Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

mature exercitum dissolvitie reputarunt Ulcum' iis 88 que se res habuerit, adversis sermonibus haud leviter exagitata est, gravissimisque praesertim civium querelis , expostulantium: indefensos objici se Scytharum populationibus, quae hoc pariter anno foe-Σ indit Isime invaluerunt, dum ad eas arcendas tributis e haurirentur , praesenti damno, nullo deinceps emolumento . Nec Mosthi tacuere, qui cum longe minori apparatu, quam praedixerant, nihil per aestatem adhuc egissent praeter excitatum ad confluentem Qui tamen prae Samariae Borulenisque amnium castellum, quo Scy- ος 'si 'ς η'ς. thas ab se repellerenninertiae excusationem, translata in Polonos culpa , sibi ex aliena desidia quaesierunt uenon tamen decepta, ut superiori anno, prudenti rum expectatione ; quae, si semel fallit, raro iterum excitatur. At Uenetis longe diversus animus. Laeti Fenetorηm m

prospero superioris anni armorum successu , elat, νὴ Misi que Imperii amplificandi spe, nullis ad conducendos

milites parcebant sumptibus. Tria Germanorum millia a Principe Carolo virtembergensi adducta. Duo ex Helvetiis conscripta.Mille & quingenti Veteranorum . ...e Dalmatiar praesidiis deducti, suppletique ibi provin- eorum mpeuiatacialium Italici nominis delectu. Acuebat apparandi 'belli curam data Mauroeeno Imperatori suprema Reipublicae dignitas, mortuo sub Martii finem Marco Mauroranus Dux Antonio Iustiniano Duce . Non enim ue cum eadem ταρηβος

Respublica optime de se merito insignique civi, illo

omnium amplissimo perpetuoque magistratu Inaximum, quod haberet, praemium persolvisset ; visum

572쪽

Relim et arm rum imper aendia a Tureistumaltuatur, σquam b rem. Prator rem aliis interficitur.

Misimis ibi Inaagendis excubiis negligentia. Ea de re monitus Mauroranus illae raptim elaser cita

Senatoribus est , egregio fortunatoque arriorum praesecto exercitus suos orbandos esse. Itaque, ex leta vetustatis memoria, cum sibi ab nimia Princiapis potentia, dum bello praeesset, pertimuerant, fietique suarum legum aequabilitate, quae facilὸ compescit altiores animos, ei classis reique militaris imperium non abrogarunt , intra tamen eosdem fines, ac fi praetori daretur, coercuere ue aucto decore, non

auctoritate. Ille acceptis Dignitatis insignibus , datisque paucis diebus militum gratulationi, cum jam Venetiis supplementa advenissent, ic quas secum habuerat copias solerti cura tactae quippe de hac hje- me pestilentia fuerant sanitati restituisset, adulto jam Vere, quo proras dirigeret, cogitabat. Cum repente nuncius affertur, Candiam oppidum, Cretae insulae caput, atroci militum seditione involvi. Praesidiarii stipendium , quod diu expectaverant, Byrantio iam tandem acceperant, sed trimestri su ducto; siquidem quidpiam undique ad sublevandam aerarii inopiam corradi Uisirius jusserat. Ueriti Pra toris fraudem, facta manu, frustra ab sese amoliem

tem culpam cum quatuor aliis tribunis obtruncaverant. Stupore deinde ex ipsa sceleris conscientia

pressis obrepserat vigiliarum negligentia, solutaque disciplina , urbem tuendam nihil pensi habituri,

dummodo sibi consultum foret, videbantur . Re per incolarum aliquos, Veneto adhuc nomini addictos, comperta, Maurocenus ducem fortunam sequendam ratus, illuc cum triginta quinqueremibus,

573쪽

quarum octo Melitenses in itinere se conjunxerant I 1688 extemplo solvit. Ubi in oppidi conspectum venit, novit illicor civiles discordias insito in hostes odio placabiliores ; & scelera, ipsorum si horror incedat,

exacuere animos ad virtutem, seu sperata inde venia, seu probro superinducta honesti specie delendo. Pnesidiarii statim ac propinquare classem Viderant, cieato sibi duce quodamJanirarorum strenuo viro , ρ ρ --, tormenta obverterant; stabantque pro moenibus frequenti corona, hostem lacessentes armis ac malediactis. Ille cognito, arcem munitissimam nee praesidii voluntate nec suis modb viribus superabilem ; nono sinam ramale die in Saronicum sinum, unde profectus fiserat, cir- Ο ea Poron insulam se reduxit. Ibi nautica re penitus expedita , recensitoque exercitu; cum Reipublicae stipendia facere peditum tredecim millia , equites octingentos reperisset ; Melitensium praeterea milleta rimitum-- adesse cum centum viginti alba signatis cruce , d mox octingentos Hetruscos cum sexagenis itidem decoris purpurea cruce affuturos; quam suscipiendam expeditionem, inter paucos, quibus aut dicendae sen tentiae aut ferendi suifragii ius erat, agitare coepit. Me e germiam Alii Cretam cum omni exercitu repetendam rens ς - --ς ες. hant, insulam proventu divitem, loco opportunam, natura dc munimentis,si occuparetur,minus dissicilem, ut res docuerat, ad retinendum; vetus caeteroquin Alsi eretam ia- Reipublicae patrimonium ; quod recuperatum m dum pro

ximam, nondum mollito ingentis iacturae dolore, G...ti jucunditatem allaturum esset. Neque veru, ebant, TonLI. Bbbb Cam

574쪽

36, HIs TORIARUM rε38. Candia, cidoniaque, unde totius prope insulae s

tum pendet, tametsi protectae validis propugnaculis ,

nos ut ab sese abstineamus, deterrere debent. MCenia siquide quamquam firmissima,civium tumultu, militum seditione debilitantur. Tumultus autem , ubi illue justo cum exercitu pervenerimus, non defuturos portendit nunquam e popularium animis

obliterata mitissimi venetorum imperii species, Tu carum durissimi. Et praesidiarios iterum in seditionem ituros, haud modicam erinde spem adesse , quod medii inter oppugnationis discrimen'poenam commissi seeleris, deditione sibi consulant, necesse sit. At dudum ad nostrae classis conspectum nihil moverunt' Id unusquisque mirari desinet, si reputet secum ipse: dubios animos objectis solum gravi periculo aut spe, quo propendeant, impelli; ει nos

tunc ut impares ad oppugnandum, ita & ad alterum praesidiariis , alteram civibus inferendam fuimus .

Nunc quidem, si viderint quassari moenia, agi Vineas , instrui aciem militum ad irrumpendum , libere ingenio obsequentur suo. Ad haec momentum addit fortuna; cujus prauentem erga nos benignita tem non intemoscere , insipientis esset; negligere , inertis . Alii Chalcidem Euboeae caput , qua

iacite H is capta omnis in potestatem insula coneessiua saret, Invadendam arbitrabantur; rati, duas illas Creten sium arces, quantum nunc ipsis legionum admoveri posset, vel sua mole bellicoque apparatu facile demius M. Cum praesertim euacto in id exercitu im

575쪽

eumbere haudquaquam liceret; nisi quis vellet Peloponnesum Ismaili praetori certam praedam objicere, eo statim per apertum isthmum pervasuro. venia

autem alieni timoris aut benevolentiae in parte su rum virium constituere, ejus esse qui in rerum agemdarum consilium nihil magis quam desiderium adhibeat , & cui plus earumdem rerum initia quam ex tus eurae sint. Quod si Chalcis undique perpendatur, his prope vacua dissicultatibus videri debet. Una illa ; non plures, ut Cretam, urbes; Eubaeam tegit; non, ut istae, rostratis viget propugnaculis, sed prisco more; paucioribus machinis, minori instruitur apparatu . Contra vero Veneto Imperio adjiceret

uberem ingentemque insulam, quae quicquid hactenus in potestatem redegimus, objectu suo permun fret, Atticae Beotiaeque possessionem daret, Thessaliae ac Macedoniae immineret. Caeterum regionis amplitudine non contemnenda; quippe quae in centum supra triginta passuum millia protendatur, Iata quandoque triginta millia; vetus & ipsa Reipublicae patrimonium , ei dono data a Rabuino Carcerio ejus Principe, quam a Turcis, se impare, tueretur; Mstrenue tutatam fuisse ad annum usque septuage. mum supra mille quadringentos; quo tempore secundi Mehemetis vim non pertulit, ab eo misere Pypressa ac dilacerata. Adeo demum propinqua Pel ponneso, ut huic timendum non sit, copiis quamquam omnibus illuc traductis. Turcis enim a tergo insisterent, praeciderentque viam redeuntibus, si per

576쪽

4 HisTORIARUM 3688. isti mum quidpiam conari vellent. Gnigsmarchus

-ema neutris assentiebatur, assirmans: his, quae modo ecois ' sent , legionibus atque sibi inexuperabilem videri Cretam quamquam validioribus insessam oppidis, ac Euboeam, nisi prius acie perculsis fugatisque Thracibus, qui circa Thebas , Chalcidi auxiliatum ituri, castra posuerant. Raro enim & nisi longe majoribus copiis vinci urbes, quae novis submissis identidem . viribus revirescant. Prius itaque in apertam pugnam lacessendos hostes. Si confligant; certam Venetis numero, virtute, fortuna potentioribus, victoriam, indeque superandam Chalcidem sese ominari. Si r nuant vallo tecti, ac nequeant in praelium elici; ab ipsa tunc enimvero abstinendum, ad quam simul oppugnandam , intercludendaque ab continenti subsidia tantum adesse robur non videatur; ac potius de Epidauro Limera cogitandum, quam tametsi natura munitiorem subigere facilius sit , interclusa terra marique auxilii spe ; utilius quoque , liberata penitus Peloponneso. Parum istud Mauroceno Principi visum, nec initi magistratus decus, quod nobiliori alia quo facinore illustrare vellet, aequaturum. Id Euboea saltem, si non Creta , in potestatem redacta consequi se posse ratus, noluit ex hostium pendere arbitrio , si ob arent a pugna se cohibere ; sed ad

chaleis is, . . CtalciMm , Vel externa haud prohibitam ope, M. dendam plurimam Conventus partem rei splendore suaque traxit auctoritate. Re deliberata, paucos milites praesidii specie ad isthmum locat; collectisque quin

577쪽

To. I. LIa. VI. ros ruos per hyemem Athenis reliquerat, deseri oppi

um dejectis moenibus , incolas in diversa Reipublicae loca traduci jussit ; cum incommodum nulliusque momenti esset, eam nimis hostibus apertam oram retinere. Exercitu in naves imposito, ineunte Quinctili vela e Saronico sinu in Euboeam secit. Vix in altum provectam dira procella disiecit classem. Quinqueremes Sunium, bellicae actuariaeque naves Andriam tenuere. Illae deinde obnixae remis quarto diei Euboeam appuIere quinque ab Chalcide pastuum millibus . Turcae descendentibus nullam fecere moram, Cum nec Omne munire litus, nec quo exponendi forent , facili ubique trajectu, scire possent. Quievere pariter, dum turma trecentorum equitum ipso Κο-nigsmarcho duce propinquum nemus perlustrat, qua legionibus iter ad urbem faciendum erat. Postridie a MaurOcenus cum eodem supremo copiarum praefecto, aliisque majoribus ducibus , tribus quinqueremibus prope turrim in obverso portus latere ab oppidanis desertam progressus , speculatusque oppidi situm N quibus operibus concluderetur; consultare aggreditur , unde & quo pacto oppugnandum foret. Constans Gnigsmarchi, eaque pluribus iterata sermonibus, opinio fuit: oppugnationis initium ab ea munitione deducendum , qua pontis aditus ab continenti custodiebatur, auxiliisque serendis facilem muniebat viam. Angustam illam & tenuem leviori, quam caetera , conatu obtineri posse , capta Verb, Chalcidem illico in potestatem venturam, intercisa

Athena desera a tura Venetis.

classis Euboea appellit. Asilites nullo imis

fidis munitiones perlustra . De op x uda modo mi uu rt.

tentia

578쪽

militari mentia. ehauidi exere

eas admovetur

366 HISTORIARUM undique subsidii spe . Contra sensit Maumcenus,

causatus a non alibi quam eirca urbem terendas vires M tempus, ne non deinde sufficerent occupandae; praesetulit quoque inopem aquae locum, asperum M longum iter convehendis machinis & commeatui . Haec facile diluebantur. Etenim nec tempus defect rum videbatur, vix inita aestate; nec vires, castella celeriter expugnabili; & aquam non deesse repertum est, perenni fonte puteisque propius erumpentem nec compendiarium iter, alluente mari. Nihilo tamen secius in sententia mansit ; incertum qua causλVir, caeteroquin belli peritissimus, in re adeo manifesta dissenserit. Rumor invaluit: dissiculter ab eo probari consilia, quorum non esset auctor; seu po tius reputantem insitum Turcis metum, suamque se licitatem , cum de urbis interitu non dubitaret , ad eumulandam sibi facinoris gloriam suo etiam, non alieno, interire consilio voluisse. Deinde conspic tum: male coeptis, Ob recentes ex ea parte quotidie superinductas copias, succedere; attamen in suscepta semel opinione obfirmasse animos, ratum: fortunam, ut saepius antea, quidpiam insperatum exhibituram. Reliqui duces Mauroeeno acta sere, alii reveriti, alii adulati Principis majestatem . Itaque , appulsu majorum navium contracto universo exercitu, juis que Venerio praetore novem bellicas unamque i cendiariam navem per Maliacum sinum in superiorem Euripum ad oppugnationis tutelam traducere 3 ipse a. d. X. Kal. Sextiles prope Chalcidis moenia

579쪽

eastra posuit. Iacet Urbs in medio Euboeae litore, ubi tog.

sese in mare protendens vix quinquagenos passus a urbissitu- Boeotia distat. Sexdecim in quadrum stadiorum lorica, turribus prisco more interjecta, quarum duae in angulis validiores, circummunitur. Frons de laterum pars quippe in peninsulae modum nonnihil

prominet mari alluitur. Reliquum murorum fossa, interfluentibus undis, protegirur, centum lata pedes, vicenos alta. Utrinque, curvo aliquantum litore, statio navium. Pons illam fornicatus, Sc pr

pe medium sublicius, ubi supereminet turris, ει qua praebet, si remos demittat, aditum quinqueremi, continenti jungit. Ibi levis tumulus argillosus Carababam vocant ; unde per trecentos passus ad pon tem via . In eo castellam, quod dudum memoravi mus , Barbari triquetra forma construxerant ; indeque cuniculum ad ipsum pontem deduxerant , vivo cavatum topho, ne descendentes milites niarit, mis hostium tormentis sese aperirent. Urbem ipsam suburbiaque novo atque alto per inaequale solum V l N-.ω -isumto & sota cinxerant, arcendo longius hosti, o e- varium. ctisque machinis territando. Utriusque auctor operis

Hieronymus Gai pus Uastallensis ; quem non ita pridem Christianae Religionis Venetaeque militiae de- BOEriaris eο sertorem perditi mores, iraque ex aeceptis injuriis h. σηπε . in praeceps dederant, magno Turcarum beneficio; ari illa 'eris δε- quippe cujus arte nune plurimum Chaleis steterit. β 'Adeo huiusmodi ingenia aut dimovenda ne noceant, aut leniter ad virtutem bonamque frugem exci

580쪽

s 6 8 HIs TORIARUM

iri g. tanda . pretum istud , Euripi nomine , celeberri Euripi nasura,σ mum ob inconstantem reciprocandi periodum 3 quae tam dissimiliter priscis recentibusque literis renuntia tur, ut ipsa narrandi varietas falsi, quae dicuntur,

redarguat . Caeterum ea frequentior, quam alibi, reciprocatio , nonnunquam frequentissima nullis. que obstricta legibus , non naturae arcano, ut Uulgo creditum, sed ventis e diversa Coeli regione fiantibus adscribi debet, qui tot per id locorum promontoriis & montium anfractibus sepius repercussi, in tantis ibi pelagi angustiis fluctus modo huc, modo illuc agglomerant demittuntque. Id ne veteri quiadem aetati ignoratum fuisse, Romanae princeps Historiae fidem facit ; quem mira eloquentia in libro XXVVI. rem describentem reserre juvat. D EX

D patenti, ait, utrinque coactum in angustias mare,

is ut speciem intuenti primo gemini portus, in ora ,, duo versi, praebeat. Sed haud facilὸ alia infestioris classi statio est. Nam & venti ab utriusque terrae ,, praecelsis montibus subiti ac procellosi decidunt ;is N fretum ipsum Euripi non septies in die, ut f

D ma fert,temporibus statis reciprocat; sed temere in is modum venti nunc huc nunc illuc verso mari, is velut monte praecipiti devolutus torrens, rapitur. Vineat eo a B ppido passu Veneti idoneo ad vineas agemeant ubi pestilis, das loco, sed incommodo Coeli gravitate, castra lin caverant. Extemplo in milites non gregarios modo, auofluita turn sed praefecturis genere nobiliores vulgata lues. Ω- mi absumpti. f tali quadam incuria perseveratum, qu-mquam

SEARCH

MENU NAVIGATION