Dissertatio inauguralis medica de digitali purpurea ...

발행: 1786년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

annus aut amplius ad curam perficiendam requiratur. Qua nisvis ulcera primo maiora fiant, ne metuas; siquidem ungue tum postquam humores omnes absumpserit et exsiccauerit, ea demum sanabit et cute obducet.

Vnguentum hoc in scrophulis humidis et puro manantibus utile est, in siccis parum valet: sed ad Hasilicum et praecipitatum confugiendum est. VNo comit Norce steriensis tum medici rem Chirurgi, pluribus contestantur exemplis eximiam et salutarem efficaciam unguentorum atque cataplasmatum e foliis paratorum D quae

alio quoque loco etiam atque etiam praedicantur et Q ob usum inprimis ad ulcera nimis laxa adhibitum, ubi optatissimum iu cessim ac miratione dignum praestitit effectum. Atque in Pharmacopoeia Cirten berg. x b idem optatissimum huic finiunguentum commendatum ac praescriptum leges. Et Zei-her 3 florum butyro coctorum aduersus glandulas tumesce tes salutarem vim maximis effert laudibus. f. XIII.

Pari quoque ratione ad hereditario acceptas modo scro-phulas sanandas Digitalis tamquam praestantissimum remedium a plurimis est probata a). H. Haller loco infra laudato narrat E 3 casu

42쪽

casu quodam desperato tam diu decoctum esse adhibitum, donec cutis deuolueretur. Illustr. Eq. Murray, prpeceptor mihi venerandus, permulta praeter haec in eximia materia medica commemorat scriptorum excerpta ad sero phulas hereditarias pertinentia, quorum summa haec est. PConu Aluit quoque

Vir a) variis corporis locis scrophulosis ulceribus tentatus, in crure dextro tam diris , ut de amputatione iam cogitaretur, succi cochleari uno bis intra quatuordecim dies cum dimidia pinta cere uisiae calidae inter dira symptomata capto, et applicata quotidie herba post expressionem residua b J. Multum levaminis cochlear unum succi, descripto modo assumti, seminae iuniori conciliauit, strophuloso tumore oculi, fissuris labii superioris insigniter tumidi, tumoribus articulorum in digitis et continuo sere artuum dolore afflictae; sed ob nimiam remedii

vehementiam continuationem eius necessariam detractauit c).

Constantior suit Vir, strophuloso tumore eoque lurido cubiti dextri per triennium sub dirissimis doloribus laborans, sed quatuor praebiis succi per interualla unius mensis integre fere sanatus d). V Hel montius aduersus scrophulas radicem Digitalis in puluerem contritam interne maxinoe commendat e); idem remedium laudat Hur mannus. - Anno proxime elapso Cl. Quarin etiam in No comio, succum Digitalis purpureae recenter eX pressum, atque externe applicatum, et eX tractum internea) Ille juvenis octodecim annos natus, per decennium alia frustra adhibuerat medicamina; frequens erat et puriformia e vulneribus apertis e fluxus, ita ut febris hectica timenda esset.

o L. c. qa. d) L. c. q3. 6 Ex uuari n. animaduersiones practicae in diuersos morbos. Uiennae 1786. p. III.

43쪽

3sterne praebitum, magno cum successu in scrophulosis tumoribus adhibuit, cum alia remedia nullo fructu antea adhibita essent;

a gr. j extra t. incipit, deinde saepissime ad gr. xj j progredit f).

In No comio G ettingens, ubi sub auspiciis Cl. Prose Lsoris Stro mayer mihi semper colendi, Medicinae studio operam

dantibus aegrotorum cura ac medela nunc mandatur, cognoui

Digitalem in duobus diuersis aegrotantibus scrophulosis afflictis

symptomatibus optimo cum successu esse usurpatam. Puella quaedam caeterum robusta ac vivida, cui nomen Annae Frang erat, tredecim annos nata quae antea, Vt profitebatur, prospera semper gauisa erat valet adine , decimo aetatis anno sine causis, ipsi notis, praecedentibus mobiles ac doloris expertes glandularum maxillae in serioris indurationes est passa; sinistra tum valde tumescebat bucca, ut haec praestantis formae puella plane deformis videretur. Chirurgus, cuius curae experientiaeque ea primum sese commiserat, malum e dente carie afficto ortum cepisse existimabat, et hac opinione adductus, dentem maxillarem inferiorem in sinistro latere extraxit. Qua autem operatione longe ab suit, ut malum diminueretur aut cederet, ut potius in dies id augeretur ita, ut, quo dens inhaeserat, loco, carnis massa oblonga, nullos tamen dolores secum portans, e gena incresceret. Hoc experimento votis ac exspectationi neutiquam respondente, plura alia ad malum exstinguendum tentauit remedia, sed frustra. In Noso comium itaque se contulit. Causae primariae, ut iam supra monui, elici non potuerunt, nisi quod capitis tinea, qua ante aliquot afflicta fuerat annos, attent OS nos redderet. Contra eam adhibebantur remedia, inter reliqua unguentum Jasseri instigebatur, sed

44쪽

4 nos quoque optati successus spe excidimus; nihil autem amplius nunc restabat nisi ut, ob suspicionem status scrophulosi, initio

statim occurentem, remedia huic statui accommodatissima, sit

hi horentur. In hunc sinem Digiis lis purpureae tinfitiara illi est praescripta, cuius quindecim guttas quater singulis diebus sum sit, ita ut, una quae uis dosis gr. Vnum Digitalis contineret: nam interiectis aliquot hebdomadibus, in quibus Digitali utebatur, res magna e X parte in melius est conuersa; durati illi nodi resoluebantur, tumor diminuebatur, et ante quasdam hebdomades, sanitate ex integro sere recuperata , Noso comi una

reljquit. In alio aegrotante Digitalis adhibita salutares etiam exhibuit vires: Iustus Aren d puer duodecim annorum, qui imbe cilla quidem corporis suit constitutione, optima tamen valetudine usus erat. Is ante certum tempori S spatium magnum onsum cubiti sinistri tumorem, cum rigiditate artuum coniunctum son sit, inde factum est, ut nullo modo brachium inclinare posset, idque in eundem statum extensum semper habere esset coactus. Huius symptomatis Una ac sola caussa, quam ei inesse certo statuere potuimus, corporis scrophulosae ins dii conditioni; Digitalis tincturam dosii supra determinata illi dandam curauimuS; vix per quatuordecim dies , Digitali adhibita, tumor ita, ut quisque facile posset cognoscere, est diminutus, et aliqua brachii mouendi redit facultas: externe Emplastrum mercuriale brachio est impositum: in dies melior

eius erat sanitas, et quamquam nunc, dum malum , quo anflictus erat, describo, sanitati integrae nondum est restitutus, maxima tamen spes adest fore, ut breui tempore mobilitatem agilitatemque brachii pristinam recuperet, et OS, naturalem recipiat crassitudinem.

45쪽

g. XIV. In scirrhoss quoque indurationibus succus expressiis optatos praebuit effectus g), mulieri cuidam ambas scirrholas habenti mammas, Digitalis herbae succi dabatur cochlear unum, quod vehementem excitabat vomitum fuscae et viscidae materiei, qui interdum quidem per viginti quatuor continuabatur horas. interuallis quinque aut sex horarum quietis. Altera quidem mamma omni induratione est liberata, alterius autem indur

. . , .

tio minuta ac mobilis reddita.

Mulier triginta quatuor annorum, ante biennium praetera lapsum passim in mammis atque in collo scirrho sos acceperat nodos ac praecipue duram et tumidam glandulam saliualem; dum succi ex herba cum soribus et radice expressi aquae mensura diluti cochlear unum plenum matutino paulatim sumsit tempore, sanitati est restituta. Medicamine sumpto, nausea, vomitus pituitosus, . virium defectus, et diarrhoea coloris cinera cet , qualis in ictero laborantibus accidere solet. Postero die cochlearis cibarii quarta tantum pars succo impleta, et aegrotae data, essecit, Vt decies aluum leuaret aegra, Vix autem semel vomeret. Post octodecim dierum huius medicaminis usum, alui deiectio naturae magis conueniens est reddita, ac nodi et scirrhosae evanuerunt indurationes L . icterici notatu dignum, morbi leuamen senserunt, cum succi ex uncia una sex unciis aquae distillatae pulsatili. nigri: et aliquantulum

syrupi immixta, singulis binis horis duo cochlearia plena aegroto darentur i) . Nec

46쪽

Nec non in Epilepticis Digitalis est commendata et sella citer adhibita symptomatibus. Quod Parkinsonius, ut pro

bet, narrat I hominem quendam, qui per viginti sex annos singulis sere septimanis Vnum, et quoque mense duos aut tres habuerit accessiones, decocti ex illius soliorum manu pulis duobus et quatuor unciis contusi Polypodii quercini, cereuissa praeparati usu ita restitutum esse sanitati ut in sedecim mensium interuallo, ne unum quidem Epite psae paroxysmum senserit. Foliorum manipulum vini et aquae, aequalibus do-sibus coctum, purgando Epilepsiae ferunt esse medicamen l).Wjthering jus quoque in illo morbo vim suam salutarem hoc remedium exhibere contendit; tunc vero, cum morbi causa primaria in aquosorum humorum ess isone latet, sed in symptomatibus ab eo nominatis m) hydropici non desiniti nec constituti erant casus: neque illi talis in praxi sua medica occurrit casus, quo certo potuisset constituere, qualis essicaciae in aliis Epilepsiae generibus hoc medicamen esset.

Angli Digitalis usum in Podagra quoque et Rhachitide

laudibus esserunt n), cum vel folia contrita, Vel unguentum. e foribus paratum, aegris corporis partibus imponunt. Huius decocto lepra etiam scorbutica esse sanata dicitur ob D. Eay-

Iers non frustra contra cariem et pertinacia crurum ulcera ad

hibuisse

) Theat: os planis. 6sq. ex Murray vid. etiam Withering introductiop. XVIll. et Lewis malia med. 276. D Zwinger l. c. 833. ni Uide histor. morbi 37. Epilopsia hydrope coniuncta. Sanata est.

et histor. morb. 99. in Iuvene decem annos nato nihil medicamen illud prosccit. η) Hallari. c. Uogel mati med. p. Ia8. A. I 774. de utroque dubitat QuineyEnglisi, Dispensatory. Lond. I733. Ia I. Vicat t. med. 99. Ο Vicat mat. med. l. c.

47쪽

hibuisse eam ferturp), et ut breui dicam, Digitalis usus ad varii diuersique generis vulnera sananda maxime est commendatos q) et Fuchsius inquit Digitales pulueri satas et vulneribus inspersas eorum iuuare sanationem r) ; herba quoque vino decocta, Vulnera magna cum utilitate sunt eluta. Inde vetus

apud Italos usitatum, ortum est adagium, V Aralda chi tuite pia glie salda V, hoc est Digitalis quae omnia vulnera sanat. Foliis melle immixtis et illitis faciei et corporis maculas abigi Fucii sus confirmat loco laudato. Decocta ad bibendum data, fluxum sanguinis menstrui suppressum restituerunt in integrum, hepatis et lienis obstructiones distatuunt s). Nonnulli etiam in Dispnoea pituitosa eius medicinales extollunt i vires. Fuchsius addit, eam, ratione modo descripta. datam, humores dissoluere crassiores et discutere, pectus abstergere atque sputum promouere. Eadem Tragus quoque adfirmat t), et Gerard u) inter alia dicit, Digitalem, melle aut sacchari aqua coctam, pectus purgare ac liberare, quippe quae crassam et viscidam pituitam ad eliciendum reddat promptam. Pari insonius eadem sic se habere contendit, dicens: si ullum adhibendum sit medicamen ad crassam pituitam, aut lentos pectus obsidentes humores attenuandos, decoctum illud, aut succus melle aut saccharo praeparatus, huic fini est accom-F a m Oda

s Gerard l. C. h) Simplicia valde amara, expurg nt, detergunt et aperiunt vasa, eransos lentosque discutiunt humores, et eiectionem puris e pectore et pulmonibus adiuuant. Galenus L. 4. simpl. c. II. uJ L. C.

48쪽

modatissimus, et emeticis et purgantibus crassam et tenacem pituitam e corpore expellere. Vulgus Angliae occidentalis in phthisi pulmonali saepius Digitali uti dicitur x). Cl. With ringius efficaciae eius in similibus casibus periculum iacit q), sed parum utilitatis ipsi attulit: nihilominus tamen optat, ut plures in talibus symptomatibus illius vires tentent et certi aliquid constituant. Nam in Parkinsonii herbarii quodam manu scripto, sub Digitalis articulo hanc inuenit obseruationem, quam, ut ipse suspicabatur, D. Saunders fortasse adiecisset: phthisi scilicet laborantes et consectos, tenui, ex aquae, aut aequalibus aquae et vini partibus et Digitalis soliis praeparato

decocto, posse sanari, si aegrotus eo tamquam communi uteretur potu; eandem et salutarem Vim serunt succum percolatum, et melle tenuem syrupum factum exhibere ; cuius tria cibaria cochlearia reserta quotidie temporibus solemnibus essent sumenda. Hoc modo herbae ac soliorum usus interdum miros dicitur procreasse essectus: maximam vero cautionem esse adhibendam, quod facile excitaret vomitum. g. XU. Hi igitur modo commemorati sunt essectus, aut satis noti, atque Vulgares, aut minus, plantae, ab antiquioribus quidem laudatae auctoribus, et in morbis a me paulo ante recensitis Vires eiis caces exserentis. Quoniam tamen illa ipsa

a quibusdam suspecta habebatur planta, inde factum est, ut recentiores, hoc deterriti timore, perpauca memoratu digna

L. C.

y Sequentibus in casibus phillisis pulmonat s cum hydrope erat

con uncta . nec Digitalis quidquam profecit. Hist. morb. I 6. 37. 56. 64. 68. II a. Isq. II 8. Ia 3. 148. - respiratio breuis abiit Iso. - qtientibus autem casibus. in quibus Digitalis erat

inutilis, iota plithisi amicti erant aegroti qa. 95. m.

49쪽

memoriae proderent, quod eius in morbis supra nominatis emcaciam medicinalem, confirmaret probaretque, USque ad Witheringi, Medici Birmingliam tensis doctissimi et experientissimi, obseruationes diligenti Timas. Virium ilIius nihiI amplius nisi id, cuius modo mentionem feci, cognitum habebant Et obliuioni paene esset tradita, nisi ille praeclarus Vir eam ab illa vindicasset, cum singulares salutaresque et ad hanc Vsque aetatem incognitas inuenisset vires. Nos quidem libro, praeclare scripto z . satis distincto modo certiores secit plantae huius emcaciae, ad morbum profecto non rarissimum, hydropem dico, sanandum. Ipse vires medicinales eius experimentorum in aegrotis institutorum frequenti copia comprobauit, primusque modum et rationem in hydrope vires illas serentis, videlicet diureticas inuenit.

Omnino est mirandnm, ne viIum quidem scriptorum vel rum harum mentionem secisse virium; etsi enim in hunc finem non adhibuerunt plantam, necesse tamen sui me mihi videtur in alieno Vsu, urinae copiosiorem animaduerterent emissionem. Sine ullo quoque dubio urinae emissio est aucta; illi autem sorte id accidere putantes non satis curae adhibuerunt obseruationibus: vel potius, quod est vero magis simile, aegrotis ipsis est tribuenda cuIpa, qui, quod saepius accidit, medico haud accurate et circumscripte indicarent omnia, quae essent experti. Haec ita certo sese habere, indo quoque m nifestum est , quod eo ipso tempore, quo quidem aduersus hydropem , clam Vero, adhibebatur digitaIis, vires eius diureticae non animaduertebantur.

50쪽

Anno post Chr. nat. I 78O, priuSquam Citheringit sa pius iam laudatus liber prelis erat impressus, iam Cl. Dar vitis certiores nos secit, illius plantae aduersus hydropem usum in Anglia quam maxime esse solemnem et plures mea morat casus, has eius vires adfirmaturos a P. Nec non in diario erudito quod Londin. in vulgus editur Othe London medicat IournalJ b). Commentarios a CL Simmons et D. Narren scriptos inuenies, ubi Digitalis tamquam nouum et efficax in hydropem remedium indicatur commendaturque. Negari tamen non potest, Ill. Withering. huius auctorem esse medicaminis; Commentarii enim modo dicti, illi ortum debent. Ipse erat, quocum I 77s anno, mulier quaedam annis iam consecta d), in pago Shorpsit ire dicto hoc diu celatum aduersus hydropem medicamen, amplius viginti herbis commixtum, communicauit e . Ipse primus eius enicaciam soli Digitali

purulent matter and an account of the retrograde motions os

II. Band pag. 9S. et 13O. d) Withering. l. c. pag. 2.eb Haec quoque historia in argumentum adhiberi potest, non semper remedium ab ano quodam commendatum , temere pro salso esse habendum. Fieri potest enim ut saluberrimum, adhuc vero ignotum . remedium penes illos sit. Inde etiam saepius dissidit limis accidere existimo in casibus, ut talis conditionis homines, plus ad sanitatem restituendam proficiant, quam medici, summa doctrina et experientia praediti, valent.

SEARCH

MENU NAVIGATION