Tractatus de republica RomanoGermanica. Auctore Jacobo Lampadio IC. ...

발행: 1634년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

3oz RES PUBLICA causis praecipue a Camera definitis, est penes Cameram: ipsa vero executio, quae in facto consistit,acondemnati ordinario magistratu expedienda est. Si vero conde- natus immediate imperio subsit, circuli, quo comprehenditur co-demnatus, est executio, qui si rei exequendς sit impar, proximi circuliin subsidiu arcessuntur. ord. Cam. d. l. Gail. I. olfu 3. Et hoc est quod dicit Thuan. 2. Hinor. propterea constitutos e sse circulos,

ut publicae paci consuleretur, &leges Imperii lataeque sententiae

executioni demandarentur . nam

circulorum, inquit, Consilia pene nullam iurisdictionem , sed

deliberatione duntaxat de eXecutionis modo & ordinanda rebellica, auxiliisque manu armata expediendis, habent. de Gai d. l. 8. ait , nudus eae cut Ornullam habet jurisdictionem, quod praucise de statuendo executio in

302쪽

ROMA No- Ε.R M' 3oscutionis jure accipere Oportet. . Atque hi sunt , qui perpetuo in Imperio, sive)ure maiestatis , sive magistratus ius dicunt, exequenda quoque vicariorum tempore interregni, & regis Romanorum jurisdictio foret , nitime levasset hoc onere Buxtor- si us in erudita dissert .ad Aur. Buli. ubi iura vicariorum eleganter executus est. & Paum. 1. d ejuri P. ubi de jurisdict. Regis Rom.

istic tamen advertendum regis Rom. iurisdictionem ex Qui us- que regis propria capitulatione potius , quam aliunde aestimandam esse, nam Ferdinandi Primi Regis Rom. longe uberior fuit potestas, quam Maximiliani Secundi & Rodolphi Secundi. Et, haec civilium in Imperio & fa- crarum rerum iurisdictio : Iam, pauca de bello.

303쪽

De Iure Armorum. ONs Is ΤΕRE autem

. , rem publicam, vel aequissimis legibus temperatam nequire, quam hostili violentia

petitam armorum vi contraria

non propugnes , dicere quid attineti Breviter de re ipsa. 2. Nunquam autem ancipitem belli fortunam jure subiveris, nisi ingruentem Reipublicae vim nequeas leniori remedio profligere, adeoque nisi ex suscepto bello major emolumenti spes, quam damni metus ostenditur, ut prudentissime August. Caesar, apud Sueton.Et magis Imperatorium putat Caesar I. BBeli. CiviI. consilio protegere suos, quam gladio ambiguos bellicventus periclitari. Et cum polii hin potestatem & Consilia unica reipublicae salus mensu-

304쪽

ROMANO-GER M. 3os ret, convenit prorsius, salvos caeteroquin innoxios subditos, mavortio furori nequaquam obiicere, ubi his quidem moribus non modo ab hostibus , sed proprio milite, perruptis ossicii, pietatis,pudoris acjustitiae repagulis , omnia nequitiae genera Iustinenda sint. pro strenuis iam habentur, ac magnam inter suos ferunt laudem, qui quam maΣime in vitiis se volutare cum huius & aeternae salutis iactura nihil formidant. ut prope iam.nihil

aliud sit armis accingere suos, quam in vitiorum tradere palaestram , ubi vel Lycurgo ad nequitiam pollecto , strenue proprio exitio desudascitur. quid

commemorem in bello fortunae ludibria λ quae, dicente cacare,s cum in reliquis rebus, tum ma- xime in bello parvis momentis,

tantas rerum commutationes

essicit, ut qui sua potentia confisi

305쪽

indubitatam sibi victo. iam pollicentur, laevi saepenumero momento in praecipitia ruant. Pompeius magnus , quem Cicero inuit. Catil. ob rerum gestarum multitudinem omnibus Romanis anteposuit, id Campis pharsalicis iam iam cum Caesare praelio decertaturus, in peritissimorum Ducum concilio dicere non dubitavit: priusquam concurrerent acie S, fore, ut exercitus Caesaris pelleretur Id cum essent plerique admirati ; scio me, in μ' quit, pene incredibilem rem polliceri , sed rationem consilii mei accipite , quo firmiore animo in praelium prodeatis,&c. quae cum dicta essent in concilio , magna spe & laetitia omnium discessum

est, ac iam animo victoriarn praecipere videbantur : quod de re tanta,&atam perito Imperatore nihil frustra confirmari videbatur. Sed richiis in praelio Pompeius,

306쪽

peius , tantam se opinionem fefelisse sero ingemuit , ut a qua consilii ratione certam victoriam spospondisset, inde accidisset exitii initium. Tam demens scilicet est imprudentia humani ingenii, cupiditate opum , gloriae, aut qua alia impotentia inflammati, auream pacis dulcedinem dubio Marti sine necessitate postponenti S. 3. Sed tamen induenda es enonnunquam arma in propatulo est. ne destituta eorum praesidio respublica quicquam detrimenti capiat. . Bellandi autem causas a jure & institutis singularis cuiusndam reipublicae repetere , perinde est ac omnium gentium Principes civilibus Romani Imperii legibus illigaremus , quo nec ridiculosius quicquam, nec indΟ-ctius statueretur. Omnis videlicetImperii potestas subiccti tan-V tum

307쪽

tum patientis finibus describitur. s. Quoniam igitur omnes communis naturae lege ad unam vitae & officiorum societatem, hominum conditor Deus devinxit , omnium salutem merito juvandam consentaneum apparet : quare & ob communem

gentium beatitudinem instituta imperia, se mutuo divinitus colligatae societatis lege adiuverint. unde vel pro nostra vel pro aliena republica belligerandi causa si1boritur 6. Aliena respublica vel Imperio regitur legitimo , vel tyrannico , vel barbarico & bel-lu in o. 7. Legitimo Imperio iure succurrimus, si iniquam vim & perniciem , unde unde illatam, nostra ope , vel non appellati propulerimus. Etenim hoc exigit nostra copulatio , ut mutua prae

sidi

308쪽

- Ro M AN O-G E R M. 3o'sidia praestemus, etiam non acciti , unde & leges nostrae obnoxium culpae iudicarunc, qui cum possit , malum non prohibeat. Io 9 f.de R. I. 8. Tyrannide quoque Oppressa respublica cum cuius vis, tum imperantium maxime ope liberanda est; ut enim legitimam potestatem tutari cuiuslibet interest reipublicae , ita iniustam dominationem a sociis depellere promiscua officii ratio magnopere approbat. 9. Brutorum more vel nullo etiam Imperio recti populi quorum complures invenias apud Boterum & alios Cosmographos) quo tandem maiori beneficio afficerentur, quam si homines humanam rationem sectari, vel docerentur vel cogerentur, a feritate & miseranda , nonnunquam etiam diabolica caligine ad rectae rationis usum deducti. V 1 Iure

309쪽

3io R E s P v B L I Ο Α Iure autem hos ad propriam salutem domari , nemo inficias

ibit , nisi qui pariter furioso se

ipsum transfixuro , telum iure eripi infitebitur. Io. Sed propriae reipublicae multo arctius sumus obligati, cuius incolumitas vel vita nostra nobis charior esse debet. II. Salus vero reipublicae, personas , res & existimationem com plectitur. I 2. Pro personis rebusque tam sacris quam profanis tuendis , quin armis contendere liceat, non ambigitur , quod ita ubique accipi volumus, nisi nulla sit alia ratio expediendae sa-

I Eximmationem quoque rerum publicarum merito armis defendi Hanonis Ammonii regis exemplum declarat 1. Sam.

2 O. qui quoniam mis os ad se DavidisLegatos ignominiose tO-

310쪽

ROMAN o G ER M. . tonderat,immuniti honoris notam accerrimo bello, ac horribili suppliciorum genere tuli. 2. Sam. 13. atque ade' nihil tantopere Imperium, quam fortitudinis &justitiae opinio a peregrinorum iniuriis communit. alliciuntur contra hostes, si obnoxia iniuriis respublica videatur , &nihil seque deterret inimicos, quam si fortissimum populum, non temere lacessendum didicerint. Et haec sunt genera justitiae bellorum. I . Nec tamen cuivis bellandi facultatem dari existimandum est, simul ac superiores bel-

lorum causis oboriuntur. Nam& in civilibusjurisdictio , &ius belli rei publicae administrationem pariter concernunt: eam Vero maiestatis propriam exsuperioribus cognoscere licuit 'ΙJ. Omnis autem belli ratio, decernendi potestate & admini-

SEARCH

MENU NAVIGATION