cervicibus Pro vera Dei Religione. In Eboracensem deinde se ferunt eo ferocius , quo diutius impediti . Legem proximo anno promulgatam ; qua illum, Ilatum jure in exilium pellebant ditu mortiς metu, polliciti prestibus ; trinundino legunt, sciscunt, probandamu

Proceribuς eo tumultu deserunt , ut renuentibus adeo furor animos occupaverat vim illaturi viderentur is Diu a Proceribux deliberatum , sed lege I lois '

Vix tandem antiquata sus rasque tenuit ; non tamen

adeo , ut cum senis tantum suffragiis tricena confirmantium illam superata fuerint, spem abjecerint obtinendae . Hinc factum praecipue, ut a violentis consiliis per id temporis se continuerint y praeposuerintque , rite atque ordine voti compotes fieri prosperam multitudinis opinionem aucupantes , cui nunquam persuasum sit , aequi ministram vim esse. ω Igitur machinis omnibus Regis animum aggrediun-i pro

Regni adeundi sip - - -

55쪽

168 .

oeliis artibus imis pellitur. Asentenca nix

recedit.

concilium Lisset

vita

tur, gnari, eo victo Procerum plures, eidemnitus addictos, nihil ab eo diversum constituturos. Palam . praedicant, nihil a se pecuniae Regi fore, nisi ea lege sancita ; decernuntque, qui comm daret pignori accepto, ut moris erat, regio patri moniO , facturum contra Rempublicam ac poenas Magistratibus persoluturum 3 Quodque vel turpe dictu , fuere qui Pellicum potenti itimas ossiciis, muneribus , promissis adegerint ad Regem , fi cium voluptatum blanditiis , solicitandum adversus Fratrem. Harum una memoriae traditur, ad ejus pedes abjecta, fusisque lachrymis obtestata per quidquid prava intor ipsos consuetudo illigaverat incensos animos , ne in posterum nimium cave do , praesentis otii fructum perderet atrocibus immixtus curis; certus periculi, si Legatorum Aula obstinaret se se, victoriae incertus. Parendum VO Juptatibus, dum fert aetas ; quid sors deinceps Iatura sit , negligendum. Ut in se olim expertus didicit , mobiles esse Britannorum animos , ita aliquando Eboracensem experturum; cum eadem sint ingenia ; quae tamen non ante , non vi, sed sponte flecti . Itaque nunc tempori cedendum, nec tant quietis bonorumque dierum dispendio alienam securitatem comparandam. Nullo vehementiori ariete concuti Regis animus poterat; stetit tamen immO- tu S, ac prope vertit in argumentum gloriae vitia sua. Factiosi cum non bene coeptis succederet, tumultus meditabantur. Sed Rex protractum paucos dies Concilium

56쪽

ellium extremo Ianuario dissoluit atque alterum a. d. pridie Kal. April. Oxonium indixit ; ratus abductum ab urbe, Ob hominum varietatem rerum nOvarum cupida, ob multitudinem divitiasque feroci , in ossicio fore . Atque illa quidem in Anglia. Quo tempore Hispania non uno aerumnarum genere laboravit 3 primum siccitate , qua, subducto celestium aquarum alimento, & cum terra ingenito humore non sussceret , rivi, putei , fontes exaruere, magna pecorum , aliqua etiam Mortalium, siti morientium,clade; tanta deinde pluvi rum frequentia , ut intumescentium fluviorum impetum vel pontes aliquot vetustissimi , egregio munitissimoque opere , haudquaquam tulerint; iique pluribus locis alveo egressi ingentem rerum omnium stragem ediderint. Terremotu Gran tense Regnum ita concussum ac labefactum, ut Malacae & per omnem circumquaque regionem AEdificia frequenter solo fuerint aequata; Cives plurimi ruinis oppress1 ; coeteri, fatiscente alicubi terra ac saepius tremoribus repercussa , horrentes metu consternatique . In Germania gravis pestilentia grassata est, quae Mistiam praesertim , Bojemumque tam atrociter divexavit, ut per aestatem Pragae, Dresdae , Lipsin vix Libitina suffecerit. Veiarum Galliam crudelior afflixit lues, non frequemti excidio sed occulti paratique metu; .non ira S perum adducta, sed humani ingenii malignitate , qua plerumque misero Mortalium generi procream Tomo I. F tur

Ic8O. Alterum Oxonii celebrandum in. dicita trema Reius in Hispania. Immensi deinde imbreI sretenter οἰ teris

ramotus a

Germania pest lantia laborat. Frequens veneni uctus in Gallia , indeque plurium

57쪽

41 HISTORIARUM 1 68α tur calamitates, aut augentur . Jamdiu mors inopia nata , similibus adducta morbis atque eodem fere eventu , funestabat familias & Domos, illustres praesertim rerum opulentia, ademptis iis, quos eripi ad obtinendam haereditatem, superstitum intererat . Id primo suspicionem , dc clim saepius eve-

Unde atrox cria niret , admirationem fecit, viso nimium casa

e Gςβη quod haud frequenter usuvenire solet γ consilium imitari. Attamen silentium erat , quum Parent bus, Conjugibuo, Fratribus maturare funuS, vix cadcre in hominum mentem posset; Sc impium facinus , qui patrassent , contegerent Vultu , in lacrymas eo magis effusi quo luculentius moeroris sui fidem facerent. Casu denique, ut fit, horrendum scelus apertum est . Mulier quaedam patritii generis patrem duosque fratres sustulerat ope consilioque Adulteri, apud quem veneficii expertum Venena coquebantur. Is quoque non ita multo post lethisero afflatus vapore moritur, obaeratoque res cuncta domestica obsignatur . Mulier secreti con- Sia sibique metuens, arculam, quam suam affirmaret , adeo vehementer repetere, ut Praetor inususpicionem adductus, dari jusserit resignatania . Inventa dira medicamenta, chartis signoque munita , atque Adulteri literae, quibus ista ad eam per tinere diceret. Vincta ac paricidium professa gladio punitur . Fama rei atrocissimae per vulgus homi num lata , initaque aliorum ratione, quos cuique

in mentem venerat suspicari, patuit id mortis gerinu

58쪽

nus li, edum fraude innocuos homines abstulisse. 1 Creati proinde summa severitate Judices qui de ve. Sceleri coercendo neficiis inquirerent. Habitis quaestionibus anus sa- ζοῦ f ς -- crilega Parisiis reperta est efferatae artis magistra ;cujus domus I relaxandi a curis animi, curiosit iisque obtentu , ab omni Mortaliam ordine frequentabatur , Vaticinantem cum fatidica videri vellet) audituris. Convicta maleficii, nomen detulit nobilissimorum virorum ac foeminarum , quubus praesto se fuisse fateretur arte sita; incertum ,

astute ne , ut communicata eriminis invidia ea dem obiret sortem , quam iis non adeo severar fore arbitraretur , an vere , cum praesertim congruerent funera, quae vel falsum commentum aD

pergerent veri specie . Sed illa , prius ignito ferro perfossa oblisiacataque infami dextera , Viva comburitur , deletoque horribili monstro Natura ipsa laetari visa est. Aliorum necati plures coeteris in posterum terrori atque exemplo fuere . Pauci ,

iique splendidiores , dimissi vel innocui vel criamine supplicioque suo Rempublicam perturbaturi.

Mortui hoc etiam anno ex Cinoviris Imperatoriis duo. Misniensis ac Palatinus I MagnuS quoque Hierosolymitanorum Equitum Magister Nicolaus Cotonerus , cui Georgius Carran successor datus ;quique Principum dignitatem militari glori 1 aequavit, Comes Raymundus Montecucculus, dia supremus Germanicarum Copiarum Ductor ; quem gra

Praerpua Uene ficarum repertas

poenis O mort ascitur

tur.

Inquisitio deinde

compressa Reipublica causa.

59쪽

44 HISTORIARUM

1 68o. bellicam virtutem felicitate aequasset . Sub anni fianem ingens Cometes spectaculum sui praebuit, pri- Ingres Cometra mum sub Capricorno visus ; deinde certo stabilique gradu ea progressum via, qua qui ante cem

tum ac tres annos a Tycone conspectus descriptus, que fuerat , periti rerum coelestium hunc ipsuo esse, peracto circulo ad nos regredientem , facilci reputarunt . Vulgus tamen ex Veterum disciplina,mscitiaque rerum datam e Coelo signum futurorum malorum arbitratus , in diversas trahebatur curri, avertebatque desiderio, quo maxime vellet, funestae cladis augurium. Verum longe major solicit do occupabat prudentiorum dubios animos , quo tandem evasura forent ea, quae praenuntia calamiatatum mox eontigere . Ueris initio Rex Angliae Gratus Britan- Oxonium nam illac, ut praefati fuimus , Conci-

. . . '' '' lium indixerat iter arripuerat ingenti comitatu decoris specie; praesidium, si tumultuatum foret, daturo- Advenienti provinciae Praetor urbanique Magistratus obviam jere cum provinciali equitatu peditatu- cum m - quς 3 gau&batque Rex, in tanto rerum discrimia miratu . ne genti se commisisse, quam fidissimam ratus, illic propterea fieri Conventum jusserat . Et adeo quidem praeteritae contentiones irritaverant animoS, ut

in apertam seditionem erupturae, si parum procederent, viderentur. Interea Factio rum duces ded rant,nec inani successu, diligenter operam, ut eorum

de m haberetur Legatorum delectus, quos fibi postre- suo congressa iisdem consiliis mancipatos, in fide ossi

60쪽

To. I. LIB. I. 4 Fcioque mansuros arbitrabantur. Magnis deinde Clia 1 6 8 r.entelis comitati inonium Proceres Legatique se Proceres itide. contulere . Monumethius neglecto Patris, Aulam 'prohibentis , imperio ,- Salysiarius , nasiburius

turmas equitum duxerant armis instructas, Velut 'burius cum tum in aciem educturi . Nec in occulto erat, quid muHμθη mente consiliisque volutarent. Nam singuli, tam- cum seditionis

quam sublato signo , ceruleas in pileo gestabant i fasciolas , lais prope literis inscriptas : aversari se Romanam Religionem ac servitutem . Rei summa : Eboracensem excludere avito Regno , lege ui . . I. οι primum; & si legi Rex intercederet ; vi eo in . Eboracen em odi potestatem redacto coactoque iniquae Legi substri iis .ci, bere. Id Carolum, ut in tanta multitudine suspieiosissimoque tempore, haudquaquam fugit. Quocirca jubet, selectorum Militum manum accedere manum Oxonium propius Urbem Sc castra ponere. Dein Concilium 'ingreditur vultu ad severitatem composito , ut nemo non intelligeret nudata consilia si , elusa quoque re praecauta .Paucis exponit quid ipsis geren- Eius as comitia

dum sit : expromenda scilicet pecunia ad Tingimosidione liberandam ; tuendi Anglicani ritus; pr videndum no in posterum convelli polsint . Si hue solum conserant suffragia sua. ne ac prudenter collaturos ς sita aliter, & ea persequi velinr, quae silperiori Conventu ; stiant & boni tune Princiapis suisse , eontortum in Patriam telum declinare, filaque mansuetudine moderari alienae temeritati ;& nunc optimi sore , ictu gravi eos petero ac d bilia

SEARCH

MENU NAVIGATION