장음표시 사용
61쪽
Ne rapido nimium supera ad convexa volatu Abripiare citus 3 placido sed vectus in altum Ceu Zephyro sensim magis & magis usque ferare . Nee sum animi dubius, mirum tibi posse videri, Ista minus fluido quum sit gravis aere puppis ,
Cur pariter summas aurae volitantis ad oras Supremumque locum trans subdita nubila vecta Non eat; atque illuc librata evadere certet, qΙpsam nullus ubi jam desuper urgeat aer tSic etiam aequoreis leviores fluctibus ipsae Caeruleae naves silmma librantur in unda; Per medios nec subter eunt, loca pervia tantum Squamigeris gregibus, latices; nisi forte coorta Ventorum ae pelagi rabies infracta carinae Disjiciat latera , M torto Voret aequore vortex. Quamquam tunc imo subsidunt omnia fundo ,
Nec medio pendent suspensa in gurgite , salsis
Quae sunt cumque undis graviora r ita nempe vel alte Cuncta natant, vel cuncta jacent demersa profundo . Haec tamen ut certis valeas deprendere falsa Indiciis, certaque animi ratione resolvas, Contemplator, aquas quum caelo affusa minantur
Nubila, & in tenebris phoebi latet abditus ignis:
Nunquam alte regionem omnes tolluntur ad unam
Imbriferae nubes ; sed pars petit edita longe, Pars autem magis ima tenet, propioraque terris Aerio
62쪽
Aerio spatia in campo . nec secius omnes Altior haec , humilis magis illa, in tramite caeli Suspensae medio fluitant; insistere summo Nec spatio certant, neque item , licet altior aer Imineat, lapsae terras volvuntur ad imas. Nonne etiam superas quo caeli fugit in oras Alta magis , terris secretaque , purior aura Hoc fluit, ac minimum terretiadi obnoxia faeci Sidereis longe in campis p ibi nubila nunquam , Nunquam imbres, nunquam densantur turbine nimbi
Aurea sed videt species , & pulcrieomus sol Indistincta suae diffundit spicula lucis . semper enim tenuatur ; odor ceu dii situs halat Ille minus, quo se in superas magis extulit oras, Vel cilici quum scaena croco persusa renidet,
Arave quum thuris panchaeos efflat odores . Densior hinc etiam primae regionis in altum Multa efferre queat, rarus quae deprimat aer
Alterius 3 quaeque hic possit suspensa tumenti Ferre super dorso, neget alter rarior , illum ordine qui sequitur . vario pro pondere navis Proin tua se varia sistet regione, nec ultra Quaeret iter librata semel, spatiumque feretur Per levius sese & gravius, media inter utrumque. At maris effusi densum quod corpus ubique
Est aeque, haud gravior fundo pars altera sedit,
63쪽
Altera pars unda in se inma subtilior ; ipsa
Fit quoque uti cymbae curvatae pinea vexi Summa petant pelagi, summoque in gurgite tantum Se librent, sistantve vadis demersa sub inris. Praeterea, magnam lymphis ingentibus urbem Qua Tamesis lambit, multi voluere per artem c d Institui sic posse rates , ut subter aquarum Per liquidos mediae fluctus, infraque supraque Circumfusae undis narent 3 ceu grandia Protei Armenta, atque alia immensi vaga monstra profundi
Nec vero pugnax ausim contendere contra ,
Ut solet ignarun vulgi genus, omnia falsa Qui credit, quaecumque sibi miranda videntur
Rrduaque: ante animo multarum foedera rerum
Vestiganda acri ; tum quid vel possit oriri
Vel nequeat, dicendum . aliter de tramite recto Iudicii abripiet praeceps te saepius error . Nam d) In hac opinione Mersennus est. Uarias autem navium species habes apud Thomam Garzonium ; quarum celeberrimae sunt illae tres a Gulielmo Schrotero inventae, & a Scoto nostro in sua Mechanica descriptae. Celebratissima dc illa Roterodam etas est navis, huic similis etiam Antuerpiensis , cujus Famianus Strada Lib. II. deo. II. de bello blico , mentionem secit. omnibus vcro praestantior hoc in genere illa fuit, quae in- Pectante Henrico VIII. tamesim subiit, inque sui adi iratiouem oculos O milium , qui aderaui, conversu .
64쪽
Nam qui Lobest, fieri tanto ne pondere cymba Possit, uti quantum subjectis tollitur, illis Quae super incumbunt, tantum mergatur ab undis a Tunc non illa quidem fundum descendet ad imum supposuis instant lymphis , non gurgitis altio Summa petet , laticis supera depressa liquentis Parte alia 3 sese certa sed sis et aquarum. Sub regione , aequis hinc atque hinc viribus acta, Re pariter suspensa. velut, diversa quadrigae Quum geminae in spatia addunt se & discedere tentant,
- Si modo se nexu teneant ac viribus aequis
Alipedes hinc inde trahant ; immobilis haeret Utraque , libraturque t haud hane haud tendit in illam. Ulla plagam , torto licet acer desuper instet Iuste sonans auriga, omnesque effundat habenas.. Magua hine utilitas , magnum navalibus esset Auxilium pugnis: & quantum bella juvarent Aeriae classes; medias tantum ipsa per undas Navigia haud viso venientia tramite, & armis Improvisa imi de sede furentia Nerei. artem Atque equidem haud dubitem, quin haec quoque dira pςr
Damn)que Sc immanes ad mutua lanera clades , Tantus amor caedisi mortalia pectora tentent. Ne veto, ne talem animis adsuescite pugnam, Spicula neu properae nimium nova quaerite morti IMille patent lethi caussae t satis in mala nostra
65쪽
Vertimus Ingenium e rIgidos conflavimus aer In gladios hastasque & acuta cuspide tela a
Unde unci melius vomis formatur aratri, Plaustraque eleusinae matris , cerealia dona . Ιonem etiam valii subductum fraude Promethei Innumeros vitae munus mortalis ad usus
Perdimus in caedes. cujus vi plumbea grando Terrifieo jaculata sono late agmina sternit , Sternit equosa altas & lando diruit arces, Quin homines contra quin ars obsistere possit. Vita suit certe potior, quum sanguine nondum Ιmmaduit nostro tellus, non fluminis alvei
Purpureis rubuere undis; nec noverat ullus Arma, nisi inverso cererem queis conderet arvo , Fissile vel robur vel celsam exscinderet ulmum , AVitigenam aut premeret frondem . nunc vividus artes
Extudit innumeras usus ; sed & omnia regna Vipereis crines Alecto impexa colubris, Non mare non linquens terras, hostilia ad arma Exciit, ac magno seriarum involvit in aestu Bella necemque serens & tristia semina cladis. Quod superest , media quum jam volitabis in aura , omnia que is regitur pelagi per caerula cursus , Illa tibi tractanda: secus neque tutus in alto
Nare, neque optatam poteris contingere metam.
66쪽
TellurIs vastae facies & mensa locorum Intervalla viis cunctorum coonita debent
L si e tibi: campique urbesque atque edita caelo Culmina, & aequorei tractus circumfluuς humor Qua pateat, qua se steta per diversa prosundat. Siderae tum late magnum per inane notanda ,
Quid pluviaeque serane hyades, quid plejas, & haedi
Nascentis sidus; vel quid minitetur Orion Turbidus, aut heros stricto Danaeius ense . orbem etiam triviaeque juvat servare , cadentis Et phoebi ; martemque venus quoi lumine cernat . Saturnusque jovem , cyllenius ignis utrumque . Non quod celsa sua quidquam vi sidera posse Ipse rear tanto a nobis distantia . tractu , Hoc moneo verum & habentia tempora noctis , Et varios caeli signant quod fulgida mores, seu purum reserant, fuscum sive ore colorem. Ante tamen tristesque hyadas Sc oriona & haedos,' Mundus ubi ad scythiam adsurgit, spatioque coercet Inrequἰeta brevi volventia lumina, & alto
Non sinit oceano condi ; sub cardine summo Usque nitens ursae te sidus glaciale minoris D No. e Graeci quondam ὐ aliaeque gentes ad majorem Ursam vel Helicen , quam primus observavit Nauplius ,
67쪽
so . . NAVIS AERIA. Noscere te jubeo, caudae quod parte sub ima
Emicat, ac dubias vasto regit aequore naves.
Illa tibi monstret cursus , illam aspice semper Axe sub algenti rutilani et stat proximus illi , Areas & ipse olim , stellato corpore sulgens Arctophylax. nautis non ipse irascitur ardens, Sed vigil observat , ne qua se Parthasis axe
Auferat , aut vetita nerei se proluat unda . Quin & quum caelum nebulae obsedere, nec ulla Nimbiferam per noctem aegris mortalibus ardent Lumina, hyperborei sedem magnesia signi Prode ζ acus, certoque ostendet pendula nutu , Qua gelidus sit parte polus. nou vertit ad afros , Non ea ad hesperias aciem vel memnonis oras K Li- si Theoni credere fas ς vel , juxta Flaccum , Argo- minut. lib. I. , Tiphys ille celebratissimus Nauclerus, cursum instituebant : unde Aratus inquit,
Rt Phoenices iter dirigebant ad minorem Ursam. teis stibus Eustathio Iliad. te'. Et Arriano Exped. lib. v I. quam dispexit primus juxta nonnullos Thales Milesius origine phoenix ; apud Hyginum lib. II. Poet. Aaron. Tutiathium Itiad. δ. & Theonem in Aratum . Phoeni- Cios nunc Europaei omnes imitantur. Uide Potier. iues Archaeol. lib. III.
68쪽
LIBER SECUNDUs. 52 Libera 3 at optato septe in subjecta fὶ trioni
Litora, riphae quo horrentes frigore terras Usque petit. tum si placidam deflectere cogas Sedibus arctois , surit ipsa irata, diuque In gyrum videas tremulam se volverer nulla Uel mora vel requies usquam , nisi rursus ad arcton Vergat; ibi inventa jam tandem in pace quiescit. Oecatum hinc fugiens, illinc tithonia regna,
Tergaque nimbiferos vertens contraria ad austros. Hujus ope haud unquam, tellus procul avia quamvis Fugerit ex oculis , stygioque excita lacu nox Tartareis caelumque diemque obduxerit umbris, Errabis recto excedens de tramite callis tTantus in arcadicam rapit urgens impetus ursam lNon tyriis olim haec nautis non cognita grajis Res suerat; solum serri spectandus amore Ante fuit magnes, durum quum saepe viderent
Appositi propius ferri vincire rigorem ,
f) Id quidem non est intelligendum sine declinatione diversa in diversis terrae locis; quana obrem Ee tabulae , uti vocant , declinationum conitructae sunt. Imo is ad ingentes ferri fodinas aliquando deveniatur, non polum, scd illas magneticam acum respicere certu in
est ; nullusque fere iplius tune habetur usus. Si vero in ipsis polis iis hie solis massae ferreae haberentur , ad ipsos tantum polos sine ulla serme declinatione magne
69쪽
sa, NAVIS AERI Q. Ad sua & invisis traherc oscula viribus aera . Aequoreos illum primus traduxit ad usus Ausoniae te cultor, quo nunc se jactat alumno Parthenope, & stimulos contra jaculataque tela Invidiae multa famam cum laude tuetur. Quaeque cienim voluit, magnis contingere semper Ut solet in rebus , tantae decerpere laudis Praemia gens, tantique sibi decus addere facti . . Cuius ut inventum patuit, prius invia stagna Oceani longe effusi petiere carinae, Nec timuit vix audito se credere ponto Navita : ad eoi maris hinc felicia regna , Occidui hine alias orbis conquirere partes,
Ignotos & itum terrarum extendere fines.
Disce & signifero phoebi thὶ eognoscere ab orbe
le) Primos se fuisse magneticae hujusmodi proprietatis inventores mortales multi gloriantur ; nec desunt, qui jam Sinis notam sui se multo ante, quam fuerit . Europaeis , arbitrentur . Vide Lexicon Chambers. ut alios mittam Scriptores , constabitque Flavio Gioiae Neapolitano , qui saeculo XIII. vixit, potiori quidem juro,
quam aliis, hanc esse laudem tribuendam. . o. .
h Methodus determinatriae latitudinis mographirae est admodum facilis & expedita V l ipsis navigantibus. Minor autem Ursa, & potitsimum ea ipsius ella, quae, quod in ejus cauda sita est , adpellatur
70쪽
Quam distes 1 austri quantum hine in regna , vel illinc In boream vergas. altus certissima litan Signa dabit, quodcumque tuo seu vertice supra Sidus inardescens , sive ipsa Lycaone nata . At non sie facile speres deprendere ij quantum A mediae recta distans regione diei Solis ad occasum tendas vel solis ad ortus, Quamvis & phoeben umbra telluris amictam , Nigrantesque jovis comites, ipsumque nigrantem saepius adspicias solem . longae omnia curae , Omnia adhue magni nee certi plena laboris Non tamen & dubiis vanos conatibus usqua Hic labor exercens animos eludet in aestu Vel medio pelagi, rapida vel in aetheris aura , Si melius pateat, quam phoebe argentea distet Sideribus longe a fixis & solis ab orbe . Hoc quoque vos nautae sperate , hac nautica laude Ars etiam sese jactabit; & omnia vincet
Κυνοσουρα , polo proxima atque idcirco minimo actata motu di nunquam occidens , aptissima est ad dessignara dos cardines finitoris 1eu hori Eontis .
i) Longitudinis geogr. determinandae ratio adhue est difficilis illa quidem nec satis accurata ; quamvis Sellae cujusdam ope, quam Iruvinus in Anglia excoqitavla perfecitque, in ipsa maris fluctuationa jam & majora