De medicina Aegyptiorum libri quatuor & Iacobi Bontii in Indiis archiatri, de medicina Indorum

발행: 1646년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Placuit tamen misericordi Deo, ne ab ea tempesta e interiremus put fortasse ad aliquam rem etiam viveremus: Cui.quas possum maiores nunc gratias ago, ac perpetuo referam ; qui me sua. clementia ac pietate ex tanto. periculo incolumen seruauerit. Die Vero vigessimo sectindo mensis Octobris,aurora lucescente,ad Corcyrae locum eum peruenimus, quem Fandappellant, ventis omnino sedatis. Et paulo post Zephiris placide spirantibus insulae fretum ingressi sumus summa omnium cum voluptate ac gaudio , atque Ierieras appellatum portum tenuimus : ab eoque altera die summo mane alium in portum peruenimus , a primo parum distantem, atque ab eo Corcyram. In qua per diem: moram traximus.

Postridi que Septentrionali exorto uento, ab eius portu digressi sumus, quo cessante non multisost ad portum, qui est apud Go-m iZZas,accessimus. aduersis vero nostr auigationi ventis dius

perse ferantibus, S largissimis adhuc pluuiis, magnisq; imbribu S

detenti, quibus quidem Corcyrae insulae situs sex quotannis mensibus obruitur, atque aliis sex siccitate exhauritur, coacti sumus in Corcyrae portum confugere, & saluti nostrae consulere. Vbi usque ad natiuitatem Domini permansimus, cuius diei festiuitate deuoto seruata,altera die orto Sole triremis auxilio nostra naui oportu deducta, vela ventis dedimus, eodemq; die Paxb Ridimus. Alteraque die Aparata vento impetuose spirante,sub aurora Zacynthum rursum vidimu3, portumq; illum cum magna omnium eam Vrbem accolentium admiratione, quod accolae caeteriri; omnes ex proxima tempestate nos interiisse sibi firmiter persuaserint. Zacynthi vero toto Ianuario mense commorati sumus. Dieq; sequentis me sis tertia ab eo portu discessimus, melioriq; fortuna iter nostrum recepimus, ac per diem ante cinerem in portum Sudar,fortissimum Cretae

insulae propugnaculum,peruenimus, ubi peractis quinque diebus, portu Fraschiam vocatu , qui ab urbe Creta decem millia passuum distat,inuasimus. Multi ex Cretensibus, qui pN certo habuerat nostram nauim Octobri proximo mese mari absorptom fuisse,simulque cum ipsa aliquot Cretenses Caloyeros nobiscu nauigantes, nostro aduentu, tanto sunt affecti gaudio,vt ipsoru laetitiam publicis campanarum sonis in templis per multos dies publice manifestarent: ubi vero Cretae multis diebus moram traximus,inter initia mensa

22쪽

Martii, vi nostro longissimo itineri finem tandem imponeremus, 'vela rursum ventis dedimus, in altumque navim Circio vento, qui . leniter spirabat, aduehi permisimus , caeterum tertia die Austrinis ventis rursum Iehementer eXOrtis, retrogressi in portum Standiam

applicuimus,ab eaque noua procella salui fuimus, distat & hie portatus ab urbe decem millia panuum. Ibique tribus peractis diebus, orto Sole, ab eo portu navim soluimus, Argestique vento,& Fauo nio impetuosissime spirantibus, mare mediterraneum ingredimur, in ipsoque procellosa nauigatione utentes duorum dierum spatio ' Alexanditam procul inspeximus, ingentique omnium gaudio iter

nostrum tunc finem habiturum sperauimus,neque nos nosti a decepisset sententia, ni ventus ille non modo omnem subito furorem di . misisset verum pene omnino siluisset.Mare etenim quam cito ventis cunnibus caruit, adeόque siluit, ut nauis ulterius progredi noni potuerit, ob maximam eius tranquillitatem,a qua valde pertimuimus, ne ab ipsa alia noua tempestas oriretur,nostrivitineris finem, quem oculis prospiciebamus, prohiberet, SC in alia grauiora maris , pericula nos injiceret. At Dei optimi maximi voluntate factum est, ut ope triremis praefecti Alexandriae, quem sangi ac appellant, in . portumnaliis duceretur, & die uxij. mensis Mariij finem longissimae nostrae nauigationi imponeremus. Alexandriae verb Cayri ingenti grassante pestilentia, usque ad Iulium mensem mansimus; cuius mensis initio per Nilum flumen nauigantes, Cayrum Venimus.

I, qua urbe tribus annis, & adhuc amplius moram traximus. Tandemque hoc anno M D L 3 X X I V. AEgyptiis littoribus relictis, naui

Balbiana vocata, mensibus Octobri, atque Nouembri tantum nauigantes, Deo summa pietate patriae redditi sumus. G v I L A N D. . Omnia certe maris itinera in summo periculo versantur, quando

nauigantium vita , quia proxima est mari, proxima semper exitio sit dicenda, atque etiam quod spes prosperi itineris in aeris inconstantissimam naturam referatur. Verum ne te pigeat liqc atque illa passum fuisse, quoniam fortasse haec olim te meminisse iuuabit. Ap. prime iucundum semper existimavi, hominem posse dicere;haec at que illa sum passus,siquidem eorum eventuum memoria hominem alacriorem ad ferendos fortunae casus, prudestitoremque efficit.

Sed his omissis age, quaeso, quid tu tandiu in AEgypto fecisti, quibusve studiis animum toto illo tempore oblectasti Z Neque enim eum te esse arbitror, qui non egrcgium aliquod nobileque studium

23쪽

sis ibi prosecutus, quando credendum est, plurimas easdemque pulcherrimas tibi non defuisse occasiones, quibus aliquid te ipso di

gnum in re medica meditari potuistes. A ip IN. Qiud facerem ociosus toto illo tempore in aegyptot nisi apud eam gentem qualis exerceretur medicina, atque quales plantae in eo solo nascerentur dignoscere operam darem, ne saltem diceretur noctu me Egyptum adjisse; per id temporis , quo ibi moram traxi, publice medicinam exercendo, apud illos medendi usitatum modum discere stud ij. Et quod temporis etiam ab eo studio atque aegrotorum curis vi supererat id ponebam, ut tu ex me quoque audisti, in opere de praesagio medicorum multis iam ab hinc annis a me incepto. GuILAND. Gaudeo te operam iEgyptiorum medicinae cognoscendae sic de disse, ut apud illos frequentatum medendi modum, atque ipsorum usitata medicamenta plane, animaduerteris,& didiceris. Qt --nia cum adprime sint digna, qux a nostris me dicis cognoscantur te nunc obnixe rogo, hisce diebus, quibus Patavij commoraberis, ne

graue sit tibi, mecum de his, in hoc viridario loqui, praesertim vero de morbis illi populo familiaribus, deq; ipsoru medendi usu, atque demum de plantis ibi nascentibus; sic enim in his aestiuis caloribus

sub gratissimis huiusce viridarij umbris tempus cum Virtute consumere nobis iucundissimum fore existimo. ALPIN. Dabo equidem operam libentissime,ut non in hac re solum,Verum in omnibus aliis

tuae obsequar voluntati,quamquam nullam Vnquam tuorum meritorum partem ego assequi valeam. Idque libentius faciam, quod

plurimum emolumenti me sperem ex hac nostra collocutione pro tua doctrina, & humanitate consecuturum. Solem vero chim hunc

videam pene in occasum descendisse,sortasse praestiterit loquendi principium in proximam diem xemittere. GUILAND. Recte sane,

ego Vero Vix aurora expectata me in viridarium coifferam,teque ut quamprimum Venias etiam atque etiam oro. ALPIN. Perplacet,sed tempus est , ut abs Ie nunc abeam, meque a multis meis negotiis

nunc expediam, ut mane quam diluculo ad te redire possim sinterea vale. GuIIAND. QEndo apud me esse nolis, Ut lubet, Ut ante noctem tuis functus negotiis, mane redire possis, abi felix.

24쪽

PROSPERI ALPINI

DE MEDICINA AEGYPTIORUM

LIBER PRIMUS.iorum medicomm.

V M haec di Es serenissima iam illuxerit, & opportune nos in hoc vitidario simul concesserimus, locum secretioris huius recessus quietissimum, opportunissimamque occasionem nacti, de medicina Egyptiorum iam aliquid commentemur, de qua quidem prius quam agamus, a medicorum,quibus ea regio abundat, narratione principium faciemus. ALPIN. Iamjam e via huc veniendo, eminus te in viridario ambulantem, profundeque cogitantem prospexi, δί haud parum mi atus sum, quod tam diluculo e lectulo surrexeris.Neque tamen abs re credo,in viridarium descendist i,ut frigidiuscula scilicet isthac aura matutina ac non minus istius elegantissimi tui viridarij amoenitate aliquantulu te recreares. Sed ne tuum loquendi desiderium amplius oratione mea retardem, ad principium propositi tui sermonis jamjam descendo. Sed quid obsecro me de medicis Ψgyptiis dicturum arbitrarist an quia multis persu, sum est ibi medicinam primas habuisse radices, plurimosque illustres viros tum in medicina, tum in aliis scientiis olim in AEgypto floruisse iisdem etiam hac tempestate ornari regionem illam ac florere t Gui LAND. Quidni omnes istini ipsum sentiani3 quando v M

25쪽

adpo etiam ibi bruta multa animalia reperiantur, quibus ars insita curandi morbos aliquos existimetur quemadmodum de Hippopotamo equo marino in Nilo flumine degente apud quosdam legiatur. Hunc enim equum in quadam medendi parte etiam magistrum esse aliqui affirmant. Assidua namque ipse,ut aiunt, ingluuie& satietate obesiis, exit in littus, recentes indagaturus arundinum caesuras, atque ubi acutissimum earum stipitem cernit id in corpus adigens,venam quandam sibi in crure vulnerat,atque ita profluuio sanguinis excitato morbidum alias corpus exonerat , mox plagam rursus limo obducit. Quamobrem sunt, qui arbitrantur,millionem

sanguinis ab huiusmodi animali homines didicisse, veluti etiam 1

volucre quadam Ibi vocata apud Nilum quoque nascente clysteriorum usum accepisse. dipsam siepius sibi aluum exonerasse rostri aduncitate aqua per anum intromissa sepe sit obseruatum. Si itaque bestias ipsas in ea orbis parte natura medicinam docuisse creditur, quid de hominibus erit ratione ac discursu pii ditis existimandum ξ Atque eo magis cum priscis iis saeculis Agyptias plu-simis doctissimis medicis semper floruerit A L Ρ IN. Hippopota-mum & alia bruta animalia, de quibus ea medendi miracula praedicantur, ibi reperiri ce tum est: at quod ego de hominibus media cinam profitentibus hisce annis obseruarim, in medium nunc tibi proferam, paucisque narrabo, quae ex his scitu digna mihi fuere visa,ac primum dico, Cayri aliisque in locis .Egypti plurimos tum via

ros, tum mulieres reperiri, qui publice per urbem medicinam faciunt , non tamen ullos existere, qui hanc artem aliqua ratione a

que Hippocratice faciant. quando ibi nunc non literis, sed armis opera ab his populis detur: neque id quidem mirum, cum Turc rum imperio ea gens subiecta sit. qui pullis scientiarum studiis de

lectantur: armis tantum,auro argentoque & veneri indulgentes. de

quibus vere videtur Seneca dixisse Tuuis libido ἐο minatur scilicet nunc potens Penere, iLuxuria' id rix orbis immenses opes Iampridem auaris mantia, di perdat, rapit.

Deest illis studiorum exercitatio , quamquam publicas schola siue stadia ipsi habeant, in quibus varia scientiarum genera docentur: Cayri studi j locum Gemel hazar appellant, pro quo tercenta millia aureorum anno quolibet dissipari aiunt. Siquidem

ibi tothus Academiae sumptas ad libros, ad victum N ad reliqua

26쪽

Liber Prim . a

doctoribus 55 stlaolaribus necessaria quotannis aere publico suppeditantur. Ex omnibus vero scientiis, atque artibus, quae ibi docentur, ea sola pars theologica apud ipsos colitur, quae Pseudoprophetae Malio metis leges,institutionesque pertractat.Multi sita quidem,propemodumque infiniti sunt,qui honoris atque utilit iis gratia in eiusmodi scientiam inoumbunt,quam qui adepti sunt in summo pretio atque honore apud Turcas, aliosque omnes habentur. Hos Cadi appellant, quasi dixerint, sacrae legis doctores, quos Turca illius regionis praefectus suos quoque iudices creat, quibus authoritas concessa est, ut possint quacunque de re in iure ciuili , ac pontificio iudicare. ob quam rem ipsi tum in summa veneratione habentur, tum maximas parant opes. In aliis vero artibus atque scientiis perpauci sunt, qui perfecti fieri studeant, omniumque minime in arte medita, quae cum aliis omnibus fere in locis summo dignitatis gradu sit,infimum nunc atque vilissimurutum ob gentis barbariem, tum ob eoru , qui per urbem medentur ignorantiam locum tenet. quam nisi hinc ex Europa per Venetos consules conducti medici, curandis ibi Turcarum, Arabum, Maliarum gentium optimatibus, Ne quamplurimis, quos alij medici desperata salute reliquerant,ad valetudinem reductis extulissent, atque illustrassent, omnium mechanicarum artium ignobilissima

apud AEgyptum iacuisset; i8 autem diligentia ut dixi, nostrorum

reparatur. Illi vero cum ab omnibus contemnantur, tum etiam lucrum ipsorum exiguum est. Gu1 LAND . Cum medici illi ita negligantur, neque multum lucri faciant, quae occasio erit, qua ad

medicinam valenter perdiscendam illi moueantur. Non est igitur mirum inter illos paucos perfectos medicos reperiri. Quyd cum explicatum a te sit, nunc reliquum est praeterea nihil, nisi ut susceptum de medicina AEgyptiorum sermonem claudas, ac de aliis rebus loquaris. ALPIN. QDmobremt GVILAND. niam ex indoctis medicis, quid boni, ac scitu digni ex te obseruatum audire possum Z Α L P I N. Intelligo Vnde tu in eam deueneris sententiam. Sed hoc fortasse non est ita existimandum,quando scientia atque doctrina ignaros homines, Empirice tamen multa in a te secreta posse dignoscere, quisnegabit i qualia sunt multa medendi secreta auxilia summam ob tilitatem nobilissima, apud AEgyptios priscos medicos olim inuenta, haereditarie potius ab

aliis praeclarissimis medicis his relicta, quis aliqua doctrina ab

27쪽

ipsis acquisita. Qui detenim, ut tibi de multis aliqua proferam

non ne mirum in modum laudandus esset ille mittendi sanguinis AEgyptiorum usus ex sectione multarum venarum, quae nostris medicis minime sunt usitatqὶ quales sunt iugulares,narium,angulorum oculorum,frontis, post aures,popolitis atque aliarum multarum corporis partium. Quis etenim medicus is erit, qui nesciat, illarum venarum sectionem ad quam plurimos tollendos morbos esse utilissimam 3 Quid dicam de sectione arteriarum, quam admittendum in multis morbis sanguinem non minus tuto, quam in venis ipsi seq)iliarissime usurpant. Cum Galenus interim ijs sectis quasi miraculo multos saeuos morbos curatos nobis scriptum pluribus in locis reliquerit. Quid de aurium,colli,occipitis,labiorum,narium, atque malleolorum scarificatione dicemus 3 Cum

ipsi mirabili dexteritate hoc genus auxilij praestent. Et quid de

suarum cucurbitularum usu ab hoc nostro plane diueria di Quidque de ustionum ratione,atque de multis aliis ferme infinitis,quibus ipsi medendo utuntur, medicis praesidiis, deque etiam quam plurimis medicamentis simplicibus, ac compositis ab his multa cum utilitate frequentatis, erit iudicandum t G v I L A N D. Digna istaec mihi videntur, ut ab omnibus doctis medicis desiderentur; mirumque omnibus videri debet, quo pacto hi indocti homines tot, tantisque nobilibus auxiliis recte uti sciant, nullo ea disia

cursu ac medicae artis ratione cognoscentes. Sed quo ordine his medicis per eam regione exercere medicinam permittitur, quando ita artis medicae dogmatum ignari existant Z A L p i N. Extat Cayri inter caeteros medicos omnes quidam AEgyptius, quem

hinabassi illi appellant: qui medicorum princeps nostra lingua

interpretatur. Huius ossicium est,illos,qui ibi medicinam exercere velint,de illiusce artis peritia sedulo percunctari S eXaminare, atque eis, qu.in medendi examine recte responderint ac recte segess rint, publica fide concedere, ut peream regionem mederi impune possint. Istud autem indoctorum numero asciscendi munus non datur multis, ut in multis Europae locis fieri solet,sed unitoli tantum, illique praesertim, qui plus auri argentiae praefecto CRyri, quem Bessa appellant hae de causa soluerit. Parum etenim id curat hoc tempore Bessa an ille , qui Achi assi procreandua est, sit ad illud munus recte obeundum probe idoneus,adeo nunc

apud illos omnia corrupit auaritia, non hoc, inquam, ilic cur

28쪽

Liber Primis. Ised an potius aureos multos ipsi offerat. Eodem exemplo & ipse Achimbassi etiam a Praefecto perdoctus eodem auaritiae vitio sub latus, pretium. a cooptandis accipiens, omnes nidistincte cum indoctos , tum doctos mederi per urbem sinit. Qua facilitate nu

merus tum virorum tum mulierum medentium in ea maxima us

be Cayri est fere infinitus, cum quisque exhibito auro possit ab

Achimbassi medendi authoritatem obtinere. Horum vero, qui per eam urbem medentur alii promiscue morbos omnes curare profitentur, alij partis alicuius tantum mala. veluti' sunt ocularij, qui omnes morbos ac symptomata oculos lςdentia,sanant.&dentarij,atque auricularij,tantum malis dentium auriumque medentes .atque alij qui tantum intestinorum aegritudines,alij pudendo rum,alij vesicae M alij uteri curant; in quibus morbis mulieres medicae viris praeferuntur: existimant enim aegrotae mulieres haudquaquam posse viros sic recte uteri affectus cognoscere, ut mulieres ipsae. Quare fit ut aegrotae medicas potius, ut a suis morbis curentur , quam medicos adhibeant: sunt etiam alij qui tantum febres sanant, quorum alij omnium, & alij aliquarum tantum curationem profitentur; atque haec obiter dicta sint de medicis Epyptiis.

I j qualem nunc medicinam exerceant. p. II.

GUILANDINVS. INTELLExi probe omnia,Verum id a te scire cupio,quid est, quod omnes medici AEgypth Empirici existant, sectamque

Empiricam sequantur. Α LP I N. Vt per eos annos,quibus Cayri moram traxi, obseruare potui,potius methodicae simulque empi-rieae ipsos addictos iudicaui, quando ad indicandam morborum curationem partium laesarum, causarum, naturae, aetatis, Virium, habitus coelique obseruationem esse necessariam negent,quibusdamque medendo utantur communissimis propositionibus, quae methedicorum sectam referre videntur. Ipsi..etenim affirmant omnia morborum genera, vel a caliditate , vel a frigiditate oriri, vel morborum omnium praecipuam causam in calorem praetern turam, vel frigiditatem referunt: -niam vero ipsi arbitrala

29쪽

δε Melctra AEgyptiorum

tur eorum omnium, qui AEgyptum incolunt, corpora ratione coeli , sub quo vivunt , valde calidi , ad summam vergere caloris intemperiem, ob id perfrigerantium medicamentorum usum in omnibus fere morbis sine discrimine habent frequentissimum, illisque temere & inconsulto medendo utuntur. Obseruare sedulo se putantes famosissimam, vulgatissimamque in schola medicorum illam propositionem, quae est, contraria contrariis curari; Hincque credentes ob illiusce coeli summe calidam temperiem , ibi omnes fere morbos, vel primo ab ea, quae praeternaturam est, caliditate procreari, vel saltem semper cum aliis causis

praeternaturalem caliditatem concurrere,ob quam causam 'sum refrigerantium medicamentorum maxime affectant, idque praesertim in febribus: in quibus absque ullo delectu, valde fit idis

medicamentis semper utuntur, maximeque in iis, quae ex humorum putredine oboriuntur. d sane contra medicinς dogmata. ab ipsis fieri existimo. Nihil enim frigidorum remediorum usus, quantum ad febrium causas, quae sunt obstructiones meatuum, Venarum,uel aliarum partium, spectat, aliquid prodesse, & multum obesse potest, cum a frigiditate humorum cruditas, atque obstructio augeantur , maxime vero quando pituitosi succi sunt obstructionis auctores. Tales enim humores ab usu frigidorum cin crudescunt magis, &crassi fiunt magis, &ipsoru eopia, Ventri culo frigidiore atque ad concoquendum ineptiore ab eisdem esse-cto,peraugetur. quam vero sint illa refrigerantia medicamenta ab iis frequelata, posterius suis locis dicemus. GVH AND . Malus mihi quoque ille in medendis putridis febribus valde refrigeratium

usus esse videtur, quando nemo rationalium medicoru, quorum

sectam omnibus praeferendam iudico, ignorat, obstructiones venarum , aliarumque partium in febrientibus a multis succis, vel

crassis, vel viscidis, fieri,de a multa frigiditate ipsas adaugeri. Galen. in synochis putridis febribus, ut apud ipsum in libro nono,

meth. medendi legitur. ea laudauit medicamenta, quae obstructa liberandi vim haberent, absque multo tamen calore, ne calor febrilis augeatur.ob idque eligenda illa esse,quq exiguo calore prς-dita, id tamen praestare possint. Hincque in tollendis obstructionibus usum oxymellitis summopere commendauit. AEgypti j vero fortassὸ ita frigidis in iis febribus utuntur medicamentis quod

beex biliosis tenuissiniisque humoribua ortum maxime ducunt,

30쪽

Liber primu .

qui non attenuandi, sed incrassandi sint, ut Avicennae asseclaea firmant, hancque fortasse ob causam illi medici frigida medita camenta adhibent, ut ex quibus gznit febris fuit, bilios, tenuissimique humores crassiores evadant, ad facilioremque excretionem eo modo parentur. Haec erit igitur ratio quamobrem frigidis adeo medicamentis Utantur. ALP IN . Si tu corpora illorum lio minum quali temperamento sint, recte nouisses, in hanc proculdubio sententiam non venisses; nam, ut suis locis dicam, omnium fere illa loca habitantiu corpora diuerso constant temperamento, quod aliquis coeli illiusce ratione, credere posset, quando pleraque illorum corporum licet ex sui natura sanguinea exis an t mul ta tamen pituita,etiam ex victus ratione apud ipsosystata abundare dignoscantur. Quamquam enim AEgyptij in ipso ortu interna viscera valde calida sub calidissimo coelo susceperint,ex potu tame aquarum, usuque continuo ciborum tum frigido ru, tum refrigerandi qualitate magna ex parte praeditorum, quibus fere semper utuntur,ab immoderataq; Venere, atque ab usu dulcium balneorum,quae assidue frequentant,temperamentum illud calidum paulatim permutant in minus calidum, AI tandem in frigidum;itaque fit,ut qui bilioso nascunturtemperamento,in sanguineum mutentur, NI qui sanguineo in pituitosum. Hincque quamplurima foeminarum, mariumque corpora ibi reperiuntur pinguissima, cum tamen coeli calidissimi ratione corpora omnia gracili ima esse potius deberent ex his igitur omnibus illoru corpora

refrigerantur. Quo fit, ut omnes eius regionis accolς stomachum

valde frigidum contraxerint, licet ipsi corporis habitu carnoso, bonique succi, constare etiam Observentur. Huius autem facito ex me coniecturam,qui prius quamAEgyptum adjissem,cum gracillimo corpore summeque calido essem,ibi ex assiduo aquςpotu, cui ob illos vehementes calores continue indulgendum erat,carnosum effeci corpus pingue. quo tempore stomachus adeo erat ad frigiditatem coiiuersus, ut eius concoctrix facultas ad con-

conquendum imbecillior effecta si pe videretur,quam ob causam sepe acidis cruditaribus vexabar. d si inihi id acciderat, homini medico , & in temperata regione genito, quid de AEgyptiis ipsis existimandum, qui non solum aquam pro potu affectant,sed omnes frigidos cibos,quique immodicq veneri dant opera usumque dulcium balneorum frequentant quae omnia refrigerandi

SEARCH

MENU NAVIGATION