Regulae Societatis Jesu

발행: 1827년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

34o EpisTOLA S. P. N. IGNATHut legas; quantum si contemnas, ut dommim. Sancta fuit actio Marthae , sancta comtemplatio Magdalenae, sancta poenitentia et

lacrymae, quibus pedes Christi Domini rig

hantur : sed haec omnia nimirum oportuit fieri in Bethania, quam vocem domum ob dientiae interpretantur , ut ea re , quemad- In semi. ad modum ait S. Bernardus , nobis significare ειν 'Voluisse Dominus rideatiu , nec studium

Boniae actionis, nec Otium sancire contem

plationis, nec lacrymam Poenitentis, extra Bethaniam illi accepta esse potuiSSe. 7. Quocirca Voluntates Vestras, fratres

charissimi, quoad ejus fieri potest, omnino deponite: libertatem Conditori vestro, quam vobis ipsemet elargitus est, in ejus mini tris libere tradite, ac dicate. Nolite exiguum vostri liberi arbitrii fructum putare, quod liceat vobis illud , a quo id accepistiS , eidem per obedientiam plene reddere. Quod cum facitis, non modo non perditis ipsum, verum etiam augetis atque perficitis; quippe

qui Vmtras omnes voluntates certissim1 rectitudinis regula moderamini voluntate

Divina, quam videlicet interpretatur is, qui vobis Dra nomine praesidet. 8. Itaque diligenter illud etiam cavendum est, ne Superioris ullo umquam tempore

352쪽

DE ViRTUTE OBEDIENTIAE. 34 ivoluntatem quam ducere pro Divina debetis ) ad vestram detorquere nitamini : id

enim esset non Vestram Divinae conformare, sed Divinam vestrae voluntatis norma regere velle , ejusdem Divinae Sapientiae ordinem invertentes. Sane qum magnus eSt error, et quidem eorum , quos amor sui obcaecavit, obedientes existimare Sese, Cum Superiorem ad id , quod ipsimet volunt, aliqua

ratione pertraxerint. Sanctum Bernardum In serm. de in hac re praeclare exercitatum audite :Quisquis , inquit, vel aperte , vel occulte satagit, ut, quod habet ire voluntate, hoc ei spiritualis Pater injungat; ipse se se cit, si forte sibi quasi de Obedientia bla minatur. Neque enim in ea re ipse Proeliato, sed maps ei Praelatus Obedit. Quae cum iri sint, quisquis ad Obedientiae virtutem velit perVenire , oportet ad hunc secundum ob dientiae gradum ascendat, ut Superioris non solum jussa exequatur, sed etiam ejus -- luntatem suam faciat , seu potius Suam exuat, ut divinam a Superiore expositam indum 9. Qui vero se totum penitus immoIare Vult DEO, praeter Noluntatem , intelligentiam quoque qui tertius et summus migradus Obedientiae) osserat necesse est; ut by Cooste

353쪽

342 EPIMOLA. S. P. N. IGI Amnon solum idem velit, sed etiam ut idem

Sentiat, quod Superior ; ejusque judicio

subjiciat suum, quoad potest devota Volumias intelligentiam inflectere. Quae vis animi tametsi non ea, qua Voluntas pollet, libemtate praedita est; atque ipsa natura sertur ejus assensus in id, quod sibi veri speciem praebet; tamen multis in rebus, in quibus videlicet cognitae veritatis evidentia vim illi non inseri , potest voluntatis pondere in hanc potius, quam in illam partem inclinari. Quae res cum incidunt, debet, qui quis Obedientiam profitetur , inclinare sese

in sententiam Superioris. Etenim cum Obedientia sit quoddam holocaustum, quo totus homo sine ulla prorsus imminutione Conditori suo ac Domino per manus mini Str

rum in charitatis igne immolatur; cumque sit eadem renuntiatio quaedam integra, Perquam omni suo jure sponte decedit noligiosus , ut Divinae providentiae Superioris ductu gubernandum, ac possidendum ultro sese addicat, ac mancipet; negari non PO-test , quin obedientia comprehendat non solum executionem, ut imperata quis faciat, et voluntatem, ut libenter faciat; sed etiam judicium, ut quaecumque Superior mandatae sentit, eadem inferiori et recta et vera

354쪽

DE VIRT E OBEDIENT1κ. 343 esse videantur ; quatenus , ut dixi, vi sua potest votivitas intelligentiam flectere. Io. Utinam hanc mentis et judicii ob dientiam , iiii et intelligerent homines et exercerent, Ut grata DEo est, ac omnibus, qui in religione vivunt, nec Saria. Nam ut in corporibus , globisque caele tibus , ut alius alium assiciat, moveatque, requiritur, ut certa quadam convenientia et ordine inferior Orbis superiori subjiciatur ; sic in hominibus, cum alter alteriuruauctoritate movetur , quod per obedientiam sit) oportet, ut is, qui ab alterius nutu

Pendet, Subserviat, et obsecundet, ut vi tus ab imperante ad eum derivetur, et imfluat. Haec autem obtemperandi, ObSecuu-

dandique ratio constare non potest , nisi voluntas ac judicium inferioris cum Superioris voluntate ac judicio congruat. II. Iam Vero si finis et causa obedientiae spectatur, quemadmodum voluntas, ita et judicium in eo, quod nobis convenit, decipi potest. Ergo sicuti ne Voluntas erret, Cum Superioris voluntate conjungitur; sic

intelligentia, ne fallatur , ad Superioris intelligentiam consormanda esti Ne inna ris Prov. S. λ iacienti tura , c sacrae Litterae monent atque in rebus etiam humanis censent f

355쪽

344 Episrara. S. P. N. IGNATII pientes, Vere prudentis esse , suli ipsius prudentia minime fidere ; praesertim in rebus suis, quarum homines animo pertu hato fere boni judices esse non POSSUnt. Quod si in rebus nostris alterius, etiam non Superioris, judicium atque consilium nostro anteponendum est, quanto magis ipsius S perioris, cui nos, ut DEI vicem gerenti, ac Divinae voluntatis interpreti moderandos tradidimus p In causis vero , PerSOniSque spiritualibus eo major etiam cautio procul dubio est necessaria, quo grarius est spiritualis viae periculum, cum sine frenis consilii , discretionisve in ea decurritur. Qua

Coll. 2. C. 11. de re commode Cassianus in Collatione Α,

batis Mosi ait: Niata alio vitio tam praeciapitem diabolus monachium pertrahit, ac

perducit ad mortem, guram mm eum, ne

noctis consiliis seniorum , suo fiaticio per suaserit de amnique con ere. I u. Ρωterea, nisi haec obedientia judicii

existat, fieri non potest, ut vel conSenSus voluntatis, vel executio talis sit, qualemeSSe oportet: natura enim ita comparatum est, ut animi nostri vires , quae appetitivae dicuntur, sequantur apprehensivas; et nisi

adhibita vi, voluntas , judicio repugnante, diu obtemperare non poterit. Quod si sorte

356쪽

DE VIRTUTE OBEDIENT1R. 345 quis aliquo temporis spatio obediat per communem illam apprehensionem , qua CenSetur , Perperam etiam praecipienti pare0dum esse; certe id stabile ac fixum esse non potest: atque illi perseverantia deficit, vel saltem obedientiae persectio, quae in prompte et alacriter obediendo consistit: non enim ibi potest esse alacritas ac dilia

gentia, ubi est animorum sententiarumque .dissensio. Perit etiam exequendi studium et celeritas, cum ambigitur, expediat, necne,

facere quod jubemur : perit celebris illa

obedientiae caecae simplicitas, cum apud nos ipsos in quaestionem vocamus, rectene Pri cipiatur , an Secus ; atque etiam fortasse damnamus Superiorem, quod ea mandet, quae nobis non ita jucunda sunt: perit humilitas, quoniam, etsi ex altera parte Par mus, ex altera tamen nosmetipsos Superiori praeserimus : perit in rebus arduis sortitudor

perit denique ut summatim complectar

virtutis hujus vis omnis ac dignitas. Succ dunt autem in eorum locum dolor, mole tia, tarditas, lassitudo , obmurmurationes, excusationes, aliaque vitia non sane levia, quibus obedientiae pretium , ac meritum prorsus exstinguitur. Itaque Sanctus Be

nardus , de iis qui graviter serunt imperata

357쪽

346 EpisTOLA S. P. N. IGNLTII emi. 1. de mirasis sibi suavia, sic ait: Hinc si molestae

ne. coeperis SMStιnere, ει Myuincare Promatum se si murmurare in corde, etiamsi exterius

impleas quod jubetur, non est GEc virtus Patientiae, sed velamentum malitiae. Quod si pax et tranquillitas animi quaeritur, certe hac non fruetur is, qui habet intra sese

causam perturbationis atque tumultus ,

dissensionem videlicet judicii proprii ab Obedientiae lege.

13. Atque idcirco , tuendae concordiae cauSa, quae Societatis Omnis est vinculum, Bom. is. 5. tantopere hortatur Apostolus , ut id ipsum: c. is 'ia. omnes sapiant et dicant: nimirum ut con- sentientibus et judiciis et voluntatibus, mutuo foveantur , et conserventur. Iam Si unum, eumdemque Oportet esse membrorum sensum et capitis ; sacile cernitur , utrum sit aequius, caput membris, an membra capiti consentire. Atque ex his quidem, quae dicta sunt hactenus , satis apparet , Obedientia judicii quiun sit necessaria. I 4. Quam vero sit eadem ipsa persecta, grataque Domino, inde primum ostenditur, quod per eam praestantissima pars hominis, ac pretiosissima Domino consecratur. Deinde quod obediens ita fit holocaustum vivum gratumque Maiestati Divinae, cum nihil sui

358쪽

DE VIRTum OBEDIENTi E. 34 met omnino retineat: postremo quod magna

est hujus certaminis dissicultas ; frangit

enim sese DEI causa obediens ipsemet, resistitque naturali propensioni, quae omnis bus hominibus insita est, ad Suam Complectendam sequendamque sententiam. Ex

his igitur rebus emcitur, ut medientia, tametsi proprie voluntatem perficere vide tur , quippe quam reddit ad nutum Superioris promptam ac paratam ; nihilominus ad intelligentiam quoque ipsam , ut diximus, pertinere debeat, eamque inducere adsentiendum id ipsum quod sentit Superior:

sic enim fiet, ut omnibus connixi viribus et voluntatis et intelligentiae, ad executionemeelerem atque integram veniamuS.I5. Videor mihi vos , fratres charissimi , audire dicentes, de virtutis quidem hujusce necessitate jam non ambigere; illud vero ut cognoscatis Vehementer optare, quo pacto ad ejus persectionem pervenire possitis. Huic ego quaestioni cum Sancto Leone ita se . b. do respondeo: Nihil arae iam est humilibus, et rinia asperum mitibus: modo non desit -- his humilitas, non desit mansuetudo; non utique deerit DEO benignitas ad vos adjuvandos , ut quae fini promisistis, ea praestare possitis, animo non solum aequo, sed etiam libenti.

359쪽

348 EpisTOLA S. P. N. IGNATII 16. Praeterea vobis tria nominatim Propono, quae ad Obedientiam judicii comparandam multum juvant. Primum illud est, ut, quemadmodum initio dixi, non intueamini in persona Sup rioris hominem obnoxium erroribus atque miseritis , sed Christum ipsum , qui est sapientia sit ma , bonitas immensa, charitas infinita, qui nec decipi potest, nec Vos Vult ipse decipere. Et quoniam conscii vobismet estis , vos DEI amore jugum obedientiae subiisse, ut in Superioris voluntate sequenda voluntatem Divinam certius sequeremini ;nolite dubitare, quin pergat fidelissima D mini charitas, eorum ministerio, quos Vobis praefecit, Vos deinceps gubernare, et rectis itineribus ducere. Itaque Superioris vocem, ac jussa non secus ac Christi vocem excipite : siquidem Apostolus etiam scribens in

Colora. 3. a5. hanc Sententiam ad Colossenses , cum ad

' obtemperandum Praepositis subditos adhortatur , ait: Quodcumque facitis, ex animo OPeramini, sicut Domino, et non hominiabus ς scientes , quod is Domino accipietis retributionem hoereditatis. Domino Christo

Ia tracti de Semite. Sanctus Vero Bernardus: Stoe DEUS

is h.... . '' inquit) sise homo vicarius DEJ mandatum φ P quodcumque tradiderit, pari profecto Obs

360쪽

DE VIR TE OBEDIENTIAE. 349 quendum est cum, pari moerentia deferendum ; ubi tamen DEO contraria non Pre cipit homo. Atque ita, si non hominem e ternis oculis, sed DEUM inspexeritis intemnis, haud sane grave fuerit vobis, Voluntates vestras atque judicia consormare ad eam regulam actionum VeStrarum, quam ipsi metelegistiS.I7. Altera est ratio , ut, quod Superior mandat vel sentit, defendere semper apud animos vestros studiose nitamini, improbare autem nequaquam. Atque ad eam ipsam rem proderit, bene animatos, assecto

que esse ad id omne , quod ipse jusserit:

sic enim fiet, non solum ut sine molestia, sed etiam ut cum voluptate laetitiaque pareatis : nam sui est apud Sanctum Leonem non dum ibi necessitate seri itur, ubi dili- Serm. 4. de

I 8. Postrema subjiciendi judicii ratio est cum facilior tutiorque, tum etiam apud sanctos Patres in more posita ut statuatis vobiscum ipsi, quidquid Superior praecipit, ipsius DΕΙ praeceptum eSse, et voluntatem: atque ut ad credenda , quae Catholica fides proponit , toto animo assensuque vestro statim incumbitis ; sic ad ea facienda, qua cumque Superior dixerit , caeco quodam

SEARCH

MENU NAVIGATION