Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriae novæ ; spirituum, oleorum florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio facillimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus, & mineralibus, conficiendorum & quidem magno cum

발행: 1658년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

usurpatum.

Oleum Io oss G satarni Nec haec duo metalla facile solvuntur salis spiritatu, limata tamen solvuntur salis spiritu , opti- nimirum rectificato. Sed operatio melius succed1t cum foribus horum metallorum s quorumi praeparatio postea docebitur J Accipe igitur cos, quibus in cucurbita affunde salis spiritum, & statim aggredietur illos spiritus in primis in calido collocaros ; solutionem favam siltra, & abstrahe. humiditatem ad remanentiam olei flavi ponderosi, ulceribus putridis destinatum.

Oleum Mercuris. NEc hic facile salis solvitur spiritu: sublimatus

autem , vitriolo & sale facile solvitur. Soli tus dat oleum admodum corrosivum , cum discretione usilrpandum , quare non nisi in defectu alio tum administrandum. Vidi enim foeminam hoc oleo, cancro mamillarum applicato a chirurgo quodam subito intersectam. Non autem est contemnendum hoc oleum in ulceribus exedentibus, serpigine M. quae mortificantur illo.

Oleum Antimonii.

ANtimonium crudum ignem nondum expertum difficulter salis solvitur spiritu; ut x xe-C a stulus

42쪽

pulus ejus ; pulveris alum vero regulum ) subtilissime facilius aggreditur, si modo sufficienter

rectificatus . .... V

Vitrum facilius , omnium autem facill1me 1OI-vuntur flores , consecti secundum pra scriptionem nostram paulo post traditam. Nec est butyrum antimonii aliud s consectum e Mercurio sublimato & antimonio ) nisi regulus antimonii salis spiritu solutus : miXtus enim Mercurius sublimatus cum antimonio percipiensignis calorem, deseritur a spiritibus corrosi vis , sese associantibus antimonio, unde profi-i ciscitur oleum illud spissum: quod dum fit jungitur antimonii sulphur Mercurio vivo, & dat cina-brium, collo Retortae adhaerescens; residuus vero Mercurius remanet in fundo cum capite mortuo , quia eXigua pars ejus saltem exstillat: Et si scis , integrum pondus Mercurii recuperare pO-

Atque haec propterea indicare Volui, quia multi opinantur hoc oleum es te Mercurii, ac proin album illum pulverem, aquas copiosae affusione inde confectum , vitae a cercurium appellant, cui ramen nullus omnino admixtus Mercurius , est enim purus putus regulus antimonii, salis spiritu solutus, qui denub separatur, quando aqua affunditur butyro antimoniali ; id quod probatur eX- perientia. Fusus enim in crucibulo pulvis ille albus exsiccatus dat partim vitrum flavum , partim quoque regulum , nullum autem Mercurium om-

43쪽

i esse nihil nisi solutum antimonium salis nimirumi spiritu. Dant enim & flores antimonii mixti cuml salis spiritu ejusmodi oleum , in omnibus & peri omnia simile confecto illi butyro ex antimonio &Mercurio sublimato ; quod eadem ratione copio sae aquae affusione praecipitatur in pulverem album, qui vulgo pisa 4 AH ercuraui dicitur; similique ratione convertitur in minerale beZoarticum, spiritus nimirum nitri abstractione, quod niliis hi si isti monium diaphoreticum. Perinde enim est sive conficiatur illud di ho- reticum cum nitri spiritu, vel cum ipso nitro, corporali scit. sunt enim similibus viribus praeditas quamvis alii illud praestantius opinentiar ; sed revera nulla est differentia. Liberum tamen suum cuique esto judicium , quae enim scripsi , non ambitionis gratia, sed veritatis enucleandae gratia scripsit. Nunc iterum ad propositum , quod est dare oleum antimonii confectum cum salis spiritu. Florum antimonii, de quibus paulo post, lib. I. quibus affunde spiritus rectis cari lib. 2. probeque misce in vitro , & colloca per diem &noctem in arena ad solvendum ; postea effunde solutionem illam una cum floribus in cornutam loricatam, quam colloca in arena , & primo lentum administra ignem, donec phlegma sit egressum , quod sequitur igne paululum aucto spiritus

debilis, fortiores enim remanent in fundo cum antimonio : I audem fortiorem administra

C 3 ignem,

44쪽

ignem , & egredietur Oleum , butyro illi antimo niali ssimile, consecto cum Mercurio sublimato iisque lassibus destinatum, ut sequitur.

Plores Antimonii albi Vomittol. yr. us butyri quantum vis, cui in cucurbitam vitrea, vel quovis vitro alio amplo, affunde magnam aquae quantitatem, donec non amplius praecipitantur flores albi ; postea decant aquam a floribus , quos aqua calida edulcora, leni que calore sicca & accipies pulverem album. Dc sis est , quod 1. a. 3. 8. IO. granorum pondere per ζ em macerentur in vino, quod malae bibitum purgat superne & infernC. Non autem admini-1trandi puerulis, senibus atque debilibus, scd solummodo robustis O vomere consuetis. Oportet quoque quandoque, illis assi impiis , quando OpC- rari nequeunt, Valdoque patientem aegrotare faciunt , provocare vomitum digito , alias enim non operantur, aegrosque adeo labefactant, ut vita sua actum esse putent. Oportet etiam in nimia horum florum operatione haustum cervisae tepidae , Vel potius aquae calidae propinare , decoctae cum cerC- solio vel petros clino, mitius Operabuntur. ΡΟ-tens vero non impediat illorum operationes, major enim spes inde sanitatis recuperandae , egregie enim purgant bilem , & phlegma in stomacho evacuant, aliis catharticis nimirum humores relucti n- res I aperiunt obstructiones , resistunt sanguinis putredini , multorum morborum ζausae, qualeS sunt:

45쪽

P A R s I. 39siuit: Variae sebres , cephaleae &c. prosunt leprosis , scorbuticis , melancholicis , hypochon-driacis, lue venerea insectis, & in principio pestis. In summa accuratissime Operantur & multa praestant. Ab assumptione illorum in lecto manendum, vel saltem e domo non egrediendum ad vitandum aerem, alias enim suspecti haben

tur.

Et quia ob nimiam vehementiam formidantur, odioque habentur , dabo in . parte hujus libri, ingratiam aegrotorum mitiores & tutiores, potius inferne , quam superite operantes , vomitusque cientes faciles , quos etiam puerulis atque senibus absque periculo administrare poteris , habita tamen ratione aegritudinis, & aetatis.

Flores Antimonii Diaphoretici. FLores praedicti si projiciuntur in nitrum fusium , paululumque relinquuntur in fluXu, redduntur fixi , ita ut diaphoretici reddantur, & cathartica sua vi priventur. Aqua acida a floribus separata, si evaporatur , relinquit spiritum salis optimum, iisdem vel similibus laboribus iterum

inservientem.

De inu externo olei Antimonii. corrost vi TI Oc oleum diu fuit in usu Chirurgorum, in 1. Ivulneribus enim sere insanabillibus benefi-

46쪽

F u R N O R. PHILOSOPHIC.cio calami applicarunt, ad separandas impuritates , curae accelerandae causa , ut alia postea applicata medicamina melius operari queant. Melius autem est, si miscetur cum salis spiritu, facile enim miscentur, mitiusque redditur illud inde , nimiaque ejus mitigatur corrosiva faculta s. Nec est alius , praeter talis spiritum, cui misceri potest hoc oleum, nisi sit spiritus nitri fortissimus ; debilis enim nitri spiritus praecipitat butyrum antimonii, ut videre est in praeparatione Metoartici mineralis. Spiritus autem nitri sortissimus solvens hoc butyrum , solutionem dat rubram , mirabilium virium in Chymicis, de quibus non est hujus oci tractare ; qui si destillatione iterum abstrahitur , relinquit prima vice fixum antimonium δίdiaphoreticum, qui alias, bis terve abstrahendus , si debilis nimirum, impotensque solvere butyrum

absque praecipitatione. Est autem hoc Bezoarticum,diaphoreticum Optimum tutissimumque in omnibus morbis diapho res egentibus , utpote peste, morbo Gallico, febribus , scorbulo, lepra &c. si administratur a gr. 6. 8. Io. ad 2O. in vehiculis appropriatis; penetrat universum corpus, Omnesque praVOS humores evacuat per sudorem & urinam.

Oleum Arsenici se Auripigmenti.

SIcuti salis spiritus illibenter aggreditur antimonium, propter copiam sulphuris crudi, nisi redactum in flores, in quorum Praeparatione Pars

47쪽

PARs I. quaedam ipsius sulphuris comburitur; ita etiam Arsenicum atque Auripigmentum dissiculter sol xuntur salis spiritu, nisi redacta in flores , nisique salis spiritus sit sortissimus, qui illa aggredi valet. Soluta possunt destillari per cornutam instar antimonii in oleum grave tu spissum ; quod extrinsece usurpatum in ulceribus cancrossis, eXedenti-bns &c. excellit illud antimonii, in mort 1sicandis illis malis , mundificandis & purgandis. Simili ratione ex omnibus realgaribus confici possunt olea corrosiva, destinata usui extrinseco.

Oleum lapidis calamisaris.

T Apidis Calaminaris optimi flavi vel ru-- ibri contriti in pulverem subtilem q. v. &affunde ipsi quintuplam vel sextuplam propor- Itionem spiritus salis rectificati, mixta probe agi- lta; nec diu relinque inagitata ; sed mox iterum agita vitrum cum materialibus ; atque hoc sae- leius , alias enim in durissimum lapidem concrescit calaminaris lapis , qui amplius solvi nequit; cui praevenitur praedicta saepissima agitatione. Et si amplius in frigido solvere non potest salis spiritus, colloca vitrum in arena calida tam diu, do nec spiritus flavissimo tingatur colore S quem tunc decanta, recentonique reaffunde , iterum que colloca in digestione ad extrahendum , nec agitare intermitte vitrum. Solutione peracta, fil-tra illam, & abjice residuam terram mortuam. Posteli colloca solutionem in arena, ignemque

48쪽

administra , & sere i spiritus salis egredietur insi pida, quod non nisi phlegma, etsi spiritus fuerit

rect sicarissimus; cu)us rei ratio est siccissima lapidis calaminaris natura, cui maxime amicatur

1alis spiritus, ac propterea dissiculter iterum sepa- rabilis ab iplo. Non enim novi aliquod minerale aut metallum praeter Zme se quod siccitate excederet lapidem calaminarem. Tandem nihil phlegmatis amplius egrediente, fac ut omnia refrigerentur ; quo facto exime vitrum & invenies oleum spissuin & rubrum , instar olei olivarum pingue , nec nimis corrosivum ; spiritus enim salis fere mortificatus calaminari lapide,& acrimonia sua privatus. Hoc Olcum ab aere praeservandum,alias enim paucorum dierum spatio multum aeris attrahit quem in aquam convertit, unde debilitatur illud. Hoc oleum est mirabilis virtutis , tam intrir sech quam extrinsece usurpatum. Et miror quod tanto temporc nemo fuerit, qui laboraverit in lapide calaminari & naturam ejus descripserit, cum

aureo sulphure sit praeditus de qua re in quarta parte si cnim artificiose separatur ipsius terre

stroitas, manifestatur aurum purum putum, maXima autem pars illius est volatilis & immatura, nec facile in corpus reducibilis influxu, quare hactenus a Chymicis non fuit aestimatus ille lapis, scientibus autem semper fuit chartis &c.

49쪽

VDj olei Lapidis Calami istis.

SI administratur a gutt. I. a. 3. usque ad IO. f& I S. cum congruisi vehiculis, purgat hydro- il pei , lepram, podagram , .caeterosque humores no- xios fixos,vegetabilibus catharticis non obtemperantes. De qua re plus in secunda parte de spiritu urinae & salis tartari. Extrinsece inservit pro balsamo optimo vulnerario , cui vix pax dari potest, i non solum in omnibus vulneribus antiquis corruptis restituendis, sed etiam recentibus , potenter enim siccat, mundificat δί consolidat. In oeconomia quoque usurpatur, sollitum enim 'viscum in ipso dat materiam quandam tCnacCm , inservientcna capiendis axibus, muribus &c. domi & ruri . Permanens est enim tam in solis aestu, quam hyemis frigore quare quovis anni tempore usurpari potest; cuncta animalcula parva adhaere sciant ipsi, si attingunt illam materiam. Fascia ea illita , & arbori alicui circumligata, prohibet adscensum araneaxum, aliorumqWC insC-ctorum fructibus infestorum ; id quod observatu lignum.

Hoc oleum aqupe affusione non CCrpumpitur,

nec inde praecipitatur, quemadmodum illud an timonii : quare multis rebus inservit. Sulphur commune flavum coctum in ipso , igne scit . fortiore, ita ut dissolvatur in ipso, instar pinguedinis innatat ipsi, purificatur inde & transparen Suedditur instar vitri flavi pellucidi. , meliorqHemedi

50쪽

FuRNOR. PHILOSOPHI C. medicina, vulgaribus illis nimirum floribus sulphuris: Inservit quoque aliis usibus , quos omnes l& isingulos recensere, nimis longum foret. Mixtum cum arena munda, & per retortam

destillatum igne fortissimo secus spiritus salis

non deserit lapidem calaminarem dat spiritum plane igneum,remanente lapide calaminari in fun

Hic spiritus adeo sortis, quod vix conservari possit, solvens cuncta metalla, cunctaque mille-ralia exceptis Luna & sulphure quare ipsius bC-

neficio multa praeclara medicamina conficiuΠ-tur, quae cum Vulgari, etiam rectificatissimo , confici nequeunt ; qui etsi saepissime rectificatus , phlegmate tamen non caret , inseparabili vi re ctificationis eatenus nimirum, ut cum lapide calaminari.

Hic spiritus multa praestat tam in Medicina, quam in Alchymia, prout & in aliis artibus , ut facile con)ecturam facere licet, sed jam non datur occasio de hisce plura dicere, in gratiam tamen aegrorum unicum saltem apponam , cui pauca comparanda , cujus processus simplex & brevis nolim tibi sit offendiculo. Misce nimirum ejus modi spiritum cum spiritu vini rectificatissimo, mixturam digere aliqyantisper, & salis spiritust separabit vini spiritum, & mortificato sale vola- tili, vini oleum innatare faciet, quod est cordiale egregium, cumprimis si prius aromata illius beneficio fuerint extracta vini scit. spiritu hoc vero salis spiritu aurum fuerit solutum. Tunc

SEARCH

MENU NAVIGATION