장음표시 사용
41쪽
frigidiis mis regionibus omni fere calore destitutis, ut aliquid habeatur , quo ea loca incalescant. Eaque causis in locis Septentrionalibus, sub frigidissimo coelo pretiosissimae ac copiosissimς pelles reperiuntur,& lignorum comburendorum copia, quibus se a vehementissimis illis frigoribus homines dessendant. Aer itaque aestate proximis radiis solaribus rectius terram ferientibus valde accensus ab aucta Nili fluminis aqua, Septentrionaliumque ventorum spiratione assidua obtunditur, ac multum moderatur ; ex pr dominio vero ipse est calidus & siccus,inaequalis, valdeque inconstans, substantia tenuissimus, maximeque in locis a mare remotis, ut Cayrum, aliaeque ciuitates & loca supra ripas Nili posta. Hic aer hyeme aliquando insigniter frigidus apparet, & aliquando calidissimus,ob siccitatem immodicam aeris sibi etenim rarissime pluit.) quae ut rerum naturae non ignari sciunt, utramque activarum qualitatum acuit, veluti hae ab humiditate hebetantur. Quam ob causam ob tenuitatem substantiae hyemalis aer frigidior, quam reuera sit,ab his populis experitur, quoniam is obpartium etiam tenuitate corpora penitissime penetrat; frigidamque qualitatem introducit , laedensque sensibiles partes, maioris in causa sensus, quam sit ipsa vis frigoris,maximeque ex omnibus corporis partibus caput ab aeris eius loci frigiditate obleditur, multoque magis, quod antea calido acte calfactum,meatus valde apertos habuerit, per quos facilius frigidum actem suscipit,a quo postea ficile offenditur. Hincque nullum est genus morbi ex capitis distillatione obortum, quod illi populi non patiantur. DO- minatur autem a ei summe calidus, ipsius coeli, ut dictum est, ratione : quod haec ciuitas a tropico cancri tantum sex gradibus distet . . breui intercapedine, dum Sol ad illu accedit tropicum,& illorum Zenith fit propinquior, aer ille valde incalescit, & nisi Etesiae venti tunc a Septentrione spirarent, vehementissimus &qui vix a nostris perferri posset, caloris aestus sentiretur. Hyeme etiam nocturnus aer admodum frigidus obseruatur, qui ab orto Sole paulo post parum incalescit,in meridieque plurimum; adueniente vero nocte rursum in frigidum permutatur, ita, ut aer ille
valde inaequalis sit dicendus, ab ipsiusque illa inaequalitate plurimi morbi originem ducunt, atque generantur, qui eo temporis per urbem vagantur. GUILAND. Cupio etiam eiusdem aeris temperiem pro anni tumporum ratione a te explicari. Quam ob cau-
42쪽
am te in primis de anni temporibus, quae in usu apud eam nationem existunt, atque de ipsorum temperie, loqui optimum fore arbitror, A I N. Libenter de his minc sermonem instituam.
De anni temporibuι apud Eg)ptios usitatis, atque de fomm temperie. Cap. VIL
D IvioAM annum apud IEgyptios usitatum ac obseruatum in quatuor, ut nostri etiam faciunt, partes, sed secus quam illi; ac primum a Vere incipiam. d anni tempus ibi duobus menssibus temperatum, obseruatur, Ianuario quippe S Februario. Incipitque Orione & Canicula orientibus, desinit ad occasum Arcturi, quo tempore aestas incipit desinit usque ad nocturnum Trianguli ortum: Quae quidem aestas duplex singulis annis obseruatur, quarum prima est inaequalissima ac summe inconstans vehementissimo cu caloris aestu, quae maxime corpora offendit, praesertimq; aduenarum eiuste coeli qualitati minia me assueta: id igitur anni tempus, ut nuperrime etiam dictum est, principiu facit. Arcturo Occidente,scilicet in initio mensis Marth, protenditurque fere usq; ad tropicum cancri, tribus, scilicet comprehensum mensibus, quippe Martio, Aprile, Malo. Altera cestas, quam secundam partem aestatis appellamus, priori statim succedit, nam ipsa incipit Sole signum cancri ingrediente,terminumque habet prope finem mensis Augusti. Hqcque aestas priori
aequalior, constantior, minusq; aestuosa, atque minus sentitur noxia corporibus. Autumnus habet alios duos menses, scilicet Septembrem atque Octobrem. Hyems vero orientibus Pleiadibus, scilicet incipiente mense Nouembri, incipit, atque ad Ianuarium mensem usque protenditur. Hoc itaque modo annum AEgyptiorum diuidi oportere iudico , ut quatuor diuersis aeris naturis quatuor anni tempora recte respondeant. Ver Ianuario, atque Februario ibi obteruari, non est mirum, cum eiuste temporis temperamentum mediocre ac temperatum in aere percipiatur. Id ipsumq; etiam tempus veris, inqua, indicant arbores, quae per eos
menses ibi germinant, & frondescere incipiunt, terraq; illa 'iren-
43쪽
ibus herbis, stirpibus, floribusq; amoenissima redditur. His autem
exactis mensibus primam aestatem,vel primam aestatis partem animantibus valde pro eius iliconstantia, multumq; inaequali caloris,& frigoris statu noxiam sentiunt. Atque haec prima aestatis pars in constater mensibus Martio, Aprili, Maio, obseruatur. GUILAND. A quibusnam causis thaec prima aestatis pars inconstantissima, a
stuosissima, atq; inaequalissima fitὶ Memini etenim ego dum Cayri
olim moram facerem, iis utique tribus mensibus me ventos calidissimos, molestissimosque sentiisse cum arenarii inflammatarum magna copia, qua aer ita obscurabatur, ut Sol neutiquam videri posset. Ill6que etiam tempore quaplurimos vagasse epidemicos, atque lethales morbos, maximeque oculorum lippitudines, quas Graeci Ophtalmias appellant. Gm ob causam arbitror huius prioris aestatis partis causam esse ventos illos summe calidos,atque ardentes,a Meridie, locisque arenosis inflamatis perflantes; Hosq; ventos Campsim appellabant, quasi dicerent ventos diebus quinquaginta perflantes ; id vero tuis proximis verbis aduersatur, qui dixeris istam aestatis partem non tantum diebus iis, sed tribus perpetuis mensibus durare. ALpIN. Euri Austrique venti, Ut tu recte dixisti, a meridie loca arenosa, summoque calore inflammata transeuntes atque in AEgyptum spirantes, tantum caloris aestus, puluerumque & inflammatarum arenarum evehunt, ut ignitas flammas, necnon pulveribus obscurissimas, nubes eo asportasse videantur. Pulvis illa vel arena copiosa ventis. tum asportata, tum ex solo AEgypti ventis arrepta, atque per aerem agitata, non minus quam aer suo calore, corpora laedit, atque ossendit ocul6sque maxime, quos mordet & instammat. Hincque epidemias plurimas & ophtalmias, quaerunc temporis per illam urbem Vagantur, originem habere dicerem. Hi venti interrupte ac inconstanter,
quandoque tribus quandoque quinque , & aliquando etiam septem atque nouem diebus quamquam rarissime contingat inspirant. Ipsosque Charonios vocare possumus,quod quasi a Cha-τonte procedant , semper plurimos lethales morbos iis populis asportantes. tempore multas pestiferas febres, atque phre nitides, homines non diebus, sed horis paucis perdentes, saeuissimasque quamplurimas ophtalmias ibi vagari obseruaui. Corpora omnia ita ab his languida redduntur , ut serὸ cibos abhorrere videantur,inextinguibiliq; siti continue ardeant. Pro qua siti arcen.
44쪽
da flumen Nilum eis Deus largitus est, cuius aqua praelucundissima omnia restigerantur, atque humectantur. Aduenae nostri iis perflantibus ventis ad subterranea loca confugiunt, in qui b. morantur, quousque ille Ventorum ardor resederit, atque cessauerit.
Coniunxit haec incommoda Deus Optimus, cum aliis quibusdam bonis,nam ubi calidissimi ij venti conticuere,statim a Septentrione stare alij incipiunt, qui subitaneum inflammatis, atque laxatis corporibus solatium praestant. Si enim illi diu perseuerarent, ne moin ea regione vivere psset. Q d autem ad primam aestatis
partem attinet,quam trium mensium esse assirmarim,SI ad vetos,
quos fgyptij vocent Campsim, quod nomen numerum explicat quinquagenarium, scito circa illius quinquagenarij numeri explicationem multos multa locutos fuisse. Aliqui etenim illos ventos Campsim appellant, quoniam ipsi interrupte diebus quinquaginta spirare soleant. Atque aliqui eo nomine quinquaginta eos nuncupant , quod illorum ventorum furor ac aestuosa molestia spacis dierum quinquaginta finiatur. Et alii Campsim ob id eos dicendos affirmant, quod uiplurimum a Paschate Resurrectionis usque ad Pascha Ascensionis ipsi stare observentur, quod tempus est die rum quinquaginta. Quod tamen falsum dignoscitur, quando ego obseruauis pius ante Pasipha etiam Resurrectionis illorum ventorum furorem. A lij,-verius mea quidem sententia, dicunt, hos
Ventos Campsim vocatos fuisse ex morte Campsi multarum copiarum ducis, quem immodica arenarum copia, quae ventis illuc asportata fuerat, cum toto exercitu in Africae deserto sustocaue
rat, ut in vita Alexandri Magni legitur. Haec aestatis pars est corporibus valde noxia, quoniam per id temporis calor interim continuo, & interim stigus in aere percipitur . In hoc etiam anni tempore per urbem vagatur ille lethalissimus morbus, quem Demet- muta appellant, qui paucis horis homines perdit. Altera aestatis pars hanc sequitur aequalis & minus calida; esset tamen & ipsa calidissima, nisi Septentrionales venti continue tunc spiraret,atque nisi Nili fluminis fieret incrementum, quibus aeris aestuosa calidiutas paululum contemperatur. Hac aestatis parte, quae a nobis si cunda aestas vocatur, aer est multum M ipse calidus, sed aequalis
constansque a principio ad finem Vsque, non stabito sed paulatim sensimque caloris adferens mutationes, qui quo Septembri mensi Vicinior, eo temperatior redditur. Ideuhoe anpi tempus
45쪽
caret, & salubre est. Omnes agricolae tunc vitam ociosam ductit, quoniam terra usque ad peraucti fluminis diminutionem cultui est inepta, inundatione aquae supra ipsam non finiente. Atque tunc spectacula, ludique augescente flumine ab his celebrantur. Autumnus Septembri, Octobrique mensibus celebratur, in cuius fine cessante fluminis inundatione, triticum serunt, quod Martio mense maturum ab ipsis euellitur, atque colligitur. Huius temporis aer est temperatissimus, aequalis,morbis carens. Aliis sequentibus duobus mensibus frigidior fit, atque hyemalis. Raro deciadunt pluuiae; quod si contingat, tanquam ros est: Cayri, inquam, quandoquidem Alexandriae Pelusiique,&in omnibus locis mari adiacentibus pluit largissime, & saepe . Nouembrique facilius, quam Decembri, id accidit, quod eo mense aer sit frigidior: rarissime glacies, neque nix, neque grando ibi visitur, cum aer careat tanta frigiditate qua haec gigni queant. Haecque est temperies actis locorum, qui amare longe distant, per omnia anni tempora obseruata. loca mari proxima aere utuntur minus calido, minus sicco,ibique largissime,ut dictu est,pluere solet. GUILAND. Tuo de anni in ea regione partibus diligenti habito sermone mirum in modum sum delectatus, sed quoniam dixisti, Sole tropi cum cancri ingrediente actem ibi ex immoderate calido atque aestuoso,ad minus calidum ob ventos a Septentrione spirantes, atque ob incrementum Nili fluminis mutari, id illius coeli naturae
Videtur maxime contrarium, quando quis crederet, in calida regione Sole terram ad angulos rectos feriente, actem a magis calido ad minus calidum mutari posse. Ideo cupio te de hac eademque aeris mutatione rursum clarius loqui. AI P I N. Tibi,ut soleo, semper etiam hac eadem in re satisfaciam
De riem mutatione ex ventomm Septentrionalium
b=inatione, atque ex augumento luminu
ALPINUS. V Ε u 2 1 quibus ad calorem & frigus aes Egypti, praesertimque Cayri permutatur, sunt Meridionales atque Septentrionales. Ab his etenim , ut nuper etiam dictum est.
46쪽
ea loca maxime incalescunt, Veluti a Septentrionalibus refrigerantur. His omnibus tota illa regio est expossita , sed magis Septentrionalibus, quibus J gyptu liber Ventilatur, a Meridio natibus vero, cum inter ipsum S meridiem montes quamplurimi sint, praesertimque Lybiae atque AEthiopiae, non ita libere per flatur. raro etenim ipsi perflant, atque non nisi, ut superius dictum est, in prima aestatis parte. Perflant vero a Septentrione sepissime in anno, sed praecipue tota aestate. Summa enim Dei sapientia AEgyptum coeli causa valde calidum Septentrionalibus magis
quam aliis expositum esse voluit, Vtipsorum refrigeratione aer illiusce regionis summe calidus multur. refrigeraretur. Ab Orien talibus autem parum vel nihil illorum locorum aer alteratur, quoniam di rarissimi, & paucissimi existunt, quod tota ea regio montibus ab Oriente supposita sit, atque ab his contecta. Et ex .his qui ab occasu sphant, non multumaer alteratur, cum hi temperati sint. Septentrionales itaque venti , qui mense Iunio stare incipiunt, mirum in modum aerem refrigerant, quoniam longissimos maris tractus, priusquam illuc accedant, pertranseuntun tam longoque itinere ipsi ab aqua maris refrigerantur. Mirari itaque non debemus, si hi venti in secunda aestate continue frigus per iter QDiceptum spirantes, erem illorum refrigerant QDm aeris ad friges alterationem fovet etiam fluminis Nili incrementum, a peraucta
fluminis aqua rota gerato siue moderato caloris aestu. GVΙLAND .Qurso fluminis huius ortum, incrementum, eiusque causas, ibi ab iis populis auditas, mihi etiam narrarz, non pigeat. His etenim
probe cognitis, quo pacto is gyptiis refrigerationem conciliet, facile dignoscemus. ALP IN. QEῆmquam ego certo sciam tibi uiro doctissimo huiusce fluminis incrementum , M eius causam ex multorum scriptis esse plane cognitam , nihilominus, cum istud
etiam ex me narrari volueris, Operam dabo, Vt tibi morem geram . Hoc flumen, omnium, ut audio, longitudine maximum a diuina
sapientia in arenosas ualidiorique Africa factum esse creditur, ut illa mundi pars foret habitabilis. Quando summum admirant. dumque omnibus videatur miraculum, terram AEgypti, Sayethi, aliarumque multarum Africae regionum loca esis foecundissima. ob solam huiusce fluminis inundarionem, nihil enim terrae, arena excepta, ea loca habent. Deus flumen illud iis populis largitus est, ut ea arenosa loca pingui limo numinis aqua asportato, necunda-
47쪽
i rentur, atque irrigarentur. Qui accuratius eius ortum indagarunt, atque nouerunt, assirmant nasci proxime brumali tropico ad radices quorundam altissimorum montium, lacum vastissimum sexcentum mille passuum circuitus, facientes, a quo flumen Gion ab his appellatum directe Septentrionem versus procedit, tandemque in mare mediterraneum descendit, ipsumq; ingreditur, & ab ipso prope aequinoctium magnus rivus procedit, per mediumque totius Africae transit ab ortu adoccasum procedens. flumine Nigro a nostris vocato, hi populi perinde ac AEgypti j utuntur.
Nilus vero, viad ipsum nunc redeam, terram AEgypti arenosam, ac omnino sterilem limo pinguissimo aquae larga inundatione obtegit,seecundissimamque ac cultui aptissimam reddidi Deusque etiam, quod eorum locorum corpora summe calida, 1 squalida, praemultoque coeli calore admodum sitientia essent, illis hoc flumen largitus est: cuius aqua omnium pro usu humano optima epota, corpora ipsorum ab his aeris ardoribus dessenderentur. Cayri vero, ut huiusce fluminis augmentum nunc dicam, singulis annis constantissime cuius veram causam me ignorare fateor. in mense Iunio, die decima septima, Oriente Sole,stumen illud augeri inci- pit,&nunquam obseruatum est eiusdem augmenti principium ab ea die, 65 hora consueta deflexisse; quod certe magnum naturae arcanum omnibus videtur. Mox magisvi magis perauctum, singulis aliquando diebus ad octo, vel decem, vel ad pauciorum digitorum altitudinem crescite ad summum quatruori Ariginti cubitis. Aliquando etiam, quod tamen rarissime obseruatum est,us que sex & viginti cubitorum altitudine perauctum fuisse, illorum
memoria constat. Ipsumque decem tantum & octo cubitis auctum sat est pro agrorumin undationefacienda. Terminatur vero totUm augmentum mense Augusto, & plerumque usque ad medium Sepetembrem, vel ipsum augmentum usque ad istud tempus vigere obseruatur, loquor de aquaeXtra fluminis ripas aucta, quando intra ripas flumen semper decrescat usque ad Malum mensent; si ex hoc tempore inundatio decrescere incipit . continuat hoc aquae decrementum usque ad medium Octobrem, quo tempore omnis aquae tumor inundatioque absorpta est,terr que ob id agri colae semina committere solent. Decrescit autem intra ripas Nilus paulatim ac paulatim ad Maium usque mensem, in quo men-ci eius aqua pauci af e stagnans cernitur. De lauius aquae
48쪽
utilitate, atque de magna Voluptate pro his mitigandis caloribus, postea loquemur. verum a quibus causis arbitreris tu huitisce flutaminis augmentum istud penderet GVILAND. Ab Etesiis eo tempore flantibus ventis, ut dicebat Thaletes philosophus, non arbi tror, quando nihil in eo flumine cernatur, quod prohibeat, quin ipsum omnem aquam euomet in mar . Neque minus puto, ut Ephorus assi abat, solum AEgyptium,quod instar spongiae aesta te expressum, aquam hyeme susceptam exudando , possit flumen istud augere : Minusque etiam, Vt Euripides , atque Anaxagoras ,
dixere, a liquatis AEthiopiae nivibus id fieri p0sse, quod Euripides
his verbis expressit dicens : rAqua pulchra deserens Fluminis Nili, quae ex terra destitit, Nigrorum hominum, & tunc tumefacit undas, in AEthiopice niues liquantur. Nives intra tropicos fieri nequaquam existimo, cum 'usquam in AEgypto coeli longe minus calidi AEthiopico nives , aut pruinae prae aeris caliditate vise sint. Equidem multo veriorem iudico sententiam Democriti Abderitae, Agatarchidis, Diodori Siculi, Plinij atque Hieronymi Fracastorij, qui dixere huiusce fluminis augmentum pluuiis in AEthiopia cadentibus acceptum referri, quae ibi Sole cancri signum ingrediente fiunt largissimae 'ae copiosis simae quadraginta sque diebus perseuerantes. Quam sententiam inacastorius his versibus memoriae prodidit in libro de vita Ι6seph, dicen S. .
Nam septem annos qui deinde sequentur Infelix steriles, durosque AEgyptus habebit ;Ipse intra ripas demista flumine Nilus
Curret iners supraque caput, limumqueseracem N on tollet: Sicca arebunt arua omnia, sicca Solstitia, & nulli descendent e montibus amnes; sConsueti pluuiarumamnes sub sidere cancri AEthiopum populis, nec hyems aestiua redibit. Q d verissimum esse illius regionis accolae assirmant, cum cepe 'audiant ex multis ab AElfhiopiae artis locis Cayrum profectis diebus quadraginta singulis annis perpetuoque tempore ibi largissimos imbres, atque continuos e cinis decidere, Cayri in toto fere augmentissumnis tempore Etesiae, ut iam dia est, perflantes
49쪽
singulis sere diebus ab orto Sole, usque ad meridiem multas nubes nigras, crassas, pluuiosas in altilsimos usque Lybiae, is italo
piaeque montes propellunt, atque asportant, in quibus montibus 43ae concrescentes in pluuias vertuntur, quae ab his in Nilum cadentes, sunt causae ipsius augmenti. Obseruatur quotidie Cayridum flumen hoc augetur, qua die multae nubes supra AEgyptum
Versus Meridiem a Septentrionalibus iis ventis asportatae transierint, multum flumen augeri, atque ex contrario clara apparente die, nullisque nubibus in eo coelo apparentibus, parum crescere.
Et haec eos nunquam fallit obseruatio . ego igitur fluminis huius
augmentum ab Athiopicis largis pluuiis fieri cum illis doctissimis
viris una existimo. AL p IN. Neque immerito, in ipsorum sententiate esse, opinor, quando eX ea nubium a te nunc narrata eX-
perientia , multis obseruationibus facta, ego etiam animaduerterim verissimum esse assiduas, largissimasque ibi decidere pluuias, atque imbres, a quibus flumen crescit. Imbres nuper dictos in montibus Rhiopiae fieri a quamplurimis mercatoribus, qui loca Africae prope Nilum posita peragrarunt, saepissime audiui. Addo
maiorem pluuiarum copiam in montibus illis, a quorum radicibus id flumen nasci ex multorum mente, dictum est, fieri oportere, quoniam ea loca per id temporis frigidiora existunt, Sole ab ipsis quamplurimum elongato , atque excelsos montes habent, quorum iuga aerem seruare admodum frigidum credendum est, quia etiam flumen, quod Nigrum appellant, non falso a multis creditum esse Nili riuum, aeque ut Nilus crescere obseruetur. Pluviae itaque augmenti fluminis huius causae creduntur. Q detsi verissimum esse arbitror, tamen duo de flumine isto tibi nunc dicenda esse iudico, quorum causas naturalibus principiis posse cognosci, nullo modo fieri posse arbitror. Primumque est, flumen istud in f gypto constantissime perpetuo tempore singulis annis mense Iunio dieque decima septima, incipere augeri. Secundum est obseruatio futuri huiusce incrementi: qua ad quotos cubitus flumen sit peruenturum, praenoscunt, nunquamque a suo iudicio aberrant, neque falluncur. G V I L A N D. Quomodo hoc verum esse potest, S quo pacto ipsi augmenti huius magnitudinem praescire queunt i A L P I N. Nllum incipere augeri perpetuo tempore mense Iunio, dieque septima decima, omnibus ibi habitantibus notissimum est, sed qua causa id fiat, ego prorsus ignoro. Menso
50쪽
Mense itaque Iunio ante solis ad tropicum accessum, multis diebus AEgypti j terram illiusce fluminis toto integro anno adserua tam & siccatam, arefactamque accipiunt,quam lance expendunt, faciuntque ut ponderu numerus, addentes ac subtrahentes, drag-mis sedulo respondeat, ut exempli gratia, terra sit trium dragmatarum pondere, quam in loco sicco, Undique concluso reponunt, conseruant, quotidieque librantes,ipsam obseruant nihil auctam, nihilque imminutam pondere esse usque ad diem decimam septimam mensis Iunij, in qua die aucta ipso pondere inueniunt, ex cuius pondere multum vel parum aucto, multum vel parum flumen illud auctum iri praenoscunt, a diligentique peraucti illiusce ponderis notitia, quotis etiam cubitibus ipsum sit augendum certo pr sciunt. Huius obseruationis,atque veritatis testes erunt Paulus Marianus Venetus illo tempore pro Gallorum Rege Consul clarissimus, & ex societate Iesu Reuer. Baptista Elianus,& Franciscus Saxus, Sc Francis s. Bonus, Ioannesque Varotus Anglus nobi lissimus qui in multis obseruationibus interfuerunt. Ex qua vero causa haec terra pondere augeatur, non est nunc dicendi locus. GuILAND. Haec certe duo sunt multa admiratione digna, de quibus nisi a sermone de medieta AEgyptiorum prosequendo, atque
absoluendo nunc aberraremus, quando hoc praecipuumst nobis institutum, ac propositum, cuperem multo copiosiora, ac altiora loqui. quae quidem in commodiorem occasionem consideranda remittemus. Sed tempus est , ut ad alia transeamus, proinde optimum fore existimo, ut tri nunc de AEgyptiorumcorporum temperamentis,atque habitu loquaris,postquam'ambientigilliusce aeris temperamentum probe narrasti; atque omnes quibus solet invia eari, causas recte es contemplatus. Expecto itaque ut de his serino
De '1 iomm corportam temperam , atque
DA RE operam , Ut AEgyptiorum corporum temperiem indagemus finitam , siue terminatam , nihil sane aliud erit, quam tempus frustra consumere : quod si . tu mihi indicaueris
