Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Atque haec destillandi ratio cum primis inscrvit exploratoribus multorum & Variorum mineralium, naturarum & proprietatum , experiendi gratia,qnaleS in igne concedant spiritus& flores. Nimis enim taediosium est, in quavis nova destillatione novam & peculiarem applicare recipientem; multi quoque chymicae artis studiosi studuim suum desierturi, valentes per Retortas non nisi unam facere Probam quo idie : Expenta

quoque nec- non temporis jactura multos, non mirum, si deterrerent. Hic autem Retortarum copia non opus , nec

Illarum lutatione, ut nec recipientum, Lilium que rerum superfluarum: Nec etiam hic requiritur assidua operat oris praesentia, ignisque Viminis observatio , cujus neglectione Jactura intortarum & recipientum alias metuenda, & per

consequens laboris frustratio. Haec &alia . di

re materiam stupra carbones, & operire fornacem, & tunc e vestigio egrediuntur spiritus &

rum si sussicientem copiam nactus, extraherebunt i, ' Vi V hq IψΤ quibu Carbones incum bunt, ut decidant auferendi ; & dum adhuc calet

o a calore fornacas accenduntur ' inter

quoque auferre oportet Rccipientcna ipsumque

22쪽

16 FuRNOR. PHILOSOPHIC . mundificare & reponere, vel si mavis, applicare alium mundum, pro nova scit, alterius materiei

Atque Le ratione & quidem spatio unius horae varia destill ri & sublimari possunt in parvastit. quantitate. Volens autem destillare vel oblimare in majori copia, C Piax J- Vz q. γνquo spiritus ex una in alteram migrare valeant ,

ne quid pereat ipsorum. Non opus est hic uti dictum assidua praesentia, licet enim abire, cessare& repetere pro lubitu , quia o PuS caret periculo fractionis Retortarum &Recipientum. Sciens igitur usum hujus fornacis, multa brevi quidem temporis spatio praestare potest, nec facit jacturam temporiS dc bumptuum.Unius enim horae spatio plus ejus beneficio effcere quis

potest quam via vulgari α . horarum . O.

qua etiam ratione egregie parcitur carbon , quia Io librae carbonum hac ratione plus valent quam alia S Ioo. E. gr. Expertus uniuS horae spatio stillare facere potest lib. 1. spiritus sal iS, cum et libris carbonum , cum aliaS requirantur 3 o. 6o. librae, & ad minimum 2 O. vel horR-rum spatium, via illa vulgari retortarum benemrum Antimonii confici possit: e ue - n m

23쪽

P Α R S I. exiguum adminiculum medico & chymico.

Durat autem haec fornacula semel cxtructa multos annos, & fracta facile reparatur. Atque hac ratione saltem opus materialium destillandorum , retortis non indigemus, nec recipientes insunt periculo, qua egregie parcitur sumptibus. Praeter praedictas vias habeo adhuc aliam & quidem compendiosiorem, destillandi nimirum & sublimandi, facilioremque, qua exiguo temporis spatio incredibilis copia spirituit in saltu in , & florum mineralium & metallorum confici potest ; quam ad aliud tempus , quia sust cit haec nunc dixisse , reservabo. Non autem du- . . bito, diligentes spagyros vestigia mea secuturos,inu naturosque incognita mihimet ipsi , facium

enim est inventa augere quam Tnota Invenire.

Constructione igitur fornacis clarissime juxta meam quidem opinionem declarata , sequetur etiam nunc Bus, ipsaque destillandi & sublimandi ratio. Et si forte fortuito , dc quidem confra spem, aliquid obscuritatis occurreret, processus tamen processum cxplicabit ; sequeturque effectus in praxi diligentem operantem, naturaeque scrutatorem, & quidem sine omni' dubio , eo modo quem praescripsi. Id quod ex animo precor piis spa gyris nec-non benedictionem Dei ter os t. Max. Amen. V

24쪽

Homodo Spiritin Salis destillandus.

O Uod primo aggrediar salis spiritum , antequam nimirum agam de vegetabilium spiritibus , ratio haec est, quod sit fere praecipuus, qui hac fornace confici potest : pauci enim viribus & virtutibus ipsum excellunt, quare etiam ipsi hunc exhibui honorem. Nec est ullus spirituum acidorum , qui hactenus plus negotii facesse serit chymicis , quam hic , quare etiam omnium pretiosissimus fuit. &c. Nonnulli enim salem micuere cum argilla figulina; & mixturam in globulos redegere , quos per Retortam ignis violen tia pepulere spiritus consequendi gratia: alii miscuere scalam cum bolo, alii clam farina tegularum, alii cum alumine usto. S c.

Alii usuri via compendiosiore, suere fecere

salem in retorta tubulata nimirum superiore &t oiteriore parte; per cujus tubulum superiorem

aquam frigidam instillarunt, ad elevandos spiri cas salis ponderosos, per posteriorem vero folleius Ilarunt, ad pellendos spiritus in rctoriam : atque hic modus non spernendus simpliciter, hoc tamen incommodi Habet, quod temporis pro ' ressu frangantur retortae , quod salem amplius retinere nequeant , R destillatio intercipiatur. Alii tentarunt id praestare retortis ferreis , scd hac rario ne spiritus mortificati fuere, quia facile ag- rediuntur ferrum; unde loco spiritus phlegma accepere. Atque tales aliosque taediosos hactenus

25쪽

P A n s I. 1 9 destillandi modos invenere; & per optimum quidem vix libram unam stillare potuerunt 2 . vel o. horarum spatio cum libris O. 6O. IOO. carbonum , ratio fuit, quod parum in ipso sit tenta tum, paucique ipsum justum & bonum habuerint, unde etiam ipsius vires incognitae mansere. Atque hoc proptereg indicare volui, ut appareat quam pretiosus hic spiritus fuerit hactenus , & quam facile nunc & copiose via nimirum mea noviter inventa, paucis sumptibus confici possit. Dictum supra , quod materialia hac destillandi ratione immediate prothciantur in ignem, quod tamen cum discretione accipiendum : Etsi enim. nonnullae species absque ulla aliqua praeparatione immediate proh ciantur in ignem; non tamen se quitur quod omnes & singulae; oportet eniim in quibusdam discretione uti, utpote in salis destillatione. Si enim sal immediate pro ceretur in ignem : non modo nullos daturus esset spiritus , sed tamdiu supra carbones saltaturus, donec ad infimam fornacis partem descensum inveniret '. Huic autem diversimode praeveniri potest : &primo quidem hac ratione : Solve salem in aqua communi, postea extingue carbones vivos in hac laqua , ut impraegnentur sale, quos postea in for- inace accensos conflagrari permitte: Oportet autem primo inhcere alios vivos ardentes carbo- lnes , super quos fale impraegnatos, & quidem ad repletionem usque fornacis ut supra dictum & ldum conflagrantur carbones vi ignis sal resolvi - tur in spiritum.

26쪽

Observandum autem , quod hac ratione destillaturus salis spiritum opus habeat eligere sibi recipientes vitreos, quia terreos ob nimiam subtilitatem calidus penetrat : Estque hic sapore gratissimus spiritus. In defectu vero vitreorum dabo & alium modum, ubi terreis uti licet. Admisce sali aliquid vitrioli vel aluminis, con terendo optime in mortario quo enim melius conteruntur , eb plures dant spiritus ) Postea

pro)icc mixturam in ignem cum cochleari ferreo, .lantum nimirum, quantum sussicit ad cooperiendos carbones , & tunc magno impetu e

gredientur spiritus in Recipientes, ubi coagulati destillant in scutellam , indeque in alterum excipulum, Et si rite noveris operari, spiritus instar aquae continuo emuent per fistulam crassitie calami ; poterisque facile quavis hora conficere lib. I. Spiritus. Ratio autem, quod hac ratione plures accipias spiritus quam illa , haec est, quod admixtum vitriolum & alumen fuere faciat subito salem , qua ratione prohibetur ejus descensus per carbones ad inferiorem fornacis partem , sed carbonibus adhaerescens sal fere omnis converti tur in spiritus. Caput mortuum subrubrum facile cum cineribus descendit per craticulam , quod amplius destillari nequit, dat autem salem album fixum excoctione , in serviens pro fluxu metallico: quod in aqua calida solutum inservit

quoque pro clistere contra Nermes quos necat, purgatque intestina.

Objicies hunc hac ratione confectum spiritum

27쪽

P A R s I. 2Itum non esic sincerum salis spiritum , propter admixtionem spiritus vitrioli & aluminis , sed mixtum & compositum. Resp. Non potest hac ratione ullus stillare spiritus vitrioli & aluminis , id quod saepe probavi, projiciens vitriolum, vel alumen in fornacem , ubi nullos omnino accepi

spiritus ; ratio hujus est quod hi spiritus , salis spita

ritu sint longe graviores, nec tantam altitudinem, utpote trium spithamarum ascendere valeant,

sed comburantur, unde nisi phlegma stillare potest nihil. Quare hac ratione confectus non mixtus sed purus putus spiritus salis est, Musdem saporis & virtutis, cum illius qui per se sit; quia in hac fornace aluminis & vitrioli spiritus confici ne-.quit, nisi fistula egrediatur fornacem prope craticulam , ut ex delineatione fornacis videre est; alias enim fieri nequit 3, Propterea hi spiritus melius rectius que docentur in secunda parte. Et posito quod aliquid una cum spiritu salis egrediatur , quod tamen impossibile, quid quaeso inde damni, tam in solutione metallorum quam medicina Θ Quare hac ratione suspicione caret paratus spiritus. Attamen incredulo satisfaciam, da boque illi alium modum, sine aluminis vel vitrioli additione, stillandi spiritum, sed in secun da parte hujus libri, ubi docebo fornacem, per quam conficiuntur spiritus nitri, aqua fortis ali orumque combustilium , utpote olea vegetabilium δε pinguedines animalium , aliaque quae per hanc confici nequeunt: atque hac ratione satisfaciam illis, quibus praedici is modus non arridet.

28쪽

Deficientibus autem Cepe vitreis Recipientibus, cogimur usurpare terreos, qui vero salis spiritum praedictis imodis confectum retinere nequeunt : in quo casu possem quidem revelare exiguum aliquod manuale, cujus beneficio praedictus spiritus in magna etiam copia, in terreis recipientibus capi potest: Sed certis de causis hic reticebitur, & reservabitur usque ad editionem secundae partis. Suffciat igitur meminisse hujus rei, quare omissa illa aggrediar demonstrare hujus spiritus vires & usum tam in alchymia, quam medicina, & aliis mechanicis.

Des Spiritin Salis.

Perae pretium est non reticere vires δc virtu- tes egregii hujus spiritus; quas alii authores luculenter descripsere , ego hic praeteribo quidem , & remittam lectorem ad illorum authorum scripta ; paucasque saltem attingam , de qui bus alii nihil. A plerisque salis fritin egregia statuitur medicina, tuto tam intrinsece quam extrinsece usur panda : Extinguit sitim praeternaturalem in mor

bis calidis, abstergit 3c consumit phlegmaticos humores in stomacho, excitat appetitum , prodest hydropicis , calculosis & podagricis &c. Caeterum est menstruum solvens metalla , caetera cun-i cta excellens, Solvit enim omnia metalla & mineralia , Luna excepta , fereque cunctos lapides

29쪽

P A R s I. 23 medicamina. Multa quoque egregia praestat in Mechanicis. Nec spernendus ejus usus in culina , ejus cnim beneficio parantur multi cibi gratissimi, pro segris aeque ac pro sanis, & quidem meliores, quam cum aceto aliisque acidis : & plus praestat in exigua, quam acetum in magna quantitate. Cum primis autem servit regionibus aceto carentibus. Usurpatur quoque loco agrestae,& succi limoniain. Nam hac ratione paratus viliori Pretio venit quam acetum & limo num succus. Nec instar succorum expressorum corruptibilis, sed potius

melioratur vetustus. Saccharo mixtus est egregium condimentum carnis assar, Praeservat etian. varii generis fructus per annos multOS. Intumescere quoque facit passulas majores & uvas siccatas, ita ut pristinam suam magnitudinem iterum

acquirant; oportet autem aliquid admiscere aquae, alias enim nimiam contrahunt aciditatem passa lae , reficientes stomachum languentem in multis morbis, inservientes quoque variorum ciborum,

e carnibus vel piscibus consc3endorum praeparationi. Cum primis autem inservit hic spiritus acidis cibis delectantibus, quaecunque enim prie 'parantur cum ipso, utpote pulli, columbae, caro Vitulina&c. gratioris saporis sunt iis, qui cum iaceto parantur. Caro bubula macerata cum ipso, lintra paucos dies adeo tenera redditur, ac si cliti cum aceto fuisset macerata. Talia & alia plura

praestare potest salis spiritus.

30쪽

Desistatio. oleorum vegetabilium qua major

quanti in acquiritur, quam vulgari ista per vescam. JUotquot fuere hactenus destillatores meliorem nescivere viam olea destillare aromatum, lignorum & seminum, quam per vesicam , cum magna aquae quantitate: Et quamvis per retortam quoque feri possint, magna tamen tunc requiritur diligentia, alias empyrcuma contrahunt ; quare modus ille per vesicam semperi melior adiimatus, qui quidem non contemnendus si1 destillaveris vegetabilia vilioris pretii &oleaginosa ; sed non item in destillatione aroma

tum, aliorumque cariorum, utpote sunt cina momum, macer, crocus &c. quae sine jactura per vesicam destilliari nequeunt, quia tunc requiritur agna aquae quantitas, & per consequens magna& ampla vasa , quibus aliquid adhaerescit, quare dimidiar serὰ partis patimur jacturam , quae non adeo magni facienda in vegetabilibus oleaginosis, utpote semine anisi, foeniculi, carui &c. jactu ra autem facta in destillatione vegetabilium sicciorum & cariorum , utpote Cinnamomi, Ligni Rhodii, Cassiar ligneae, satis evidens est nec per consequens vilipendenda. Fieri quoque nequit, quod illa via omnia exstillare possint, bona enim quantitas coctione tenacitatem acquirit gummosam, qnae cum aqua ascendere non potest

Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION