Dissertatio inauguralis medica de digitali purpurea ...

발행: 1786년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

conuenire obseruauit, et iam supra commemoratam animadvertit vim diureticam, quae sola et tutissima est ratio, qua optatum in hydrope sperare possis euentum. Sed antea hocce adhibebatur in dosi quadam, remedium, qua sere semper nauseam f) vomitum atque alui purgationem excitabat. Inde accidit, ut aegroti, quamuis optimum animaduerterent medicaminis effectum, tamen id porro sumere re

cusarent il). Atque si apud Cl. Warren leges ' , sese

esse in ambiguo, num semper et ubiuis necessarius sit vomitus, si medicamen vim suam diu reticam exserere debeat, ipse interdum necessarium esse hoc ostendit. Witheringius vero, Variis ac plurimis eXperimentis institutis, eX hac nos non modo eripuit ambiguitate, sed monstrauit quoque Viam , qua securi possimus esse, timoris eXpertes, ne noxae aliquid aegrotosdseramus, si fortasse sanitatis pristinae restituendae spe excidamus. Quod si tamen, caussis primariis hydropem arcessentibus, remotis, ipsum remaneat malum, aut si caussas reperire ullas nequeamus, atque si naturam ambobus in casibus, per urinarias vias, aquae secretionem sua sponte eligere, animaduertamus, tuncis aliter humanae aliquid proficere possunt vires, aliorum eXperimentis inter se consentientibus freti ad si mare possumus, prae omnibus aliis diu reticis medicaminibus Digitalem essectum votis nostris respondentem esse praebituram g).

f) Darvins I. c. pag. 3o2. Vir III. Simmons coniecturam affert pag. II a. Nauseam e plantae venenata indole oriri, quae, si herba esset siccata diminueretur, et herbae siccatae vlana recenti longe praeferendum est e. τ) Warren l. c. pag. Ia 6.

52쪽

g. XVII. Ratio modusque, quo hocce remedium praecipuam erahibet vim, tum supra diuersis in locis est indicatus: mihi quidem videtur id ratione, ab irritandi eius natura, non penis denti vim diu reticam exserere, qua scilicet natura organa urinam secernentia irritantur et in validiorem impelluntur motum. quod e. gr. cantharides et valida remedia alcatina efficere solent, sed potius singularem huic medicamini inesse indolem, qua sanguis pituitosus et renum pituita dissoluatur, humorum

acrimonia corrigatur, vasa, ad urinae secretionem accommo

data, si quae fortasse sint vitiata, corroborentur, et sic aqua ad emissionem satis apta educatur. Summa etiam probabilitate et verisimilitudine confirmari potest, eam praecipue remedii resoluentis partes agere, si ex analogia de eius in aliis morbis praestito concludere licet effectu. Si quod medicamen in ulla valetudine aduersa operetur ratione nobis satis perspecta, quid est, quod nos impediat, quo minus suspicemur. etiam in aliis, haud frustra adhibitum, casibus, et una eademque ratione vim exhibuisse suam salutarem 2 - niqui huius medicaminis benificio in glandulosarum partium tumoribus, dolorem non adferentibus, strophulis dictis, utimur, quibus, tamquam dissoluens, discutiens, singularem emendans acrimoniam, medetur; nonne etiam eius diureticae vis ratio medendi in hoc est quaerenda Τ - Quoties non deprehendimus etiam in hydropicis, hepatis, lienis, pancreatis, et in ipso

melanterio obstructiones adesse, et in pulmonibus indurationes, quibus sanguinis aut lymphorum circulatio nimis retardatur, et humorum secretio eorumque exitus diminuitur. Harum quidem vitiosa partium conditio, e nimia morbi duratione ortum habere potest, cum antea non adesset, saepissime vero morbum etiam autecedit, et pro caussa efficienti est aestimanda. Quo

53쪽

q9cunque autem modo res est, nisi aliis indigeamus specificis remediis, Digitalis obstructiones remouere, et humoribus cIeteris expeditum reddere transitum valet; in primis autem tales procreabit essectus, si eius generis sint obstructiones, ut Digitalis iis plane specifice mederi possit. g. XVIII.

Nonnulli, ut iam supra commemoraui, necesse esse putarunt, nauseam vomitumque prius excitari , quam medicamen diu reticam suam praebeat efficaciam. Sic Cl. Warrenobseruauisse professus est, nunquam hydropem auferre nec quidquam proficere, nisi antea commouisset vomitum. Omnino negari non potest, vomitum tum in hoc statu esse salubrem, cum repentina corporis commotione vasorum minorum Obstructiones aufert , viasque aperit, et resorptionem effl-cit h); quibus rebus hydropici saepius receperunt sanitatem te, tum autem alia adhiberi possunt vomitoria. Ipse V j thering initio hunc praecedere debere effectum statuit h), postea vero experimentis persuasus est repetitis, Digitalem purpuream vim diu reticam vehementer ostendere, nec in hunc finem nausea aut vomitu antea indigere; quamquam quidem, illo du-r3nte, secretio urinae augeretur I , et per aliquod temporis spatium continueretur.

0 5.

54쪽

OExempla exstant, ubi, et si nausea etc. excitab, tur, vis tamen diu retica saepissime nihilo crat validior 1;i est, si orque, quin etiam ille saepius antecedebat effectus, quem domum horis aliquot praeterlapsis se itubatur nata ea; adeo urinae secreotionem nonnunquam impediebAt n), aliquamdiu iam inchoatam, praecipue si medicina quibusdam maioribus aegroto dabatur do sibus o). Vt salsa illa opinio eo certissime sit relicienda, hoc quoque annotari meretur, Digitalem eiusmodi in casibus, ubi iam scilla et i pecacuantia ad nauseam usque data, nihil ad

sanitatem adtulissent, fuisse saluberrimam p). Haec igitur

nausea neutiquam est necessaria, sed potius ex nostra incuria oritur; et a nausea allo medicamine LX citata, plane discrepat; dum modo desinit, modo eodem impetu, breuioribus aut diu tioribus spatiis interiectis, redit, aegrumque submisso et an Xio reddit animo, quae vero incommoda, ciborum appetitus amissi reditu, plerumque compensantur, et quidem maioris ea ciborum cupiditate, qua ante medicaminis usum, aegrotus est

gauisus J . g. XIX.

Caeterum casus accidere solent, quorum iam . I. secimentionem, V. C. Vomitus, Vertigo, colorum permiXllo et caetera, quorum causa in malori aut citius ro petita do si icit t. Inde maximi e sit momenti, ut modus sufficiens, quo medicamenaegrotis datum, vim ess cacem et salutarem absque omni peri

55쪽

culo, optime exhibere possit, rite describatur constituaturque. - Cl. Da rvins soliorum recentium quatuor Uncias, duobus piratis aquae decoquebat usque in vincias octo, decoctoque addebat uncias duas spiritus vj ni, cujus, interpositis duabus horis tria, aut singulis horis duo cibaria cochlearia aegroto sumenda praecipiebat. Medicinam decem vel duodecim horas adhibitam, nausea diu durans, et frequens urinae secretio sequebatur, interdum etiam alui eiectiones purgantes. - Cl. D. Simmons decoctum e tribus unciis soliorum aridorum et mensura dimidia cum quadrante ad mensuram dimidiam praeparabat , cuius sex cochlearia quotidie aegrotantibus dare dicebat. - Cl. D. Warren decoctum et tribus soliorum recentium unciis et aquae fontanae una libra cum dimidia , vsque ad remanentiam Vnciarum nouem decoctum praeparabat, huic cottiturae aquae iuniperi et succi corticum aurantiorumana via iam unam et dimidiam addebat, cuius modicaminis interpositis quatuor horis duo cochlearia maiora aeger quoti- diu tam diu sumebat, donec volvitus, alui purgatio, vel Vrinae frequens se ueretur secretio. Hanc medicamenti dandi rationem non utique optimam fuisse ac tutissimam, in eaque adhibita illud semper operari aliqua cum Violentia, quae ta-reen ratio aegroti naturae in omnibus circumstantiis conueniens

esse nequeat, facile est intellectu. Somper igitur cautio quaedam in huius medicaminis usu est adhibenda, eaque constituenda dosis, quam, omni timore liberati, aegroto praecipere possimus, attamen eiusmodi formam optemus necesse est, qua maximos efiiciat effectus, et efficaces quam minime amittat partes. Cl. Witheringius primus nos docuit, quomodo omnes modo memoratos, facile

consequi possemus sines, certis cautionibus praescriptisque de G a si si en-

56쪽

siniendis, quibus satis cognitis nunquam a recto aberrabimus tramite.

Omnium plantae nostrae partium ex communi eXperientia, solia sunt e sicacissima r , quamquam eius aliae quoque partes similes fortasse proserre postini esse ius s). Ex planta in caulem excrescente, solia inprimis colligenda sunt, quae deinde, petiolis et media costa cum cura seiunctis, vel in sole, vel in orbe stanneo, igni languidiori apposita et arida reddita, pulchrum ac viridi coloris puluerem es sciunt, qui paulo minuS, quinta soliorum parte, ponderis habere solet, quae ipsa neutiquam sunt comburenda', sed tamdiu modo torrefacienda, donec conteri possunt. Huius pulueris adulto gran. Vnum - trjabis quotidie praescribere solet Cithering puri vero vel cum aromate quodam admiXti, plerumque grana quatuor in quemvis diem sussciunt t). Nonnunquam pillulas sufficienti saponis aut gummi ammoniaci copia paratas praescribit, ac si liquida malint aegroti, drachmam unam foliorum siccatorum in se mi pintam calidae aquae per quatuor horas insundendam curat, colaturae Unciam aquae spirituosae addit, cuius insu- soni uncia una bis singulis diebus adulto est media dosis. Quod

si autem aeger solito validior sit, aut magni momenti sympto- nata accidentia eum Vrgeant, hanc dolin per octo quasque hora Sr L. c. p. ISI.s Radix e. g. quae praeterea, ut nonnulli antiam arat hydropi medetur. ut nulla indΘ oriatur iasiis ea; Cithering. tamen hanc non miniis soliis hoc ei ficere obseruauit. - Flores etiam et semen id in operari possunt. L. C. I 82. Cl. Warre n. l. c. p. I 3 q. tali Crum inquit hiberno tem pore, Calle torum minorem ad uibendam esse, quantitalcm Lς si quantit, .

57쪽

horas dari iubet. Contra vero se spe iit, ut unciae dimidium iam lassiciat; ith triginta pulueris grana aut octo Vnciae in. fusi aegroto, priusquam nausea adfiiciatur, dari possunt. Tincturae spirituosae , et vinosae, et acetosae ipsi etiam probantur, quae et iam ess caces sunt repertae u). Minime vero illi probatur extractum. Medicamen enim, ait, cuius maxima dosis trium granorum in substantia est, condensationem non admirati t. Neque nimis magnae neque citius repetitae sunt danda odos es, alioquin symptomata β. XI. notata accidere solent, attamen , ut sacile in te luctu est, leuiori gradu, nisi nimis vehementi ratione adhibeatur remedium X J.

Medicaminis huius optassimus rarissime tunc est exspectandus effectus, quando vim exserat purgandi g), quam ad coercendam unicuique dos opii paululum addatur z . Si intestinorum nimia esset inertja et venter lentius moueretur, ille uno eodemque tempore Ialappam praescripsit, qua vis diu- retica remedii, neutiquam impeditur. Attamen e tali huius cum aliis medicaminibus coniunctione non semper satis am

plum perspectum habuit effectum.

g. XXI. In hoc remedio adhibendo pulsus perpetuo diligenter est

explorandus, quod non nunquam mirum in modum langueat, etsi non aliud illum antecessit sympto m3. ideoque caueas, nodosin sestinanter repetas, sed ut iustum operandi tempus cuique tribuas, et circumscriptis dosibus, interuallisque constitu-

58쪽

tis tamdiu pergas, donec medicina sumta aut in renes aut ventriculum aut in pulsum et in intestina vim excerceat, sed do sinas Mitim simulac taliS appareat essectus a). Secundum Citheringit recentiora eXperimenta, ad h3 dropi S sanationem paulatim curandum, Digitalis, leuioribus dos bus e. gr. ad duo aut tria grana, adhiberi debet. Vnde siet, ut urina paulatim secernatur, quod VSque ad totius curationis sinem continuabitur.

Ad remedii vim magis sussulciendam, necesse est, aegroti, dum medicinam adhibent, frequenti petu, quemcunque malunt, nisi fini nostro aduersetur, utantur. Saepius enim fit, ut initio, quamdiu humores acrimonia quadam nondum sunt insecti, nulla aegroti laborent siti, ac potu, veteri qu dam Opinione falsa deterriti, abstineant; verum enim vero recentiorum satis euictum et confirmatum est experientia, frequentiorem potum non modo non obesse, sed citam prodesse. Aquae euacuatione repente facta, aegrisque haud firma corporis constitutione gaudentibus, fasciarum usus valde necessarius est c), ut hac ratione virium desectus cillaque - ymptomata evitentur. Nisi autem aqua penitus ct una Vice egeratur, Witheringio in aliquot dies medicamine non uti placet, ut his interuallis corpus, medicamentis nutrientibus et tunicis adhibitis corroboretur; haec vero medicina optatum non semper praebuit successum tutissimum. - Rem odium, quo ni

mis violentus et periculosus Digitalis essectus cohiberi possit. nondum est repertum aut cognitum. Experientia Cl. Citheringit, ventriculus, Vsitata remedia analeptica et volatilia, tali

59쪽

constitutus conditione, recusat, potius aromatica et amara praefert. Nonnim quam spiritui vini inest, haud nimiam nauseam sedandi vis, plerumque etiam optum paruis dosibus datum, plurimum profecit, plus autem utilitatis vesicatoria adtulerunt d). D. Jones quidem compertum habuit; potum omen tha crispa consectum maxime prosuisse. g. XXII.

In omnibus sere hydropis generibus Digitalis commode adhiberi potest, excepto hydrope cystico; quoniam nulla interne adhibita remedia humores educunt inclusos. Qua de causa in ascite mulierum, ea haud feliciter utimur; quia cum hydrope ouariorum plerumque coniuncta esse solet e). Sed Vir Cl. Warren se eam optimo cum successu, . in eiusmodi casu,

quem hydropem dextri ou rii esse putauit, adhibuisse te statu ).

Aegrotans enim de X tro in latere magis magisque erat inflata, urinae secretio diminuebatur, macescebat et demisso erat animo. Pillulae scilliticae et ucetum scilliticum plane nihil profi1- ciebant, Digitalis autem usus, quatriduo DrAeterlapso, eam pristinae reddebat sanitati. - Neque, ut Witheringitis obser- Uauit, maior nobis in ascite sanandi spes adest, ubi venter du-IUS, EX pansu S, circumscriptus est, ubi tumor digiti impressoni repugnat ac continens est. Nec in hominibus robusto corpore, et vivida natura praeditis, secundum sperare debemus succeia sum, si si brae sint ex tonsae, cutis calida arjdaqus atque facies rubore perfusa, et pulsus sit durus, intensu S. Contra vero, Digitalis vim diu reticam ess cacem sore, tunc magis est sperandum d) L. c. pag. I 88. e) L. c. pag. 7.

60쪽

du n. si pulsus debilis, intermittens, et aegrotus pallidus est, circa os oculosque liuidus, si cutis sit stigida mollisque tumor,

ut aquae motum internum sacile tactu percipia S, aut oedoema totus tumor, digitorum leni pressioni sacile cedens, foueam re linquat e P. Item etiam, eam, in morbo e vasis exhalantibus

relaxatis orto, saluberrimam esse Cl. Warren opinatur fo, qui aegroti status initio ei similis apparet, qui cach exta appellatur, quae uniuersalis hydropis primordium est habendum, et a CLCullen hydropi diathes SP nominatur. g. XXIII.

Quamquam autem hoc remedium, in uniuersum spectatum, est efiicacissimum, et multis aliis aduersus hydropem adhibitis remediis sine dubio est praestantius, in omnibus tamen hydropis casibus, sine omni exceptione idem tutissime et

optato cum successu adhibitum iri, nullo modo confirmare audeamus. Longissime tamen abest, ut haec, quae modo monui,

eius praestantiae obsint; ubi enim ulla reperitur medicina, quam, quibus uis in symptomatibus sanitati prodesse eamque reddere certissime et absque omni exceptione contendere possimus Τnonne quidam semper restant casus, in quibus nihil salutis adsert8 Eodem modo nec Digitalis diu reticum uniuersale medicamen haberi debet g), in quibusdam tantum, supra narratis circumstantiis accidentibus, praestitit efficaciam; et si aliquando vi sua diu retica non integram restituat sanitatem. hoc tamen certum est, eam semper aliquantulum urinae secretionem augere. Si vero cum a poplexia hydrops sit coniuncta, aut si aliorum morborum symptomata adsint, neque Digitalis,

neque e) L. c. With. pag. I 89. f Abhatidhingeli filr pras'. Aerate L c. Ia 8. g ithering. l. c. pag. I9I. N r. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION