장음표시 사용
321쪽
hostrorum militum multitudo, Turcarum paucitaS, militare decus. Ego vero neque elevo nostras c pias , neque hostium augeo ; tametsi non ignarus , famam plerumque sequi hominum desiderium. Dico tamen, haec eadem suadere, bellum uno solum validiori exercitu administrandum. Nam si tanto , ut unt, hostem numero ac strenuitate superamus, ultro ille petendus est, non expectandus . Si in acie consistat, faciatque praeliandi copiam 3 an non lubeat plures cum paucioribus victoriar certos pugnare , quam aequatis viribus incertos fortunae casus communemque Martem periclitari l Si subeat arces, seque contegat murorum lorica; an non ad eas obtinendas contrahendae illic nobis forent vires, si distractas haberemus; non , si colligere eas possumus, dissipandari Puto equidem, si ad Turcas asterretur nuntius, Germanos in duas longe positas partes arma intulisse , omnibus laetitiis incessuros ; ec qui antea nobis infrequentiores de se timerent , animum recepturOS ue memores: optimum vincendi
auspicium esse, hostis fatuitatem, id, quo superior est, dimittentis. Quo igitur haec disjungendi copias nostras opinio vergit Eo nempe, ut debilitatis viribus concidamus ; & quibus nunc si vera sunt, quae de exigua Turcarum manu afferuntur resisti nequit ; tunc de vinci de profligari possimus . Non ita sane armorum gloriae consulitur , si quae certa manet, in discrimen adducitur. Quod si hos duos exercitus non multum distare inter se velint ; quaeso
322쪽
1 68 1 . lubens, quid modo sentiant de duplici illa perduel
lionis sede, quam, si evertenda foret, simul evertere opus esse arbitrabantur . Quamquam istud ego non moror , mox enim ostendam, Hungaros levi negotio refraenari primum, deinde prosterni posse . Id urgeo ; si in proximo sint, cur duobus Imperatoribus subjiciantur ut virtutem acuat aemula tio Saepius prosecto invidiam atque odium peperin& dum quisque rei suae peragendae studet, alterius
negligit 3 utraque vero mutuo auxilio destituta, plerumque perit. Aut me longus fallit rerum milit rium usus, aut duplici supremo duce non bene magni momenti ceptis ominari licet . Natura documento sit, quae uno capite corpus ἱ ars, quae uno gubernaculo navem regit. Alterum si foret additum, non praesidio sed damno esset. Nam concordia inter aequales dissicilis ; discordia ruinam adduceret. Si mei poenitet ducis ; alium , Caesar , assumito. Me exauthorato potes vincere; imminutum habente imperium non potes. Si utrum velim , interroges 3 5: mea fides de tua benesicia responsum reserent. Haec de agendi belli ratione. Nunc paucis, quam in expeditionem milites educendi. Audio Budam aut Neoselium praecipuis nuncupari omnium votis. Budae oppugnatio plus , fateor , dignitatis haberet , sarciretque praeteritae aerumnae dedecus.
Uerum semel satis sit , fallenti potius fortunae benignitati, quam militari scientiae credidisse. Non ignoro, illud in rebus agendis primum esse: ne
323쪽
quid temere 3 alterum: obLta casu in consilium, vertere , tertium: si quid erratum fuerit, metu famae errori non adhaerescere. Hoc poliremo doc mento Neoselium propono, unde tantum re vera
nobis Budam obsidentibus detrimentum fuit, arce munitissima a tergo relicta. Illic sistendum omne prope legionum robur. Cohortes Germanorum albquae , paucaeque turmae firmandis Croatorum a xiliis , distrahendisque Barbaris circa Dravum I candae . Aliquae in superiori Hungaria ad retine dam sociorum fidem, munitaque tuenda loca adversus perduelles; quorum nihil timendum praeter
populationes . C terum aut quiescent mutuae cladis metu, aut cito rependemus vices . Ne ad n strum vallum accedant molestiam exhibituri, ca
tio nobis erit globus ille , qui iisdem a tergo in. stet , occupabitque insidiosa itinera. Ne augeant Turcarum agmen in acie dimicaturi, facit ipsoruin perspecta si pius in statariis praeliis ignavia ; quam brem, utpote periculosi, gravesque sociis dum pugna conseritur , repudiabuntur . Devictis Thracia hus , quorum nunc patrocinio consistunt; & illi Corruent I unaque victoria duplicem triumphum dabit. Puto, Caesar , ea dixisse, quae sint e re tua, fideque mea. Uincat autem ea sententia, quae melius tuae gloriae faveat, & commoda Reipublicae Plae et maμή tueatur . Lotharingit dicto plausit major Consilii pars, movitque Caesarem tum ejus oratio bellicae ar- de Neosetis προ- tisia prudentiae plena, tum summa viri auctoritas
324쪽
cum praesertinis Badensem privata eum Lotharingio aemulatione
suam sententiam moderatum fuiρst suspicis 'rex.
deserit. Turiarum insidiae aliquot t rmis 'recipientibus po sita Aliquot clarissi.
3ra H Is TORI AkUM cum praesertim suspicio esset, Badensem ex adverso loquutum, ejus decori ob veteres contentiones inimico animo insidiantem ; & quia non dubitaret, at terum exercitum in speciem Brioariae Duci, re ipsa
Ludovico fratris sui filio commissum iri ; quem jam
tum Lotharingio gravem virtute ac meritis aemu
lum destinabat . Re de non partiendo exercitu deluberata , Lotharingius Strigonium ad colligendas copias se contulit, incerto adhuc Caesare, quo signa ducenda forent . Dum ea tardant auxilia, quibus longius iter faciendum erat ; placuit, ne miles assuesceret otio, Noviogradum haud procul situm perten tare . Modico tenebatur prae1idio, quod humili sitiae loco urbi non fidens , in arcem, abrupto impositam saxo, adventantibus Germanis se recepit. LO-tharingius conspecta ejus expugnandae dissicultate illico viam rediit. Novissimos ordines oppidani eX arce erumpentes carpebant, consilio irritandi hostem pertrahendique in insidias, quas in hortorum prope
urbem maceriis celeriter collocaverant . Nec res
ab consilio abfuit. Ala Germanorum equitum, quae agmen claudebat, circumactis equis primo retudit aggredientium vim mox illos, fugam simulantes insequitur . Ad pugnae strepitum Rupis ad Ionam , Continiacique Principes e regiaGallorum stirpe cum Turonio, Commerciique Dynastis accurrerant, aeti vivido gentis ingenio gloriaeque cupiditate, quae pro tutela Religionis dudum illos in caltra adduxerat.
Quod ubi cognitum Lotharingio, veritus id quod
325쪽
res erat) Turcarum fraudem, tantique nominis Adolascentium periculum, actutum leUem armaturam
misit, quae iter periclitantibus expediret. Iam Thraces a tergo a fronte insidias ingressos impellebant ;& Germanis, ut in subita re, non satis ad pugnameonitabant animi ; pauciores quoque circumventique dimicabant 3 cum Barbari audito insequentium strepitu, fuga in oppidum se proripiunt. Rem , cinteroquin parvi momenti, Principum haud leve discrimen nobilitavit. Interea Cassiar Neoselio oppugnando mandata Comiti Palfio ad Lotharingium dederat . Anceps consilium diu fecerat non apsa rei, cui nulla praeserebatur, deliberatio; sed quia invaluerat rumor, illud fame prope interitum aut deditionem esse . Nec temere credebatur. Quippe Haislerus tribunus militum, cui negotium datum fuerat, diligenter per hyemem illud commeatibus interdixerat, non impedita solum agrestium vehiculatione , sed bis sub ipsis Novigradi Uacciaeque moenibus ingentem frumenti vim carrosque ad vecturam congestos incenderat. Ipse ostentata inopia rei frumentariae augebat ingravescentis annonae famam Mehe- metes praetor , ratus ita Germanos alio deductum iri,
facta spe , oppidum, fame victum, brevi sibi per
otium habituroS ; aut si vellent armis uti, lenta ob-sdione, ut in re certa , tempuS traducturos . Ca terum , ubi primum per id locorum hiberna c perant, ab una parte Bojoariorum auxilia Comite Serenio duce , ab altera Cassiarianorum manus Schultio pro Tom. I. Rr le-
Qua brem ista cipiti fuerat. Metimetis prUecti astutia ad vi
326쪽
sr4 HIs TORIARUM rcgs. legato; dum invicem de regionis imperio exeubuisque agendis contendunt; dc eae, ut fit, ne alter ait ri morem gerere videatur, negliguntur; praetor,
paganis ingenti pecunia illectis , tantam praesidiariis fecerat frugum copiam, ut per duos menses captae post non brevem obsidionem urbi superfuerint. Illuc igitur septimis castris Lotharingius legiones du-
σβι- ρφ. Jacet in plano apertoque solo arx munitissima non longius ab dextra Nitriae amnis ripa , quam majores machinae jaculari possint. Hexagonum reis fert aequis lateribus ac propugnaculis 3 quae in un quolibet angulo amplissima rostrataque prominent invicem intra minoris teli conjectum . Moenia intus firmat robustus agger, foris fossa centum lata pedes , quam rivus ab ipso adductus flumine ad septemdecim
altitudinem pedum inundat. Non multoS ante annos adversuS Barbarorum irruptiones ab Austriae D minis excitata, Moraviae Silesiaeque munimento fuerat; nunc posteaquam tertio ac sexagesimo hujus seculi anno in eorum venerat potestatem , terrori Varum ibi M. erat. Duo peditum millia, ducenti equites tenei bant eam ; addebatque momentum MehemeteS prae tor , quem longa aetas emeritaque stipendia illustrem militia fecerant; charum aeque militibus c
mitas , dum pax; severitas, dum bellum foret. Hic
ubi appropinquare Germanos vidit, ut moram necteret, geminum pontem rupit, quo ripae conjungebantur; non tamen ausus aperta vi se opponere transeuntibus. In aedibus tantum ac maceriis, quibus
327쪽
bus ripa ad aquariarum molarum usum praetexitur, 368s. insidias posuit; eaeque ab hostibus , vixdum jactis Turca in insidii ad trajiciendum pontibus , detectae , nulla mora si is putatur. patae sunt. Superato amne, legiones per gyrum castra metari, castellis opportuno loco munire jussae ; nam perpetuo aggere supervacaneum erat, tutam stati nem praebentibus Nitria , Danubioque, octo illinc haud longius passuum millia praeterlabente. Uallis erat ad Boream Corumque vergens , parum demisia, tecta tamen ab oppidanorum iaculatione, hinc amnis ripa , illinc paludis margine leniter assurgentibus . Hanc agmen insedit Caesarianorum Bojoariorumque, quibus vallum ad duo opposita propugnacula ducem dum erat, urgendaque oppugnatio. Hannoveriani , duce ipso Reguli filio majori natu, Viennenset portam ; Suevi Strigoniensem, castellis oppositis, obsederunt. Octiduo, cum nemo vetaret, vineae ad fossam perducuntur; praesidiariis intra moenia comclusis partim erumpendi dissicultate nam & pontes ad utramque portam illico incensi fuerant partim fiducia stagnantium aquarum, quae , utcumque suc-eederent hostes, aditum impediebant. Machinae solum micabant, unde noctu in opus intentis rara ea, des . Per otium conjuncta quoque transverso aggere utriusque partis opera, firmataque munitionibus; quarum quae media erat, amplissima, octodecia instructa majoribus tormentis, utriusque propugnaculi interiorem frontem; duae in angulis erectae, senis unaquaelibet machinis, verberabat opposta eorum-
328쪽
I σ3 s . dem latera. Magna ex iis moenium strages ; &ex
Vicenis mortariis tanta vi aedes incensae ac labefactae, ut horribili strepitu continuoque incendio ruere, Nardere oppidum videretur. Puerorum ac mulierum comploratione , quae longius audiebatur ; domorum ruina , corruptaque igne re familiari territos rotharietis,psa mollitosque Oppidanos Lotharingius ratus, compel-torim ad dediti lari voluit, an aequis conditionibus urbem traderent- V Naissus ad QR labrumNuntius ne responsum quidem SesIrustra. tulit, submotus telis convitiisque: adeo ex aerumnis dolor animos efferaverat. Postquam vidit rem armis
gerendam esse , cunicularios scaphis impositos ad utrumque propugnaculum adduci jussit, qui pers ratis mqnibus, illatoque nitrato pulvere, ejus Visubuerterent substructiones, completaque ruinis soΩsa viam sterneret aggressuris. Quod ubi fieri coeptum , stabant tecti aggere milites intentis in praesidiarios scorpionibus tormentisque , ne se se aperirent opus deturbaturi. Nihilo tamen secius repercussa ictu , quid rei ageretur, admoniti, in summam loricam prosiluere serociores ambiguo metu. Illinc trabibus , & quicquid magni ponderis ad manu& fuit, in subjectas cymbas praecipitatis, alteram mergunt, reliquς vulnerati; fossoribus confestim periculo se
subducunt . Germani cum hac non succederet, alia rem aggrediuntur via . Promuralem aquam derivare instituunt 3 hoc enim praecipue munimmento arx nitebatur . Alveum Occludunt , qu NL
329쪽
Nitria muros alluebat ; contra, duos excavant , I 681. qua parte ad meridiem non nihil amnis deprimitur, illuc rati fossam ad octonum altitudinem pedum quod libella compererant) exhauriri posse. Iam γ quomodo. aqua manabat non sine ingenti Oppidanorum terr re, clim certum instaret exitium breviori stagno. Iraque nulla mora ex occulta propioris propugnaculi porta, clam cymbis eo devecti , obtruncatisque custodiis, prε nimia securitate semno indulgentibus, aggesta humo rivos clausere. Purgatis alveis, jus si Suevi, quibus ea obsidionis pars data fuerat, diligentius fiequentioribusque stationibus excubare ..diantis Sed hostibus majori numero paulo post erumpentibus rursum loco cedere coacti sunt Atrox ea pugna , multoque sanguine perpetrata; fructus tamen Turcarum fuit, altius quam dudum obstructis can, lium faucibus. Facti pudor ad sarciendam injuriam Suevis animos ae vires addidit; nec quievere , nisi data iterum aquae via ,. impeditaque hostibus ad Occlu ia iana dendum. Uerum & jam quantum posset, nec ta- sed non qu ιuimmen fatis ad agendas vineas , stignum resederat μμε Quocirca illud ingesta mole superare ex adversum l ceris frontibus propugnaculorum Caesariani Boio Fiique, e sua quique parte , demum aggressi sunt . Ducendo aggeri lato tricenos pedes , primum dolia humo ingestae fossae margine demittebant . Sm l auq. arte. per haec in longum directe cysndraceς corbes, gle-ha N ipis graves , ut se se immergerent . Dein pcr transversum prolixi fasces, quoad aquae saperficiem
330쪽
sternebantur. In solo secundum aggerem duae trabes jacebant, distantes inter se pedes vicenos ; quibus identidem e regione infixi semipedales cervicapreolos excipiebant, crebris longuriis conjunctos; iisque imponebantur vimineae crates , recentibus boum coriis protectae. Latera tegebant loricae, se cis gleba insertis constructae, quibus pariter cervi fulcimento erant. Praesidiarii arduum opus ubi strenue progredi conspicantur, primum missilibus submovere hostem; deinde lembis undique erumpere operasque cominus deterrere; quod tumultuarium
Certamen mutuam nec raram caedem afferebat. Nihil tamen Germanos, laboris periculique patientes , ab opere dimovebat ; dc jam utraque moles prope moenia pervenerat . Quum oppidani prima vigilia noctis, frequentes conscenso promurali tumulo, qua parte Bojoariorum aggeri imminebat, igniti bitumi-
Finis e gestus nis ingentem vim in proxima effundunt ; remo- M oppidam νηο tiora Laoittis inflammant. Stuppam pice , ac fulmincenditur. fure illitam arundini circumligabant ue quae media accensa cum mitteretur, ipso motu conceptam flammam eo inserebat, ubi configebatur . Magnum i de ac Velox ortum incendium, torridis aestivo sole virgultis , aridaque materia ; brevique momento plurium dierum opus absumpsit. Quin & scintillae, ut fit, longius volitantes quidpiam corripuere nitrati pulveris, ad tormentorum usum non procul in ape