Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

minores duces praeoccupaverant, conduxerantque

domos circa Farnesias inles, gallici Oratoris sedem. Pontifex sapienti consilio erga potentiorem, nihil movit 3 tacite pridem solum auxerat urbanum prae sidium eo militum numero, qui fatis esset ad compescendos repentinos tumultus; ad vim repellendam non esse videretur. Monitis deinde purpuratis Patri- tribus, Magistratibus , Proceribus , Aulicisque , ne ullo Lavardinium ossicio prosequerentur, in Regia se conclusit. Ille militari pompa, ducentis equitibus multaque familiarium turba stipatus, a. d. XVI. Kal. Decembres urbem ingreditur. Duum Purpuratorum Estrati & Maidalchini, Oratorum omnium, , pluriumque procerum, quibus Ludovici gratia nihil antiquius, familiae sexjugis curribus a ponte Milvio ad Farnesias aedes advenientem deducunt; ipsi pota modum salutatum veniunt , omnique ossiciorum genere complectuntur. Prima ejus cura, palam edicere , circumpositam suae domui regionem immunem esse debere 3 &ut sit, se curaturum ; periculo proinde suo caverent apparitores. Id unum grandi supercilio; caetera verecunde. Orare deinde summis precibus Pontificem maximum, ut sese ad pedes exciperet, ea Regis nomine renuntiaturum, quae commotam sedare tempestatem possent. Abnuit ille effatus e nunquam se pro Legato habiturum, qui Romae asylum aperiret ; eademque iterum . ac tertio per temporis intervalla rogatus , respondit. In ea tamen animorum dissensione nihil ab ossicio alienum, & quies Tom. I. X x x erat. I 687.

malificis in haererum tu pra- deus consilium. Lava rdisitis Romam ira reditur prope militari Ic .

Qui illi obvi ierint. osticiis deinde prosequuti su

rint . ras immaritatis tuetur a P timem orat,

ut st ad ejus pedes

admittat , qua placere posera, re

latur s.

542쪽

s3o Hi s TORIARUMI 687. erat . Cum ecce tibi anniversaria nati Domini nocte Lavardinius in D. Ludovici gallicae nationis publicemis m/j Misteriis interest, eorumque particeps sit. Doluit

Innocentius diploma suum, quo alyti propugnatores ab Ecclesia depulerat , Iudificatum . Quamobrem I'ηρ .remrum Templum , ejusque Sacerdotes Sacris interdici vo-raeer eisiain Lut . Hinc graviorum acerbitatum initium. Nam intardi it . postridie Lavardinius , vulgatis literis, violatam . . 'ti Iabi, eo edicto ac diplomate legationem proclamavit . Et xMorum jus vio- non ita multo post Dionysius Talon Regiarum Cau- 'os n. 1 ..iis unim patronus in Senatu Parisiensi causam atrocio-Pari Ui. ribus egit verbis, conquestus: Regem vetusta Romae asyli praerogativa deturbandum curari ; implorare proinde futuri Oecumenici Concilii opem , ad ipsumque provocare, ac petere ut, quae postulet, Senatus auctor fiat. Hic Romana abjudicavit acta, deditque provocationem . Abrogata itidem Romae, quae Senatus. Hactenus verbis . Mox non parum c ινο- sarisia rerum accessit. Cum enim Coloniense majoris Tem. tatar si uetatam pii Collegium successorem Archiepiscopo suo Cardita es isb. n 'ςM Fur,mbergium designasset, negaretque In-rio olomensis er nocentius, id se unquam ratum habiturum ; hocebis βροMηιβης novo ictu recruduit Ludovico asyli vulnus , mole stissimumque dolorem movit. Quo percitus , causa Gallia ex. -- tus autem Lavardinii legationem despicatui ductam; φ ' Avenionem eum omni in Galliis Pontificio Imperio in potestatem redegit. Addidit: Parmensium Ducem in Castri Ducatum commodatis octingentis coronatorum millibus , quibus obnoxius erat, e Pisa

543쪽

no scedere se reducturum. Cavit, ne suae gentis p cunia Romam deportaretur ; edixitque e controver de irsiae Palatinae Innocentio pacificatore se non amplius m usurum, fatus: haec non ad saera sibi summopereia Farus nihil his veneranda, sed ad regia Romani Pontificis jura peretinere; quae quod lacessitus infregerit, mirum n re. mini videri posse . Et Romae Lavardinius minus sibi, quam antea, modum fecit . Pal.m, in Tςmplum ais i istis, maximum D. Petri in aliorumque Divorum oratum ma asterior qad ingressus , ostendit, parum, quod iis sibi interdi- - ctum esset, solicitari. Ad hare singulari prudentia tacuit Innocentius, ne Regi, tam diligenter utrumque Pontificis maximi Imperium distinguenti, occa- D-oentuu dissiasionem praeberet , illud sibi, in quo longe minus

valeret, vel in Italia turbandi. Interea maximi r rum motus in Britannia , Germaniaque ad Rhenum R. x graviorib- Ludovicum ab minoribus curis avocarunt, suaseruntque, Romanae contentioni minus operam dare. ma discedere

Itaque Lavardinium post septendecim menses, qui- M 'bus Romae diversatus fuerat, in Galliam redire jussit. Eadem militari pompa, qua venerat, discessit; singulis e suo vicissim ingenio rem aestimantibus . ias eadem pom.

Aliis Pontifex, quod legationem repudiasset, supe- ο ποῦ ' '

rior visus I Rex aliis, quod jus asyli tutatus esset . um ejus rei M. Omnium judicio severitatis uterque immodicus ; ille, quia nihil regiae dederat majestati ; hic, quia nimium. Res deinde, Alexandro octavo ineunte Pontificatum, eomposita . Is enim Cainiaci Ducem, qui legatus quomodo cinmad Comitia venerat, libenter suscepit ; cedentemque si X x x a . illia

544쪽

ν 3 2 HISTORIARUMDsd . illico asyli jure libentius audivit. Cumulavit Ioelia evenis .rtifici etiam Avenio in suam mox ditionem restitutus, re res ψ δ' conciliataque Regis gratia . Adeo plerumque δDi morum potius , quam rerum dissicultas dirimendis dissidiis obest. Exitu anni, quo haec geri coepta, Ioseph Austri4- Leopoldus Caesar abdicavit se Hungariae regno, e que ArchiduxJoseph, qui deinde Imperator salutatus est, a. d. U. Idus Decembres inauguratur. In id per autumnum Possonium Comitia indixerat, quae N H, diu tenuerunt discordibus circa postulata Cars exagitatur. ris animis diversis opinionibus exagitata. Postula- hat autem, quae hactenus Hungari pernegaVerant, lpostulo. μ. ut P nnoniam in posterum haereditatis N primi re . Nati jure Germanica Austriaca soboles , deinde Hispaniensis cerneret ; utque lata ab altero Andrea lex abrogaretur, qua ille tertiidecimi seculi anno

secundo & vigetimo regressus ab Hjerosolymitan bello, optansque insignem civibus servatae sibi dom i . militiaeque fidei gratiam referre, cavit: impune civim , bus fore, si cui aliquando Regi legitima violanti jura immunitatesque, resisterent. Aderant in Comcilio duodeviginti Antistes,quini viceni Proceres, se , ptem ac viginti Optimates , oppidorum legati ad iroia disesbia centum Comitia quatuor hisee ordinibus. consti- . . se ' mi η' tuuntur γ. Episcopi, Gesiaris beneficio Pontificatumi Aue aris '' adepti, Concilio, aequa posci , suadebant; quippQ eam legem flabellum hactenus seditionum fuisse- , , perniciem ac labem reipublicae ; & muneris censeri loco , si furenti sica e manibus eripiatur , qua se ND

545쪽

' posset conficere. Quod vero ad Primogeniti jure 168 . Pannoniam perpetuo adeundam pertineret, nihil in . eo nisi Caesaris beneficentiam se conspicari. Cum enim jam olim ab initis inter Ferdinandum primum Annamque Ludovici Regis sororem n ptiis, lege ac foedere sequestribus, sancitum fuerit: si Ludovicus liberos non suscepisset, Regnum in , Sororis virum ejusque sobolem perpetuo traductum

iri; quid aliud nunc postulari, nisi ut in eum deinceps traducatur, qui, utpote major natu, tot retia

quas provincias obtineat , earumque viribus facilεHungariam adversus Barbaros tueri queat. At reliqui, major pars, ab hujusmodi sententia abhorreis bant . Et quidem mussitare; inter se conferre capiata ; privatis etiam sermonibus palam dicere : tib rum sibi adhuc fuisse , quem vellent ex Austria Germanica Gente sibi regem asciscere ', cur modo hanc libertatem ereptam velinti cur adjici spani, Tum regnatricem domum i nisi forte ut cessante populi beneficio , cesset praecipuum regum in cives benevolentiae pignus 3 utque aliquando nobilissimum regnum, ne in provinciam redigatur , diser, men adeat. Caeterum nihil modo sibi fore jucu

dius, quam Josepho egregiae indolis Principi, quam

quam impuberi, regni habenas moderandas tribuere. Haec plures dies domesticis sermonibus agitat tandem in publicum prodiere. Comes inaschoviarius, magnae inter proceres auctoritatis , perduellis Comitis Drarebo-Nadasti levir, praesentis olim tumultus particeps, a quo

546쪽

168 T.

Et ille se Proceis res a casare, quid agere debeant,ad

monentur.

Aliquot copia Pollonia , ubi C

cua decernuntur,

m cujusmodi illa

fuerint. Solemnis pompas

nitiatur, desciriabitur.

a quo discedens otium tenuerat; supplicantis in speciem Concilii causam oravit. Sed oblique homo vaser ac disertus, quod olim fuerat suae gentis decus , quae in creando rege Comitiorum potestas, gravissimis verbis prosequutus, commovit popularium, nullis unquam calamitatibus suarum legum oblitos , an mos ; injecitque Germanis curam : haudquaqua liberis suffragiis, quae peterentur , probatum iri. Itaque Caesar,nec se victore,nec Thrace depresso quidpiam aviti ingenii Hungaros posuisse, quod sper verat, conspicatus ; Draschovitium ne ad pristinam rediret mentem; suffragatores ne, quae modo esset rerum suarum conditio , oblivioni darent, moneri jussit; simul e Pallota oppido dudum in potestatem accepto, admoveri Possonio duas Palfit de Staretinbergii legiones ; obtendens , illic graves annonae degere , hic praelidio ab Barbarorum incursionibus Conventui fore. Ita quies turbulentis animis restituta; cum pro sertim ad eos leniendos plurimur contulisset Estherasius Palatinus 3 & Drasthouitius ex illa vehementissima dicendi contentione, animiaque aegritudine febri correptus, opportune dece&rat. Antiquata subinde Andreae lex; pssertae retia quae immunitates; Archidux Ioseph omnium plausu rex cooptatus; regnum haereditario jure ab A striaca Gente cum Germanica tum Hispaniensi ad undum decernitur, dummodo qui, adjerit intra ejus fines aut prope mancat . Ubi dies affuit initiandi regis , solemnis pompa e regiis aedibus ad D. Martini

547쪽

processit. Germani, Pannoniique nullo inter se distcrimine, & duplici prasibant ordine. Aulici Magibstratus prosequebantur. Hos excipiebant decem Cois mites , totidem provinciarum , quibus Hungariae regnum componitur , vexilla gerentes . Accia

bant Pontificis maximi, regitque Oratores Hispanus, ac Venetus. Pone istos Estherasus Palatinus cum ipsis D. Sthephani primi regis corona ac sceptro quae Hungari ut regni fatale pignus respiciunt, eb-que diligentissime custodiuntur ; nunc Vienna adducta fuerant. Cuncti usquedum equitesia Archidux deinde sexiugi curru incedebat ; claudebantque pom

pam augusti Parentes haud absmili rheda invecti. Templum, Archidux medius, ingressi, ab Strigmnii Archiepiscopo ad Aram maximam deducuntur. Dum Numen adorant, precanturque pacem Superum; Palatinus e superiori loco , ad populum versus , coronam sceptrum in omnium oculis ponit.

Mox et quod bonum, inquit, faustumque sit vobis liberisqne vestris, Pannonii; velitis jubeatis, A

chiducem Iosephum regem vestrum constitui atque inaugurari Magnis clamoribus: uti rogas, respo sum. Quo Archiepiscopus audito , coronam ejus capiti imposilit; Palatinus sceptrum & regale Insigne, pomum aureum , in manus transdidit. Inde Caesareum augusta Conjuge ; seorsum Rex , suis altrinsecus soliis ad Arae maximae latera conscensis , divinis Mysteriis, ea Praesule celebrante, astiterunt. Sancte peractis, Rex equo insidens ad D. Francisci ducitur aedilium.

548쪽

s 36 HIs TORI ARUM.168 . e/dem pompa. Creatis ibi Germani, Pannoniique nominis sexaginta torquatis equitibus, lustrataque superiori urbe, in inferiorem descendit. In Theatrum , quod in foro construxerant, progressus, e . suggestu civibus apud Antistitem sacramento se obstrinxit, ipsorum jura immunitatesque firmas ratas. que habiturum. Tandem oppido egressus in pro pinquum collem, Κontgsbergum vocant, gladium stringit vibratque adversus quatuor Terrarum plagas, specie tutaturi regnum ab omni parte, qua vis insem retur ; plaudente multitudine , cui, quicquid ex antiquo , venerabile ; veteresque coeremonias jam

. , prope Vacuas, rerum oblita, quas indicabant, aniat

tumultus. atque admiratur. Sub Id prope tempus atrox procella

Regiam Orientis invasit, nec quievit nisi edita in-kh. . ij gςnti strage, dc in Ordinem redacto Mehemete rege. Principium duxit ab ultima infausta pugna . Solyma nus Uisrius suis e fuga colligendis paucos circa Murranisari risi is moratus dieS, Petri Uaradinum contenderat, a Vcrν,σquarta assiduis increpitusJaniZarorum vocibus , acerbe que

rentium sese in praelio a praetorianis equitibus ignaviter desertos, nec poenas proditi exercitus ab iis reposci. Ibi certior ab exploratoribus factus, Caesarianos dimissis copiis in opposita loca se distraxisse ; ratusque Ille epituis is, LQxb lingium , praeoccupato in Transylvaniam itianum Arria mit- nere, adducturis Agriam militem & commeatum ς Mimi. negotium exillibere amplius non posse ; illuc alam decem millium praetorianorum equitum , singulis equis medimno farinae imposito, ire jubet ; eo quo-

... que tumultus. Vndia strii.

549쪽

que consilio, ut iis rixandi cumJanizaris occasionenia 3 687. tolleret, acciperetque spatium sedandi componen- syri re sint. dique irritatos animos . Illi suspectam per hostile solum periculosamque, si Lotharingius inflecteret iter, expeditionem aversati, abnuere cum Uimrius urgeret imperium, obniti, minas intendere, ac libere stipendium vociferari, quo quintum jam & Li rere in Usria decimum mensem destituebantur 3 culpam quoque infelicis pugnae Sr malae gestae reipublicae in ipsum transferre ; incusare interceptae pecuniae, qua sua militibus merces solvenda fuerat. Ad haec Ianizari . r i s

praebere aures, ac sensim privatam m equItes odium ναι. comprimere, commune adversus Solymanum prosequuturi . Quae opinio cum gregarios praecipue subisset, eorum animos exasperaVit adeo, ut illum καλ- -tis. catervatim adierint, ferociterque efflagitarint fra datam pecuniam , abdicationemque magistratus, quem tamdiu in Turcicae rei perniciem obiisset. Ignarus , isthaec licentia quam partem exercitus corrupisset; ne sese in discrimen daret , cohibuit iram , stipendium cras bona fide erogaturum pollicitus 3 magistratum , dictitans, non in sua , sed in Regis esse potestate, continuet an abdicet.

His leniter dimissis , accersit Mustaphum Janti rorum praefectum , familiarem suum; quem- , quid .., Tu, is

istud rei esset sciscitatus, cum audisset et & adhuc scedit. illum ignoralle factam apud minores duces conspira tionem , & modo nimium compertum habere, omnem prope exercitum eam corripuisse; concubia

550쪽

s 38 HISTORIARUMI 687 nocte per Danubium tenui cymba invehitur Albatis 3 - graecam. Ibi certior faetiis, ab eadem lue haud esse intactum praetorem presidiumque, recti iter ByZa .: ς 'ρ tium pergit , praemisso qui urbis praefectum Caim canum vocant) amicum A familiarem , ut sibi praeoccuparet conciliaretque Regis animum , commoneret . Quod ubi novit e sententia contigisse, Me-hemetem & ipse convenit ; minuit acceptam cladem; eo habitus Iermo.. exauget militum arrogantiam, qua per suum latus , inquit, regiam majestatem vulnerassent Ab Rege consultus : quod huic malo remedium; non aliud respondit , quam quod pereuntibus igne magnis Reae pluriuriis aedibus I si praecidas, unde inflammantur. iussus edere mortem dece inflictantium nomina, tribunos sibi graviores instria antium. plit. Decernitur Ipsorum mors; lamZarorum praefecto , ne quis lictori se subducat, negotium datur . . Antevertit Aulicorum Uisirio adversantium nuncius,

re comperta o .

incEdunt alios ad proscriptOS admonens ut sibi caveant ia Tunc vero

., isti iurere , palam vociferari: non satis Visirio esse, hostium ferro objecisse innocuas legiones , stipendio

fraudasse , in apertum rursus discrimen idare voluisse . Nunc etiam, qui miserorum causam egerint; qui, ne penitus opprimerentur, studuerint, ad necem poli., inamquam, addunt, non soli petimur, non hune sibi statuit seviendi finem . Cunctos sibi delendos. lacerandosque proposuit; sed scit, nisi nobis opprestis, ad vos, custodia vigilantiaque nostra tutos, aggredi haudquaquam poste. Quocirca V strae prospicite, milites, securitati; cavete custodi- . buxi

SEARCH

MENU NAVIGATION