장음표시 사용
61쪽
neque ullum aliud remedium diu reticum aliquid proficere potest, nisi ut symptomata maxime periculosa diutius detineant h), qua mora sortasse alia remedia ad caussam primariam pellendam idonea, inuenire possimus. Ceterum in aliis etiam morbis, quibus plane nulla subest hydrops, medicamen saluberrimum est Digitalis. Vim simul suam ita exserit in corde, et illius motum ita coercet, ut etiam in aliam finem eam salutarem fore, suspicari possimus; quoniam nulli remedio alii, praeter illum, tanta et tam valida inest efiicacia i). Quod si haec in unum colligas; ut Digitalis praestantiam intelligas,
eamque ob maximi momenti essectus, magni aestimes ne cesse est '), praesertim, cum, si nos fallit hoc remedium, nullius optatus sit expectandus successus ID, et hoc remedium do si constituta ac modo descripto datum, urinam leniter secernit, ita ut minorem, scilla, aut alio medicamine efficaci,
corpori perturbationem et molestiam adferat Ib. Si igitur Digitalis hanc indolem et efiicaciam penitus perspexerimus considerauerimusque, illi inter omnia hucusque cognita diureti ea, eaque essicacissima, praestantiam debere, facile patebit.
Quae cum ita sint, nonne illi maximas habere debemus gratias, qui primus, remedium tam saluberrimum nobiscum liberaliter communicauit 8
62쪽
f. XXIV. Equidem ut mihi ipsis in aegrotantibus plura instituere
licuisset experimenta, opta siem , quae nunc addere possem, sed hoc mihi non contigit. Vnus tantummodo mihi sese obtulit casus, qui respectu experimentorum, quae Vir Cl. Witheringius tentauit, multitudinis, pro nihilo est habendus. Quamuis autem euentus eius votis non satis respondit meis, eum tamen hic addam; quoniam, Digitalem in ascite adhibitam rarissime aliquid proficere, praecipue confirmare et extra omnem videtur ponere dubitationem, si aegroti ea videlicet
est conditio, quam Witheringius descripsit. Fridericus Alborn e pago Lengelern ad praesecturam
Harstae pertinente ortus, et Viginti quatuor annos natuS, et
qui texturam didicerat linteariam, simulque militiae nomen dederat; satis secunda et stabili valetudinis constitutione frui videbatur, et, ut ipse consessus est, a parentibus robustis et sanis procreatu S, semper corporis sanitate erat gauisus. Is ante annum de symptomatibus hydropem incipientem indicantibus questus est: remedia idonea ac malo conuenientia visa adhibebantur. Sed satis prospero deficiebant essectu successuque, abdomen magis magisque in dies ita tumescebat, ut para centes sabdominis institui deberet: hac peracta, remedia quae uis, partim roborantia partim hydropi respondentia, laustra adhibebantur, et breui temporis spatio interiecto, abdomen in pristinam et immensam extensum est magnitudinem. In hac miserrima positus constitutione aeger ille no comium nostrum accessit, et cura sanitatis eius restituendae, mihi est demandata. Urina pauca itemque fusca, alui deiectio naturali conueniens erat, paululum tamen fluidior, cibi cupiditatem habuit mediocrem, stim exiguam, imo nullam. Absque omni dissicultate in qua-ula corpoIis parte aegrotus iacere potuit, pulsus retinuit iustum pulis
63쪽
pulsandi modum non admodum celerem. Haec quidem pro-gnosis, quam his in rebus sic constitutis nobis conciliare potuimus, non optima, sed potius infaustissima esse videbatur. Morbi enim pertinacia, cum nullum adhibitorum remediorum quidquam proficeret, et aqna nulla depromi posset ratione; deinde proximae caussae inscitia, aduersus quam agendum suisset, tam repentina, mox post operationem factam, aquae accumulatio, bonum exspectare euentum non permiserunt, praeterea aegrotantis status unus idemque erat, in quo iam Cl. Vitheringius non felicem Digitalis, cuius emcaciae in hoc malo periculum facere mihi in animo erat, sperandum esse euentum enunciauit. Abdomen illi erat durum, extensum. Aegroto ipsit multum naturalis roboris supererat, fibrae strictae, et cutis calida. His valde ambiguis rebus Digitalis pulueris quatuor grana singulis in diebus aegroto danda curaui: et inde a viceissimo secundo mensis Aprilis anni currentis die, mane duo. meridiano et vespertino tempore unum sumsit granum. Hac dosii per nonnullos sumta dies, urinae secretio usque ad dimidium est aucta: sed haud multo post rursus diminuebatur, et nullo modo amplius augeri potuit. Paracentesin abdominis igitur instituere necessitate coacti sumus; aquae incrementum autem aliquot post dies rediens roborantibus aegroto datis remediis impedire non potuimus. - Experimentum secundum in Digitalis puluere institutum minime respondit votis nostris;
abdominis tamen tumor inter eius vim non amplius est auctus. Cum igitur ad aegrotum a malo suo liberandum, hoc medicamen non sussiceret, alia tentavimus remedia; ut sunt emetica, purgantia et plura alia; omnia autem, sicuti antea, sese habuerunt. Cineres modo nicotianae eximiam ei tulerunt
opem; haud parua enim copia lecernitur urina; unde sanitatis integrae restitutionem certissime sperare possumus.
64쪽
N. N. Boetther mercenarius Goettingensis per plures iam annos leuiori laborabat respirandi difficultate quae mense Mamtio a. i 786. post frigus et insequentem calorem adeo creuerat, ut aeger lecto affixus vera infestaretur orthopnoea. Dies Martii eum inueni plurium dierum et noctium agrypnia debilitatum, spiritum in situ erecto difficillime et sonorum tantum trahentem, qui omnino intercipiebatur dum corpus reclinaret, vald opere et dissicillime tussientem cum sputo copiosissimo merea quoso, per diem plures libras superante, Praecordia tensa non sine fluctuationis vestigio, quibus leuiter tantum pressis tussis grauiter augebatur. Dolorem vagum in scapulis et humeris querebatur et manus sub tumescebant. Ex primis viis nullum sordium vestigium. Pulsus perquam debilis et inaequalis adeo ut grauiora mala ex eo praedixeris. Morbi causam vix aliam detegere potui, nisi transpirationem sorsan suppressam; Aquam in substantia pulmonum collectam suspicabar, et dum primae viae nullam curationis indicium suppeditarent, diu reticis morbum impugnare decreui. Pulveris inde sol. Digitalis purpureae
65쪽
pureae gr. II. bis de die aegro praescripsi, et ut eorum vim eo tutius obseruare possem nullum aliud medicamentum adiunxi.
D. 8. mari. paulo melius habere aeger credebat, etsi urianae copia nondum aucta videretur, pulsus major et magis aequalis, respiratio quidem adhuc sonora et difficilis, reclinanti tamen non omnino supprimebatur, tussis difficilis adhuc et continue fere infestans magnam aquae copiam euacuabat. D. IO. omnia symptomata mitiora apparuerunt somnus placidus per plures noctis horas, nonnunquam tantum phantasmatibus interruptus, respiratio facilior multo minus sonora, tussis humida frequens, pulsus fere naturalis aequalis: urina nunc copiosior secedebat, ita ut ipse aeger ad duplum saltem auctam eam exi sitimaret; dolorem querebatur in pectore, non tamen valde grauem nec noua mala minitantem. Vt impatienti aegro plura medicamenta a me emagitanti satisfacerem
pitulas praescripsi ex succo glycyrrhi Zae ad drachmam de die dimidiam et radices graminis Cichorei etc. pro potu ordinario decoquendas; pulueris sol. Digit. purpureae V sum autem semper continuandum imperabam. Insequente die pitulae id esse-cerant quod aeger ab eis certe eXpectabat, aluum nempe pluries deieceranti Omnia symptomata mitiora; tu iss adhuc frequens sputa copiosa, urina multo adhuc copiosior ita ut de effectu Digit. vix dubitare liceret. Sic omnia praeter pilulas continuabantur, quae ob singul3rem in aegrum vim purgantem mittebantur, Vsque ad d. 14 tum Mart. quo aeger
grauiorem pectoris dolorem tussim difficiliorem querebatur, cuivi subleuarem quouis vespere optatum ex TR. Thebaica propinabam, fol. Dig. purpureae tamen semper continuabam. Hisce medicamentis usque ad d. aT Martii continuatis aeger ple-
66쪽
6anarie restitutus ad labores reuertebatur, et ad hunc diemeti Julii sanus vivit. In duobus aliis aegris vim diu reticam Digitalis purpureae
expertus sum, non ita tamen Vt ei tanta tribuere possim. Alter iuuenis studiosus hydrope laborabat articuli in genu dextro, quem medicamentis praesertim externis vesicatoriis saepissime repetitis et sumigationibus volatilibus aggrediebar, smul tamen diu retica interna adhibui non sine fructu, et inter ea sol. Dig. purpureae quae ut ipse aeger in omnibus symptomatibus obseruandis diligentissimus asseuerabat, urinam melius ciebant quam antea data salia diu retica, leniora squillitica rad. sene-gae etc. quae antea praescripseram. Alter laber lignarius hydrope pectoris et ascite manifeste laborabat, cum oedemate pedum et dolore in scapulis, post usum gr. XXIV. circiter sol.
Digit. purpureae oedem a pedum disparuit et aeger multo melius se habere credebat, urinae copiam tamen auctam non observaverat, quod tamen negligentiae hominis rure degentis fomlan adscripseris. Finem morbi obseruare non contigit, cum rusticus non amplius ad nos veniret.
In alia aegra in clinico nostro adhibitam esse Digitalem scio, quae ascite laborabat, sed vix aliquem enectum ab ullo diu retico in eius morbo protei formi expectauerim, qui ex pertinacissimis obstructionibus vasorum coeliacorum ortus, morbum nigrum, cardialgias dirissimas, ascitem, ipsumque hydropem pectoris produxerat, et aegram hystericam per plures
annos lecto iam detinuerat. Urinae eXcretionem tamen inde auctam esse a medico curante audiui.
67쪽
63 Haec sunt quae tibi doctissime Candidate de Digitalis vidiu retica a me ipso obseruata communicare possum. Non sunficiunt fateor, ut eam extra omnem dubitationis aleam ponere possint, sed aliquid saltem contribuere posse puto, ut ab aliis medicis experimenta continuentur.
68쪽
Tulo aliquando cortex peruulanlis in inflammationibus adhibetur. Id LEruptio petentarum nihil critici secum fert.
- IV. Placensae solutio nazarali in casu, Diribus fantummodo naturae es relinquenda.
Dysenteriue caussa proxima es acrimonia rheumatica.
Fluxus hepaticus nihil aliud esse videtur, nis haemorrhoides ius sinorum tenuium.
Lingua impura non semper sibi vindicat evacuantia. VIII. Esiuiniae caussa proxima in primis viis saepissime latet.