장음표시 사용
31쪽
Praestaretque eadem selido textu i illa laboris , Illa mihi haud parvam curarum accommoda partem Lximeret; satis una foret. sed cognita nulla Materies rerum est, solido tam corpore constans Tamque gravi, grave quam solidumque heic postulat usus: Nec fors notescet seclis venientibus. arte Idcirco , natura homini quod parca negavit , Tentandum, possit si vinei. major in arctis Saepe venit rebus solertia, ducit ab ipso Objice saepe suas animi vis concita vires. Quo res cumque cadant, dulcis rapie impetus ire , Orbita qua vatum nulli signata priorum Difficili aonios divertitur ardua clivo Ad sontes: juvat intactam decerpere laurum , VTe juvat integri latices adtingere rivi. Nira , indicta canam ; sed mira indictaque rerum Castalidum chorus almus amat, diffusa per omnes Si partes veri species effulgeat . ergo Iam volucris superas olim ducenda per undas Asseribus mihi cymba e pinu aut ariete sectis Surgat, cui circum pinguis latera omnia cera, Nariciae Sc patulas claudant picis unguina rimas ta In medio malus, qui veliseras antennas Sustineat , possitque immissio picta rudente Et legere & placidis rursum dare carbasa ventis . Rostrum prora gerat , nec scylla aut dira chimoera
32쪽
Torva tuens instet rostro ; verum armiaer ales Formosum ad superi portans Iovis aurea templa Dardanium juvenem . in puppi mihi Daedalus alas Explicet, ac dextra cursum regat, ipse magister, Insuetae comes ipse viae et jam sidera laeva Erigonenque helicemque arctosque ostendat in alta Sede poli. nimis ille autem pueriliter audax Icarus hinc absit et quamvis praecepta sequutus Si foret, euboicas sol pes venis let ad arces, Triste nec augurium coeptis ingentibus esset . Tum demum volucris caelato in robore currus Aeolios ponam fratres. hac parte serenus Nubila aget boreas scythica nive, & horridus illa Nigrantes quatieris pennas caput exeret a tister ;- Iois hinc Eurus equis volitabit, & illine' Floribus adspergens Zephyrus rutilantior arva ,
Ac tremulo leviter crispans vaga caerula motu .
Talis ac aliae veneris, quem mille sequuntur Hinc atque hinc pueri aligeri , ningulitque rosarum Imbre super, sudo fertur levis aethere currus. Talis & ille, sero laesum qui vulnere Martem Sua ulit ad caelum pernix, & gargara & altam Implevit fugiens magnis stridoribus idam . Haec tua puppis erit: sed ne mihi laetior axem Hoc subito ad caeli properes adsurgere terra Ex humili. quondam liquidas ennabis ad auras,
33쪽
Nune vel tum frustra conanti. pondere pressa Cymba suo, quamvis invitent flamina cursum, Τerrae adfixa manet , necdum levis evehit illam Aeris aura gravem. tu qua pervincere victor Cuncta queas, artem paucis age percipe dictis , Atque alte memori praecepta in mente repone. protinus in magnum curvanda est lamina ferri Ducta globum , ferri, sive aeris, sive oricalchi , Mole sua tantum qui curvis aera claudat Parietibus, quantus satis est, ut pondere vincat Ille, globi pondus, proprio . dein aura per artem Scilicet extrahitur paullatim , atque oris hiatus Iam vacuo in vase obstruitur , via libera rursum Ne pateat, ne qua subeat penetrabilis aer . Interea sursum vacuus globus ennatat, ac se Librat agens hine inde auris tollentibus . illum . Ni teneas, superas numquam rediturus in oras Quippe abeat, nebulisque erret commixtus in alto a Quid i si non unum, plures at seceris orbes Hoc genus, ingentesque adeo vastumque tumentes s Intus uti magnam vim claudant aeris , ipsam
Quae superet Ionge puppimque & vasta globorum
Pondere majori latera i in sublime volantes Effugient, navimque ferent , si sorte tenaci Jungatur nexu, simul ac gravis exiit aura .
Aspisis, ut pueri quum stagna per hiunida nerei
34쪽
Nare timent, discuntqua tamen: ne pondere mersi Aequoreis vitam ponant sub fluctibus, utrem Vel tumidum dorso pavidi prius addere lucrunt, Subere vel molli inniti. sic aequora tentant, Hae ope se librante quantum gravitate premuntur, Tantum etiam tumido contra attolluntur ab utre; Qui minus est multo quoniam fluitantibus undis Ipse gravis, non ille alte super innatat unus, Sustinet at summo iunctum sibi gurgite pondus. Nee me sorte putes tibi somnia fingere vatum , Falsaque pierio commenta ornare lepore ,Αera quum doceo graviorem evadere posse Nempe globis ex aere aut duro corpore ferri. Nullae hele insidiae vatum ; nec pelion Ossae Impositum canimus , durumque cubile Typhoei Inarimem, aut aetnam Enceladi; non caucaso alto'. Usque renascentis jecur immortale Promethei, Tergeminumque canem, flammantiaq; ora Chi moerae , Phorcidas, Harpyasque , & corpora Centaurorum . Talia cecropiis sub mendaci Aracyntho Sat celebrata viris; semper florentis Homeri Talia sat cecinit non uno carmine mula . Vera magis canimus, quam quae vel corniger Ammon , Vel tripode e Clarii suevit responsa sacerdos Reddere, quum tenebras mortalia pectora nondum yxcutere, ac tectam valuere agnoicere fraudem
35쪽
Ambagesque dolosque . ita tute fatebere victus , Ni refugis, certasque piget cognoscere leges, Ipsius e veri sacris penetralibus haustas. Per medium mὶ quaecumque globum nam linea recto Transit ubi ductu hinc atque hinc, ea dicitur axis Ipsius transmissa globi . di mensus in aequas Hanc quascumque velis partes di quotquot, ad illum Si reseras, magno rectam qui amplectitur orbe
Circulus, inventa subito Iaetabere tota Corticis externi facie . tum secta suique Dimidia iam parte carens ea recta trientem Totius ad magni reseratur corticis ; ipla Alta dabit spatia de molem repetita globorum . Iam geminos conferre globos, iam noscere certam Ne pigeat seriem , quoque ordine longior axis Augeat exernam faciem , quoque augeat intra Ille cavi spatia ampla globi . tres axis in ulnas. Alterius tantum longus procurrat; at alter
m Haec quidem delibata ex geometria , ut clamriora sint , non abs re sortasse erit , si geometrarum verbis exponantur. Igitur diameter Sphaerae 'be axis effreeta quaevis per centrum ducta Or utrinque terminata ad superficiem . Circulus maximus Sphaerae es ille, qui ori rur ex fectione plani cu uois, quod transeat per Sphaerae centrum . Supe cier vero Sphaeriae aequatur areae circuli Z.tbeniti pro radio diameti tim imus Sphaerae 3 is soliditas Sphaerae aequalis erit trienti producti ex quadrufo
36쪽
LongIor alterius sese ulnas proferat axis Ad denas . primi lacies se nempe per ulna φParva novem tendet 3 sedenim curvamine vasto Centum ulnas facies postremi excurret in aequas . Quid spatia i an pariter crescant sic ipsa vicissim λHaud ita: namque globi , cuius fuit extima centum Lata ulnas facies, eius spatia intus ad ulnas Mille pares crevere, ingentique augmine turgentis At vero alterius tantum spatia intima ad usque Septem & bis denas crevere . ita protinus ampla Se spatia immensum sundunt, quum longior axis Curvato se forte globi distendat in orbe. Haec ratio, haec series, quamvis ingrata camoenis sDum myrto idalia & odorato hyacinto Pindo in florenti texunt halantia serta, Acciderit , dicenda suit: namque usibus apta Pluribus , huic nostro in primis. sors ipsa colendo Mollior adsuescet parnasi in vertice vatum B R Di- circuli maximi, vel producto ex triente superficiei or δε- midiametro . Hine L aerae funt inter se in ratione triplicata diametrorum ; earumdem autem superficies sunt imratrone Istum dupli ala diametrorum : nam areae circulo rum maximorum funt in duplic. ratione radiorum, quibus accedit ratio ipsorum radiorum , qutim pro habenda sphaeraeae ducantur in diametros vel radios; atque ita fit tripliacata . Notandum, in versibus adhiberi heic verbum Refero
pro Multiplico quum ipsa multiplicatio sit quas quaedam
comparatio vel relatio repetita.
37쪽
Dicier ore . nihil non vestro munere , divae ,
Sperandum, ex quo per salebras perque invia quaeque Stayadem n) vadentem alma excepistis in umbra
Sacrorum nemorum , capitique insigne dedistis, Quale prius nulli cingebat tempora , sertum . Hoc igitur proprium formam sortita rotundam Corpora habent; facies multo minus extima eorum Crescat uti, curvo spatium quam cortice clausum, Si m ajora eadem facias . hinc horrea curvum Hinc tua si referant orbem cava dolia ; eidem Structa mihi sorma jam sint, at quattuor ulnas Exterius mea laxa magis , discrimine credes Non adeo magno se inter differre: labore Quum tamen assiduo placati hominumque boumque Liber & alma Ceres complebunt utraque donisa Et segeto S longe vincam te munere bacchi Ditior, horrentis metuam nec frigora brumae . Quare etiam minus ipsa gravis licet aeris aura
nuitur , vir in omni litterarum genere plane doctissimus , qui jam , quod optandum ei potius quam sperandum videbatur, illud est consequutus, ut rerum gra-Niis marum , quas lucretiano stylo describit , difficultas Rique asperitas cum latini sermonis elegantia ac secili-xate certare quodammodo videantur . Itaque de illo ι ecte Cuuichius ait:
38쪽
LIAE R ΡRIM Us. II Corpore sit solido , j usium quod possit in orbem
Curvari, evadat gravior tandem illa neeeta est , Usque globus major si turgeat . intima crescunt Quippe.magis spatia atque magis , convexa sed extra
Non pariter crescit facies: fluitantis ut aurae Pondus item , quamvis suerit minus ante metalli Pondere, tune ipso fiat majus. subit orbem Aerii fluctus multo nam copia maior, Quam nova materies, qua grandior extima crevit, Illa globi facies, accedat . proin quoque tantis Aere maiori vacuus, pariterque levatus Pondere maiori tanto globus enatat alte, Iani vice mutata, caeli suspensus in ora.
Plena velut dulci si vitrea pocula vino In liquidis demissa sinas immergier undis, Ima petunt : si mox eadem spumante lyaeo Iam vacua in summa ponas cava leniter unda a Suppositis tolluntur aquis, pellucida vitri Sit gravior quocumque licet natura liquore . ,
Vidi ego nam si ueri phoebo mon rante poetae , - 4iιidquid agunt manes, cernimus , se operi. Vidi umbram ingentem Neutoni umbramque Lucre i Stisadae media nocte subire domum: r e mora ; dia viro scribenti carmina magni Ad satus hine atque hinc adfliterunt comites tAlter se incoeptum doctrinae luco ri Viι s . a aeter musaeo nectare ae parsit
39쪽
Novi autem , melior o cui iam sententia vis. Illa. suit, tenuis pando si corpore fiat
Sic ratis, ut vera volucrum sub imagine fallat Spectantes, magnaque adeo ni turgeat alvo, Ignaris iam possit avis non ficta videri. Omnia enim volucri similis 3 collumque , caputque Tergaque , multifidasque alas, caudamque patentem In quascumque voces, facilem se flectere, partes. Jam neque tunc orbes vacui, non ulla paranda Texta serent ex aere, petant quae daedala nubes . Nam validis quidquid nervorum viribus usae Pennigerae . praestant volucres, seu tollere corpus In sublime velint, seu pronae insidere campis sHoc homines clausi curvata in mole per arcem Efficiant vasto quatientes brachia motu In numerum, ac pariter pennatae mobile cymbae Remietum alarum motantes impete magno . Tum valido plumae nisu adtollentur, & omnes Rccipienῖ, tenuemque magis magis aera carpent IDonec , ut insuetos quum prolem ille armiger ales
- Ο Intellige Petrum Iac. Martellium , cujus laeic navis breviter de1cribitur: de hac ipse primum lib. q. sui italici poematis de oculis Iesi ad Amaryllidem mentionem fecit eamdem postea fusius explicavit, vindicavitque in
dialogo a quem de volatu tui ipsit .
40쪽
Instruit ad cursus, plumosa volumina quassans Emicuitque solo , caeloque it navis aperto. Sed quis erit, firmo qui tantum corpore possit Eniti, viresque suas conte dere, ut auras Tollat in aetherias volitanti hanc remige molem Multa latent heie salsa: ratem nisi nubila in alta Evehat excluso levior globus aere , frustra Conando miser ingratum experiere laborem . Ergo ades, & solum mea jam vestigia serva. Heic etiam vera ratione ostendere possim , Ille globus quantus sit oporteat , aetheris oras Qui queat in superas corpus sitstollere , quanta Auctum mole velis, & quanto pondere . sed maeSingula scrutari, tenuesque evolvere curas
Et piget, & fessam subeunt fastidia mentem pSeu quod pimplaeum renuunt hirsuta leporem , Seu fugiunt quod parva hunc diae lucis honorem
Cuncta tamen qua sponte fluant ab origine dicam Atque iter ostendam certum , ne devius erres, Aut incerta solo gradiens vestigia figas. Sae cognosse viam et neque en Im tibi laudis amore Pectus eget, metuisque viae te credere stilus
Quamvis difficilii sic & jucunda voluptas
Fors magis adveniet , per te quum plurima nosces FEt velut inventis primum laetabere rebus. B Iam