Dissertatio inauguralis medica de digitali purpurea ...

발행: 1786년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

typis iri impressas certior sum factus. Quid mihi

nunc esset faciendum, ambiguuS eram. Temporis breuitate, quod relictum erat eXclusus, nouam et integram ad eXarandum sumere materiam mihi non licebat; optimum igitur sum ratus, potiuS incepta ad finem perducere, praesertim cum spes, fore, ut vim illius magis perspicue intelligerem, experi-

mentis a me institutis, non deesset; sed una tantummodo huius plantae eXperiendi vim mihi obtigit, in quodam hydrope laborante, Occassio, CuiuS morbi historiam infra addidi. Ex eXperimentis ab amicis factis, atque mecum communicatis, Viri experientissimi et doctissimi D. Brandis experimenta nunc modo sunt nominanda. - Chemica quod pertinet ad eXperimenta, omni cum cura institui. Sed quominus singulas reliquas Plantae particulaS v. c. semen, fores

12쪽

1lores, pari modo examinarem, temporis breuitate sum impeditus: eadem est causa, cur iam incepta in brutis bestiis experimenta Praeteream, quae in hunc inprimis institui sinem, Ut tutum inueniretur remedium ad mala eX nimia Plantae copia orta, pellenda. Quae omnia in aliud deponam mihique

reseruabo temPUS.

13쪽

g. I. Antequam ad ipsam plantae atque eius indolis ac naturaedisquisitionem me accingam, non superuacaneum mihi esse videtur, de eius antiquitate et apud veteres usu paucis disserere. Quod si igitur eius cognitionem, quam antiquiores fortasse de ea habuerint, indagabimuS, plane nulla comprehendemus vestigia expressa, quorum auxilio certi aliquid de aetate et apud antiquos celebritate constituere possimus. Quaecunque vero indicia luminis aliquantulum indagationi adferre a quibusdam putantur, spissa caligine et tenebris sunt inuoluta. Sunt quidem, qui existiment, ejus naturam atque vires iam

Dioscoridi et Plinio historiarum naturas scriptori, sagacissimo

in perscrutandis naturae viribus fuisse notas: Columna enim eandem cum Dioscoridis Ephemero esse opinatur a . Εφημερον sive ἀγρια, inquit Dioscorides L. q. c. 8S., caulem et latia lilii habet, sed haec tenuiora: flores candidos, amaros. semen molle, radicem unam, digitali crassitudine, longam, adstringentem, odoratam. Plinius Historiarum natur: L. as.

c. 13. de Ephemero hunc in modum disserit: E p, μερον folia habet lilii, sed minora, caulem parem, florem coeruleum, semen superuacuum, radicem unam digitali crassitudine. Ca- sparus

14쪽

sparus Hauhinius huius Ephemero praeterea addit Mathioli et Lobelli ephemera quae antea ipse utraque ignorat.1 Ephemeron, quod aliqui sylvestrem Irin appellant. Math.

Lacunae. Cost. des c.

Ephemeron non lethale Mathioli. Lug. Tab. Ephemeton Mathioli ex spuriis oppositis plantis esse videtur.

Colum.

ab Ephemeron Mathioli, vel potius Eph em erum spurium,

Lob. DOd. Sed Casp. Bauhinus valde dubitat, an hae duae eaedem sint plantae, cum illi folia lilii et radix unica digitali crassitudine tribuantur: huic vero folia et radix Isatidis adscribatur, imo figurarum nulla est similitudo et Lobelii potius Lysimachiam aliquam refert b), Aliam ac diuersam Dalecham pius apud Plinium amplexus est coniecturam , eandem a Plinio Calathianam Violam adpellari, sic enim enuntiato. Calathianam ego puto esse digitalem luteam, fore luteo, Calathos milem. In tanta opinionum et coniecturarum ad plantae antiquiutatem pertinentium diuersitate, nihil prorsus certi et firmi confit tui posse cuiuis facile apparet. Sed quid iuuat, diutius hisce in tenebris versari, cum doctissimi iidemque sagacissimi perscrutatores nihil amplius, nisi meras attulerint coniecturas. Extra omnem quidem est dubitationem, et nullo negari potest modo, nos inde a Fuchsii aetate plantae nostrae notutiam habere accuratam. f. II. ι C. B. aqq. H Plusi hist. natur. Cap. VI. L. XXI. lin. ag. Adnotat. d. p. 487.

15쪽

g. II. Prosecto mirum esse videtur, Fuchsium Digitalis purpureae, neque accuratiorem, neque magis distinctam, memoriae tradidisse descriptionem, quam iure quidem ab eo eX- spectare poteramus: pauca modo commemorat: esse caulem teretem et in unius cubiti longitudinem extensum , in caulis latere inde a media parte ad fastigium flores ipsum circumdare, et quod ad illius aspectum attineat externum, digitalis. dactyliothecae esse similem, fuscam seu luteam: floribus vero decidentibus, semen latum et aliquantulum oblongae figurae sese ostendere, in fronte extensum apicem habens, superne hi fidum, radicem esse nigram et fibris textam d). Hoc quoque animaduertendum esse puto, Fuctissum ob eximiam so mam externam plantam hanc in systema recepisse, et ipsam ab illo accepisse nomen ab eius forma derivatum.

Apud Casp. Ravolarem e) ipsam in Digitalis solio Verba sci

diuisione, et nomine Digitalis purpureae solio aspero insignitam inuenies, qui simul synonyma eius commemorat haec: Campanula sylvestris Tragi: Digitalis rubra. Dod. gal. purpurea Fuciis. Ang. Gesn. hori. et Ap. Lon. Dod. Ad Lob. Lugd: Cain: Taber. Ger. Aralda bononiensibus. Gesner hori. Verbascum digitale Costaeo. Virga regja maior flore purpureo Caes. Ephemerialia species maior. COl.

Joh. Rauhinus1 ) Digitalem purpuream cognominauit, eam que tali descripsit modo. - Est ubi cubitos duos superat Digitalis purpurea, caule pollicen crasso, anguloso, hirsuto, B et subru-

f) Historia plantarum p. 8Ia.

16쪽

subrubente concavo, ex radice fibrosa, amara: sores in thyrsi longioris morem, frequentes, ab uno caulis latere penduli, breuibus hirsutis pediculis, quorum singulis est oppositum soliolum acuminatum , calathi aut digitalis sartorii munimenti effigie, colore foris coccineo, e X cepta in seriore parte, quae propter nonnullam admixtam albedinem carneo praedita est, intus vero similiter purpurei, inferiore parte quae longis pilis obsita est) versicolore albis maculis nigro guttatis: noris basi penitus ad nascuntur stamina alba aut purpurascentia, contorta, quae apices didymos croceos guttatos sustinent. Stylus tenuis purpurascens ex hirsuti oblongique peri carpii bi ualuis mucrone protenditur, cui postea inclusum continetur semen minutum. Folia Verba sci opinionem recte sustineant oblonga, in acumen desimentia, hirsuta, in ambitu serrata, superne atrouirentia, inferne incana: quae ad radicem sunt, longis nituntur pediculis, quae in caulibus nullo ordine posita crebra. Calix floris plerumque quinque solius. Floris margo in quinque diuiditur segmenta. '' Eandem quoque descriptionem

e Johannis Launini libris excerptam legis in historiis plantarum a Ralo scriptis g).

g. III. Neminem fore puto, qui dubitare queat. quin medico distincta et botanica plantae, in praxi medica adhibitae, notitia maxime sit necessaria. Quoties enim fieri solet, ut plantae diuersae quidem misceantur et commutentur, cum aliis vim alienam imo contrariam exserentibus. Flaud quidem negandum est, hac ratione medicam plantae emicaciam et salutarem interdum esse repertam, quae antea plane erat ignota, et fortasse per diuturnum adhuc latuisset tempus. Verum tamen incuria et negligen g) p. 767. hist. plant.

17쪽

gligentia in accurata adipiscenda plantarum cognitione hoc ericulari non potest; casu enim fortuito et secundo accidit. Quis est vero, qui mala e tenui plantarum cognitione saepissime orta non statim videat 7 - Ante omnia autem saepit si me Digitalis purpurea cum Verba sco commutari solet. Sic Celeb. Witheringamborum solia inter se conflandi animaduertit, eadem accidere potest permutatio cum Symphyto. Ego quidem id experientia edoctus sum, cum aliena solia ad experimenta a me instituenda, ab illis sint adlata, quibus colligendi ea negotium mandaueram. Equidem suspicor, cum quarumdam Co-nygae specierum foliis facile quoque posse confundi.

Cum igitur maxime sit verendum, ne, Ut modo vidimus, eiuSdem generis cum aliis commutetur plantis, descriptionem non superuacuam elle censui.

Descriptio Digitalis purpureae L I N N. ex comparatione

plurium exemplorum sponte crescentium lib. Radix ramo a fibrosa, fibris longis horizontalibus, ad basin ex reliquiis foliorum squamosa, tenax, alba, epidermide sordide lutea. Gulis simplex et vix nisi in planta culta ramosus), bipedalis

et Vltra, calamum cygneum crassus, ascendendo sensim angustior, subangulatus ex descendente costa foliorum, ceterum teres, erectus, strictus, tomentosus, purpurascens, fistulosus, foliosus.

la) Non possum non animaduertere, hancce plantae descriptionem a me exaratam, ab Illustri Equite Murray, Praeceptor e venerando, emendatam et auctam esse.

18쪽

Folia plurima, in planta si Orente modo caulina, antea et radicalia multa , ouato - OblGnga, supra viridia, sub. inde purpureo - nigri cantia, subtUS tomentoso - incana, mollia, acuminata, inaequaliter crenata, Venosa, patentissima, alterna , basi contracta , subdecurrentia: superiora sessilia; amplexi caulia, in seriora degenerantia in petiolum alatum costa carinata, dilute purpureum, tomento sum.

Insorescentia: Racemus terminalis, caulis cet ramorum, si adosunt) secundus, multisorus, subinde adeo pedalis, soribus dependentibus, inseris. Pedunculas communis tomentosior, teres. Pedicelli teretes, apice in crassati et cernui, lineas duas longi villos, solitarii, alterni, per maturationem fructus erecti et stricti.

Bra eae sub hisce o nato. Ianceolatae, acuminatae, integerrimae, pubescentes, lineatae, reclinatae, amplexicaules, pedunculis paullo longiores. Calyx.quinque partitus, patens, pubescens, lineatus, persistens, laciniis quatuor inferioribus ovatis acutis, superiori lanceolata, acuminata. Corolla monopetata, recurua, sesqui pollicaris, ex tubo subcylindrico albo, calycem aequante, ventricoso - campanulata, e X tu S purpurea, intus deorsum notata maculis ocellatis albis, centro profunde rubro, et pilis longis albis; limbo quadrifido inaequali , subringente, pallidiori, cuius lacinia suprema truncata, vix e marginata, latera leS semicir-

19쪽

micirculares minimae, insima reliquis magis protuberanS, omnes obtusae.

Stamina quatuor, quorum duo longiora reliquis, corolla dimidio breuiora: Filamenta tubo corollae inserta, .lum incurua, sursum Versa, alba, compressa, linearia; Antherae deorsum bipartitae, luteae, purpureo - maculatae, oblique insidentes, particula qua uis ouato 'oblonga, subcompressa. sillima unum, staminibus paullo longius: Germen ouato-Ob-Iongum , villosum; Stylus sursum ascendens, subteres, pubescens, purpurascens; Stigma bifidum, laciniis patulis. Capsula ouata, mucronata, sulco utrinque duplici, bivaluis, bilocularis. Semina numerosa, parua HALLAR Us ea vocat fere quadrata, quam quidem siguram iam, quum nondum maluerint, determinare nequeo).

ANIMADVERSIONES

Cultura ut in horto bolanico conspicere vacat, planta ramosa sit ramis multis, alternis, circiter dodrantalibus, saepe inflexis, patentissimis , quaquauersum directis, tum tam spe. ciosa, ut inter elegantissimas coronarias locum mereatur. Hirsuties omnium partium in planta culta quoque maior. g. U. Caeterum Digitalis purpurea non inter rarissimas numeranda est plantas; maXitae amat ViaS, montes, valles humi

20쪽

das, sylvas et ericeta H in aggeribus, terra constantibus, ruinderibus h). in lapidosis et arenosis gro vel ly regionibus crebro

nascitur; rarissime vero et sere nunquam solo terra calcarea

seu lapidibus substrato I).

Vt exemplis illustrem, Gesne rus eam reperit ad Coire La Chenal ad Haden we iter et in adscensu montis Hallo n. Diuerno i circa Neuschalel m). Inuenitur etiam in Sylva, quae dicitur Schwarzwald, in monte Idar, ubi carbones comburuntur, et circa officinas in quibus serrum cuditur. n) in monte In seis berg dicto ad pagum Natters hausen et apud Gisam in monte Dies berg. o) ad Girarmegni, ubi sodinae argenti sunt, ad Mos miliaster quoque ei. S. Thamarix in Monte Ros-berg, etiam in montibus circa thermas plumbarias in Christiansand et Hergenstist in Nor vegeta. q) habitat a Lesperou r) creberrima in campis Parisios circumiacentibus, deprehenditur. In Hercynia plurimis ac diuersis in locis, atque in sylvis remotissimis eam reperit Hallerus. s) praeterea in Anglia quoque saepe reperitur ad vias sepimentis cinctas O in Belgii locis saxosis, umbrosis in montium convallibus, et ubi ferri

SEARCH

MENU NAVIGATION