Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

P A p. s II. 23 ut anth , atque id repete toties , donec non amplius producatur vitriolum, sed remaneat liquor viridis-1imus dulcis & suavis permanens in calido , frigido , qui verum est illud oleum vitrioli dulce viri de, viribus praedictis praeditum. Quomod o vero absque igne redigatur in oleum sanguinis instar rubrum, dulce Zc suave ; post apparitionem nimirum variorum colorum , viribusque& suavitate excellens viride , ad instar uvae maturae

excellentis immaturam; id non est hu)us loci SctemporiS docere , poterit autem fortassis fieri alia occasione. Sufficiat igitur nunc benevolo lectori oleum Viride , cujus praeparat1onem & usum diligenter addiscat ; & absque dubio plura mirabilia ipsius beneficio praestabit, quam hactenus cum illo

corrosivo & acido.

V s V S Dosis olei vitrioli diacis.

ADministrari possunt pro una Vice gutt. I. 2. .

8. usque ad IO. vel 1 a. habita ratione personae& aegritudinis , in vehiculis appropriariS,m Vino, cervilia, mane jejuno stomacho ; aa instar aliorum medicamentorum, quorum dosis augetur & diminuitur, & quotiescunque opus est repetitur. Expellit omnes vitiosos humores non solum persedes & vomitus, sed etiam per urinam & sudorem, habita nimirum ratione praedominantis superfluitatis: & quidem absque omni periculo: qua ratione multi curantur morbi radicitus. Noli autem mirari, quod tantas huic oleo attri-

102쪽

a FuRNo R. PH os OPHIC.buam vires profecto e re vilissima, viaque simplicissima parato, cujus processus non artificiolus &taediosus : quibus referta magna volumina , iiique falsis & dolosis , quibusque vita teritur humana. Sed mirum non est quod tanti aestimentur Qusmodi falsi procesius & sumptuosi , quia non creditur aliquid boni delitescere in rebus vilioribus, sed pretiosa saltem & exotica Mimantur , quorum Praemparatio laboriosa & sumptuosa. Atque isti homines fidem non adhibent verbo Divino dicenti; Deum non inspicere hominum personas , sed cunctos, quotquot sunt hominum diligentium re timentium ipsum, accipere. Quod si verum , necessarici se quitur Deum creasse medicinam sive materiam medicinalem tam pro pauperibus quam pro divitibus: quae si pro pauperibus creata, utique talis quoque Crit conditionis , ut possit facile & comparari &praeparari. Videre enim licet Deum non solum in agris divitum , sed etiam alibi , & quidem ubivis locorum produxisse salubria vegetabilia , animalia Sc mineralia , profligandorum nimirum morborum gratia. Unde liquet, voluntatem esse Divinam, quod ab omnibus cognoscantur illa; ille vero creator ab omnibus propteroh honoretur & celebretur. Sine dubio reperientur Zoili spernentes hoc subjectum, in quo nihil invenire licuit illis; quibus hoc ;quod tam mihi qu m illis adhuc multa mirabilia naturae lateant; Et quod ego non primus, qui de Vitriolo, ejusque medicina scripterit; multa enim semper vitriolo a vcteribus attributa fuere, ut patet c sequentibus:

103쪽

asVisitabis Duris Te, Rectis cando noenies occultum Lapidem Veram Medicinam, OUibus docue e veram in ipso delitescereMedi

cinam. Noverunt illud quoque juniores Phi- Issophi: Basilius enim & Ρaracelsus illud passim in suis libris summoperi celebrant. Et est mirabile quod praedicta Minera , sive semen Metallicum quod meretur nomen auri Medici squia tanta inde parari potest Medicina ) nunquam sub terra alteretur instar aliorum, sed semper suam retineat speciem & formam, donec in aerem veniat, qui ipsius 'terra, in quo putrescit & crescit. Primo enim in ipso intumescit instar seminis vegetabilis in terra,

attrahens ex aere suum incrementum & nutrimen tum instar seminis alicujus vegetabilis e terra,attra bentis. Nec solum aer ipsius matrix est in qua crescit & augetur, sed est etiam ipsius sol qui ipsummaturat; spatio enim ψ. septimanarum putrescit &nigrescit ; albescit postea 1 . dierum spatios tandem etiam viridescit; ut dictum supra. Et si ulterius cum ipso procedetur Philosophice , seque, tur tandem rubello excellentissima , medicina nObilissima pro qua Deo omnipotenti grateS immor

tales. Amen.

De Spiritu Stilphureo Oolatili se Aoido Salia

communas ct Aluminis. JUemadmodum ille vitrioli, ita etiam hic Salis& aluminis conficiendus. Mo-

104쪽

Modus praeparandi. A Lumen ita per se injicitur absque mixtione;

sal autem mixtum cum bolo vel alia quadam terra, fusionis scit. prohibendae gratia : Egreditur autem una cum spiritu volatili, Spiritus quoque a cidus, cujus virtutes habentur in Prima Parte. Oleum aluminis est earundem sere virium cum oleo vitrioli; sicuti etiam utriusque spiritus volatilis unius sere ejusdemque proprietatis. Non autem dant tantam copiam sal commune & alumen, quantam dat vitriolum , nisi miXta.

De Spiritu Volatili Sulphureo mineralium c Metallarum, eorumque pmparatione. FIusmodi quoque spiritus sulphureus volatilis

elicitur e minoralibus atque metallis viribus excellentior illo , qui elicitur e vitriolo, alumine& sale; sequenti nimirum modo.

Traeparatio Spiritus Volatil, s metallorum.

Solve Martem , Venerem , Jovem Vel Saturnum, cum spiritu vitrioli , vel salis communis acido: Deinde abstracta prius humiditate ,elice iterum spiritum acidum , & trahet secum e mctallis spiritum volatilem scparandum vi rectificationis 4 corrosi vor atque hi spiritus efficaciores fiuit illis qui conficiuntur e salibus. Spiria

105쪽

Spiritu3 oolatilis mineraliumpraeparatio.

Inerae antimonii pulveris alae , marca sitae rei aureae, vel alterius cujusdam mineralis sulphurei pari. a. Nitri purificati pari. 1. Misce; &projice per vices mixturam in instrumentum, singulis nimirum vicibus parum , & egredietur spiritus viribus non cedens prioribus rectificandus. Alitis moni. CEmenta metallum quodvis laminatum vel granulatum , t auro excepto cum parte dimidia . sulphuris , in crucibulo forti clauso , ne quid sulphuris evaporare possit, per horam dimidiam , donec sulphur laminas penetraverit & fregerit: quas tere in pulverem & misce cum aequali pondere Salis communis, & elice inde spiritum modo supra tradito volatilem efficacissimum. 1Jsurpantur autem singuli , habita ratione diversitatis metalli ad partes humani corporis sibi proprias , utpote Lunae spiritus ad cerebrum , Jovis ad pulmones, Saturni ad lienem.

Spiritus e Q inci .

FLicitur ex hoc minerali spiritus volatilis Sc acidus , quorum ille prodest cordi sive sit consectus cum spiritu vitrioli, sive aluminis sive salis rquia Zinck aureis qualitatibus praeditum.

spiria

106쪽

Spiritus Volatii is Scoriarum Reguli Martis.

DAnt quoque scoriae nigrae Martis stellati, postquam in aere abluere in pulverem, spiritum sulphureum volatilem efficacem, similem prioribus. Possunt quoque ex aliis mineralibus Qusinodi spiritus elici volatiles & sulphurei, quos omnes resingulos recensere est superfluum,qu1a iisdem facultatibus praediti omnes & singuli.

Spiritus Satas nitri acidus assim ae vola

ritas ruber.

A Luminis pari. a. Salis nitri pari. I. misce Optime, & per vices parum injicc in instrumentum , modo supra dicto , & egredietur una cum spiritu volatili spiritus acidus : Oportet autem ad singulas libras specierum , libram unam quo que aquae immittere in recipientem, ut co facilius capiantur spiritus volatiles : qui spiritus postea levissima balnei rectificatione superandi ; Oportet enim spiritum volatilem purum & sincerum capere, quare recipiens tempestiud mutandus , ne phlegma misceatur spiritui rubro, cujus admixtione debilitaretur & albesceret: hoc igitur observa; quando egreditur spiritus ille volatilis, tunc intense rubescit recipiens , qui veniente phlegmate iterum albescit; denuoque rubescit veniente spiritu acido, sed non adeo prout in spiritus volatilis egressu. Potest quoque alia capi ratione, utpoth si1 ni trum miscetur cum dupla quantitate boli, farinas

107쪽

PARS II. 29 tegularum &c. fusionis prohibendae gratia ; praestantior autem est modus ille primus, Cumprimis Propter spiritum illum volatilem rubrum.

De Uu Spiritm et latitas rubri. HIc spiritus cumprimis rectificatus semper permanet ruber, rubetque instar sanguinis, v1r1busque plane similis est prioribus cum primis autem in gangraena & sphaceto linteolis applicatus commendatur: ssimiliter excellit sere caetera omn1a in erisypelatu & colica , item in sugillationem profesta ex lapsu vel contusionibus tam externe mixtus cum aquis appropriatis ) quam interiali administratuS. Qui si miscetur cum spiritu volatili urinae, dat salem mirabilem, de quo infra.

De Uu Spiritus Satas nitri acidi.

HIc non multum usurpatur in medicina, etsi in omnibus serd ossicinis reperiatur inserviens iisdem usibus , quibus spiritus vitrioli acidus ille qui bus supra actum G miscetur enim conservis & syrupis aciditatis conciliandae gratia. Usurpatur quoque a quibusdam in colica, sed revera nimis est corrotivus & hebes, etsi aquae admixtione ipsius acrimonia quodammodo obtunditur, comparari tamen eum illo nequit, quia maxima inter 1llos differentia, quemadmodum inter album & nigrum. . Quapropter ille ad medicos usus reservandus , hic vero ad metallor in mineraliumque tractatiO

108쪽

Aqua Re'. Solve in hoc spiritu acido nimirum nitri salem

communem calcinatum, & urge per retortam vitream ex arena igne sorti, & ita fortisthabitur , ut possir dissolvere aurum & cuncta caetera m

talia & mincratia: Luna excepta & Sulphure) &quidem separare melius nonnulla quam Aqua Regia facta cum Sale Armoniaco. Et si rectificatur per lapidem calaminarem , vel per Tinchum, adobCXaltatur, ut possit cuncta metalla & mineralia solvero sola Luna & sulphure exceptis) cum quo plus perpetrari potest in metallorum tractatione, quam cum spiritu nitri & aqua forti vulgari , ut postea demonstrabitur, & primo quidem per auri

praeparatIonem.

Traeparatio auri tonitruantis.

F. A Uri puri granulati vel laminati purgati per

IIL antimonium vel per aquam sortem, q. V. cui affunde A. vel partes aquae regis , colloca incucurbita obturata in arena calida, &solvetur aurum ab aqua regia intra horas duas in liquorem flavum : quod si non sit, est signum debilitatis aq regiae , vel ejus assiisse insuffcientis quantitatis ;tunc decanta solutionem & plus affunde aquae .remae , iterumque colloca in arena calida vel in cineribus ad solvendum, & facta solut1one auri rema nebit

109쪽

ΡARs II. 3rnebit calx quaedam alba quae non nisi argentum insolubile ab aqua regia. Aqua enim R. sive sit facta vulgari modo cum sese Armoniaco, vel cum sale communi, argentum solvere nescit sicuti nec A. F. aurum solvere potest, nec etiam nitri spiritus: cum caetera cuncta metalla solubilia sint tam in aq. R. quam in A. F: Quare cave ne accipias aurum mixtum cupro, quod una cum auro solveretur, &praecipitaretur impedimento futuro accensionis. In desectu vero qusmodi auri cape Ducatus, vel Rosas

Nobiles, quae moneta creditur carere cupro,nullum

enim periculum ob admixtum illis argentum, ab A. R. in1olubile, 6 instar pulveris albi remanens infundo insolutum. Quare accipe praedictam monetam candefactam prius & in gyros redactam ,&projice illam in A. R. ad solvendum. Quo facto

assunde solutioni flavae oleum tartari guttatim , per deliquium nimirum factum, & aurum praecipitabitur instar pulveris coloris medii inter favum & se

scum, ob contrarietatem liquoris salis tartari, relicta solutione clara. Cave autem ue plus quam sunsicit praecipitationem , assundas olei tartari, alias enim aurum praecipitatum partim iterum solveretur & quidem non sine impedimento futuro. Auro praecipitato , decanta aquam claram ab auri calce , cui toties aquam calidam affunde , singulis nimirum vicibus aurum agitando spatula lignea, & in loco calido collocando , donec aurum iterum praecipitetur, & aqua pristinam suam acquirat claritatem , quoties opus fuerit ad auferendam omnem

fuse linem & acrimoniam; qua ablata aurum col

110쪽

locandum in solis , vel quovis alio moderato caloreod siccandum : sed hic cave, ne calor ille excedat calorem mensis Maii vel Junii, propter periculum accensionis, & consequenter adstantium ; cumprimis si magna Mus esset copia, ingens inde fra-xor instar tonitruantis prosecturust quare prudens esto, si1 nolis facerejacturam auri & sanitatis. Ρoteris etiam alia ratione aurum praecipitatum dulcorare , ut sequitur nimirum. Effunde illud una cum liquore salso in chartam bibulam , sive emporeticam , duplicatam , collocatam in insundibulo vitreo: ut aqua destillet in excipulum vitreum appotatum ; qu/ ablata, inunde aliam , sed dulcem & calidam, atque id toti , donec omnis acrimonia fuerit ablata. Quo facto exime chartam bibulam una cum auro , ex infundibulo , & colloca eam super aliam siccam nimirum & copiosam, siccitas chartae bibulae omnem attrahet humiditatem CX auro, qua ratione facile siccatur aurum.

Quod postea auferendum & in alia munda ad usus suos conservandum. Aqua salsa silirationis beneficio ςollecta, in vase vitreo , humiditatis evaporatione , in salem , ab aere praeserVandum, coagu lari poterit, qui quoque usui medico destinatus , ob latentem in ipso qualitatem auseam , inpercepti bilem nimirum ob ejus perspi uitatem; perceptibilcm vero , si1 fundatur in crucibulo mundo c perto ., & effundatur in mortarium mundum cupreum

calefactum ; fit enim tunc sal subpurpurei coloris ;cujus exhibentur grana 6.9.12. usqu* ad 24. purgans stomachum dc intestina cumprilisis in febri-

SEARCH

MENU NAVIGATION