Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

PARs II- . frigido colloca od producendum vitriolum; cum residuo liquore procede, ut supra dictum de Marte

Atque hac ratione conscitur argenti vitriolum egregium, quod per se administratum a gr. q. s. G. ad 1 o. catharticum est Cephalicum. Et si habes ejus copiam, quod destillare illud possis, accipies non modo spiritum acidum, sed etiam volatilem, praestantissimum in omnibus affectibus cerebri:re siduum in destillatione in corpus reducibile est, ita ut nihil pereat argenti, nisi quod abiit in spiritum Caeterum oleum Vitrioli acidum praecipitat cuncta soluta, sive sint metalla si ve lapides, animalis etiam pisciumque lapides , corallia & pcrias, salis spiritu vel nitri, eoque reducit in pulveres levissimos, Magisteria ossicinarum ) clegantiores praecipitatis cum sale tartari e Cum primis coraliata margaritae redigentur in pulverem nitidissimum,

nec- non mater perlarum, & cochlearum testae,

margaritis orientalibus simillimia. Qui modus hactenus fuit secretus, cui ille quo magisteria ex aceto per sal tartari praecipitantur, non comparandu S. Pulveres praedicti adhuc pulchriores redduntur, si praecipitantur cum spiritu sulphuris acido, ita ut loco cosmetici cutis nigrae usurpari possint. Non possum silere hic abusum erroremque hactenus commissum in praeparatione horum magi steriorum. Paracelsus in suis archidoxis docuit prae' parationem Magisteriorum Exae RACTO Rum squibus plane dissimilia nonnulli ipsius discipulo'

rum praescribunt, mente Paracelli prorsus non asse

92쪽

14 FuRNO R. PHILoso PHI C. cuti. Sine dubio Paracelsus praescripsit magisteria confortantia & vitalia; discipulorum vero ejus sunt corpora mortua & inesscacia, etsi nitidissima. Non negaverim quod e coralis &periis confici possint medicamina praestantissima, quorum & ego nonnullas praescribo praeparandorum vias, sed non instar vulgarium. Quid enim quίeso utilitatis e lapide soluto cum aquis corrosivis, iterumque in lapidem praecipitato ξ potestne hac ratione virtus ejus multiplicarii minime, potius vero diminuitur. Multa enim a corrosi vis spiritib. ceu igne destruuntur, nec omnia in igne sive aquis corrossivis emendantur,sed potius major pars corrumpitur. Sed ais, propterea in talia rediguntur Magisteria,ut in sub tilissimum redacta pulverem eo citius operentur. Coralia, Perta, aliaque soluta aquarum corrosit varum beneficio, iterumque praecipitata & edulcorata, vix, ac ne vix quidem solubilia iterum in ejus modi spiritibus acidis. Quare in illa praeparatione

res potius corrumpuntur quam emendantur, &potius occluduntur quam recluduntur : testatur enim experientia, magisteria illa praedicta non prinstare promissa. Liquet indeperias & coralia cruda archeo stomachi esse gratiora,utpote quibus essentia sua subtilis vi corrosivorum non combusta; cujus ratione multa sane praestare possunt. Veteres enim cora liis & pertis attribuerunt virtutem renovativam

sanguinis corrupti, ablativam melancholia: & tristitiae, & consortativam cordis, & laetificatiuam ;quod etiam efficaciter pro stant ; minime autem

93쪽

PAR s. II. yytem magisteria illa praedicta; quia cruda escaciora magisteriis combustis. Non enim latet praedictos morbos utplurimum proficisci ex obstructione lienis, quae non nisi succus tartareus, siue pituita acida, occupans viscera interna ibique coagulabilis. Ex qua obstructione proficiscuntur c Phalea, vertigo, tremor cordis & partium, lassitudo

spontanea, Vomitu S, appetitus praeternaturalis, nausea, horror, calor praeternaturalis momentaneus , aliaque plura symptomata; nec quidem haeclolummodo, sed etiam putredo & corruptio sanguinis, producentes lepram, sic Orbutum, scabiem foedam &c. quorum malorum omnium origo tartarus crudus acidus; id quod probatur vomitu crebriore acido melancholicorum, aliorumque, cui acetum acerrimum vix comparabile, dentes instar Pomorum Immaturorum stupefaciente. Quid hic consilii Z Ablata causa tollitur morbus et qMe si catharticis auferretur , utique esset bonum , sed plerunque illa respuit. Per vomitum aliquatenus diminui potest, sed non unicuique consulendus Vomitus, quibus periculosius. Utrum igitur tartarus ille mortificandus suis contrariis id quod fieri quodammodo potest per vegetabilia & animalia, late volatili praedita; utpotὰ sunt nasturtiorum ge-

'piritus tartari, cornu cervi, urinae, &c Penetrantia, tartarum microcosimi quaerentia, & contrariorum

to ii' orit vir effervescentia qUaedam insignis, cor- pq calefaciens, sudoremque producens; & qu -

94쪽

ties ejusmodi pcr contraria producitur sudor,toties faliquid tartar i mortificatur. Sed quia parum singulis vicibus humoris *cidi mortificatur & dulcifica lux per spiritum Volatilem , quare saepius repeten

da operatio ad mortificandum omnem tartarum.

Et quia cui dictum sudor fortis provocatur qualibet vice, spiritus vitales labcsactans, id quod periculosum, propter jacturam virium, aegro faciendam , consultius est humori acido famelico O 1 cere concedenda, quibus corrosiva ipsius qualitas mortificatur & dulcificatur, non naturae humanae inimica & contraria , sed grata & amica, utpote corallia & perlae. Omnium enim, quotquot sunt IIapides , solubiliora coralia , perlae, oculi cancro -

Quod aut cm coralia de perlae mortificent corrosiva,& quod coralliorum perlarumque ope tar tarus coagulatus acidus reducatur in liquorem dulccm medicinam naturae humanae amicam )nunquam iterum coagulabilem, demonstrabitur postea, ubi acturus sum de tartaro. Melius igitur non datur remedium in coagulationibus tartareis , viscerumque obstructionibus proficiscentibus a prae dominio pituitae acidae , quam coralliorum rubrorum & margaritarum pul-Vis, mane jejuno stomacho administratus a ad s. I. habita ratione patientis, ad jejunandum postea I.Vel 2. horarum spatio, quotidie nimirum usque ad curae finem .Hac ratione humor acidus mort 1ficabitur & dulcificabitur a corallis & p riis, ut possit postea per naturam evinci, qua ratione obstructio re seratur & tollitur morbus. Hanc

95쪽

PARs II. ITHanc meam opinionem de corallorum usu vero& magisteriorum abusu , operae pretium esse duxi apponere,&si cum fastidio multorum imperitorum, scis. in gratiam nimirum Veritatis amatorum inda

gantium,qui re ipsa experientur rem ita sese habere: incredulus sua sibi quisque retineat magisteria. Et si tibi res mira videtur, corallorum perlarumque pulverem in stomacho concoctum vires suas exserere,quid tibi videbitur de corallis argaritis integris devoratis ab humore melancholico consta- mendis, ita ut nihil illorum pec alvum excernatur pitem de metallis duris & compactis utpote ferro &Zinck: Sed hoc intelligendum velim de melanch licis,non item de sanguineis & pituitosis,quibus raro ejusmodi praescribuntur. Sanie enim vidi robustis administratam serri rasuram a si ad 5j pro una vice contra obstructiones, ad quos plus utilitatis inde rediit, quam ex medicinis pretiosissimis ossi

cinarum s quorum inde facta fuerunt nigra excrementa , quemadmodum fieri consuevit in acidularum usu , a mineris ferreis , quas permeant , Vires

suas mutuantium.

Et si rasura Martis non coiisumitur , unde quae illa excrementorum nigredo p patet gitur inde dura& cruda metalla a stomacho concoqui posse : Et si hoc verum , quid ni etiam corallia & ma garitae pProbatur idem exemplo puerulorum, quibus ad

ministrantur grana 4. 6. 8. 12. 16. limatum Martis subtilissimae contra lumbricos , quoS enecat &evacuat stomachum & intestina, excrementa nigricans. Sed hoc in hoc casti observandum , tum

96쪽

bricis occisis & in intestinis relictis sive non expul-61ς, necesse esse postea administrare purgans aliquod , illos exacuans , quia Mars in minori dossi non sufficienter operatur, sed solummodo laxat, ne renascantur alii e mortuis. Senioribus autem major administrati potest dosis , nimirum a Bj. us. que ad Sh ad mortificandos & expellendos simul lumbricos : Etsi qnandoque concurrat vomitus . nihil periculi inde, sed potius miliores inde evaduui. Non autem solum adversus lumbricos , sed& contra febres stomachicas , cephaleas & obstructiones totius corporis , tuto administrari potest

Mars, ceu nainra: non inimica medicina , instarmaonetis noxios attrahens humores. De cujus viribus mirabilibus vide libellum nostrum de Sympathia ct sentipathia rerum. Quas nonnulli Medici

animadvertentes cogitarunt illum arte emendare ,

scd inefficacem potius ipsum reddiderunt, admoventcs nimirum frustum chalybis ignitum Sulphvri ad liquefaciendum chalybem, quem liquefactum excepere in vasculo aliquo aqua repleto , & postea siccatum & pulverisiatum contra Obstructiones , sed frustra administrarunt: quia Mars per sulphur redditur insolubilis , 8c per consequens inefficax : Sed si reddidissent ipsum solubiliorem , utique bensi egissent. Sulphur enim solvi nequit neque per aquam sortem neque per regiam, quomodo igitur solubile

per humorem aliquem animalem.

Atque haec dixisse sufficiant de humore acido melancholicorum consumente lapides & metalla facile solubilia , nec proin opus esse corrodere

97쪽

PARs II. corallia & pertas antequam administrentur ; quia archeus stomachi satis potens ad consumenda illa ,& ad sibi amicum attrahendum Ope nimirum prae dictorum humorum. Non est autem mea Opinio, id ipsum de omnibus metallis omnibusque lapidibus satelligendum esse, non enim ignoro alia cruda absque praemissa praeparatione aegrotis minime esse administranda. Quae autem diista,propterea dicta , ut videamus quomodo saepe res optimae ex ignorantia potius corrumpantur quam emendentur. Sperabo igitur neminem hac mea admonitione of

sensum iri, quia hac in parte non meam ipsius laudem, sed proximi utilitatem quaesivi. Nunc igitur iterum ad vitriolum.

De Oleo Vitrioli dulci.

Eminerunt veteres olei vitrioli dulcis, curana Vatis epilepsiam, necantis lumbricos, aliarum'

que virium , destillandi ut perhibent) per descen

sum; Ad quod obtinendum juniores omnem move runt lapidem , sed frustra. Siquidem non intellexerunt veteres, dum studuerunt vi ignis illud elicere ;non enim dulce, sed corrosivum & acidum , viribusque illi dissimile impetrarunt ; cui nihilominus tantas vires sed falso ) attribuerunt, quantaS Veteres suo in rerum veritate. Testatur enim CXpCrientia, Oleum vitrioli vulgi non curare epilepsiam, nec lumbricos enecare; quod tamen Philosophicum praestat subitb. Quare videre est,illud scit,vulgi,vero oleo vitrioli medicinali non esse comparandu . NOH

98쪽

negaverim, quod e vitriolo communi vi ignis per deicensum eliciatur oleum subviride , quod tamen alteri vulgariter facto non est dissimile , quia aeque corrosivum ac si fuisset factum per retortam. Para- celsus, Basilius, aliique authores pauci olei nimirum dulcis, magni semper illud secerunt, & pro Quarta Medicinae columna statuerunt , perhibet enim Paracelsus, non privandum esse sua viriditate,s id quod exiguus calor praestare potest qua enimii privatus perhibet ille privatur etiam suis viribus & suavitate: Unde videre licet, non vi ignis conficiendum illud oleum &c. Verisimile quoque est , veteres qui tantopere celebrarunt vitrioli oleum, nescivisse hodie usitatam destillationem: quia simpliciter naturam secuti tot inventiones,

stillandique modoS non usurparunt.

Sed utut sit , fieri non potest ejusmodi dulceolcum viride ignis nimirum violentiά , sed potius vi

purificationis via quadam peculiari s quia saepE veteres per destillationem intellexerunt purificationem 3 uti apparet ex verbis illorum dicentium; Se silla per forum , sive ch rtam emporeticam 9 qua nobis destillario non est. Sed hisce omissis certe laetet magnus in vitriolo sanitatis thesaurus; sed non in communi illo ; ignis calorem experta , sed adhuc

inminera sua latente in terra reperta. Quae e terra

eruta facile privari potest calore solis spiritu suo subtili, qui arte elicitus suavior ambra & musco est; id quod est mirabile in oculis vulgi, quod tanta in tam vili re lateat medicina regia. Sed non est hujus loci illius praeparatio , quia nic agitur solummodo

99쪽

Ρ ΑγR s II. a Imodo de illis spiritibus, qui vi ignis eliciuntur; nec est hujus loci olei dulcis & viridis praeparatio , quia

absque igne conficitur 3 & quamvis hoc non sit hujus loci, dabo tamen hic ejuS praeparationem, quam hactenus semper secretam habui, in gratiam nimirum aegrorum relictorum. &c.

Rite enim paratum non solum curat epilepsiam senum atque puerorum, lumbricosquc citd enecat tam in corpore quam extra corpus , ut perhibudre veteres, sed etiam per illud alii curantur morbi,alias incurabiles, utpote pestis, pleuritis, febres, ce phalere , suffocationes uterinae, nec non obstructiones totius corporis, cum primis autem lienis & epatis, melancholia hypochondriaca, scorbutus , &c. Corrigit etiam sanguinem, illumque renovat, qua ratione curantur morbi abominabiles , utpote morbus Gallicus , lepra, aliaeque sanguinis impuritates. Curat etiam mala externa , utpote ulcera fistulosa foetida totius corporis undecunque prosecta cito &tulli, si non sollim extrinsece sed citam intrinsece administrantur. Tales & alii hoc curantur oleo dulci feliciter, cumprimis absque jactura dulcedinis rubificato; tunc enim incredibilia praestat, ita ut mercatur nomen Panaceae: Sequitur ipsa

Traeparatio olei citrioli dulcis. REpexitur plerunque in quavis terra pingui lutosa, cumprimis verb alba lapis quidam rotundus vel oblongus quantitatis ovi, interdum etiam minoris, instar articuli alicujus digiti , cxterne

100쪽

ai Fu Ruo R. PHILOSOPHIC. niger, quare non aestimatur; internE ver b lotus& fractus aurei coloris instar Marcassitae aureae, Vel minerae alicujus auro divitis ; nullius saporis, nec alterius quam aliorum lapidum ; qui etsi pulveris a-tus diu coquitur in aqua nec mutatur , nec mutat

aquam , ita ut aqua remaneat eadem qualis fuit antea , odore , sapore & colore. Atque hic lapis est vera Optimaque vitrioli minera , Metallorumque semen per naturam , instar seminis vegetabilis rotundum , in terra seminatum, e quo conficitur medicina egregia, ut sequitur. Expone hanc mineram frustulatam aeri frigido aliquantisper , & intra a. o. vel 3O. dies attrahet ex aere vi quadam Magnetica , peculiarem aliquam humiditatem salis naturae participem , unde ponderosior redditur, quare fatiscit tandem in pulverem nigrum ; qui tamdiu in aere relinquendus, donec albescat, & vitriolarem dulcedinem gustatus referat. Cui postea affunde in vasis vitreis aquam pluvialem puram ad eminentiam I. vel a. duorum digitorum transversorum; & quotidie agita pulverem aliquotiesi& intra paucos dies aqua viridescet; quam decanta , aliamque reaffunde , prioremque laborem toties repete , donec ampliuS non coloretur aqua. Quo facto aquam tinctam siltra per chartam emporeticam,& fac illam in cucurbita abscissaeVaporare usque ad cuticulae apparentiam; postea

colloca in loco frigido 8c producentur lapilli elegantissimi caerulei coloris , qui non sunt nis1 vitriolum purissimum. Quo ablato colloca aquam resi- du in iterum ad evaporandum, & crystallisandum

SEARCH

MENU NAVIGATION