장음표시 사용
331쪽
cogiturὶ videat lector discursum primum apud Nicolaum Bellum de dependentia Imperii Romania Pontifice , ubi vix dijudicari
potest,plusne imperitiae & nugarum, an ignomiiuo se impudentiae ac adulationis , hinc de illinc reperiatur. Paulus Quartus, rΟ-gatus statim post adeptam dignitatem, quanam ratione & ipse &Ioannis Alphonsi fratris filius, victuri essent : Magnifice inquit, ut summum Principem decet Thuan. Is . Hictor. 5 seivum Ser-Vorum Dei sis. Jovius lib. 1. s. Pontificii Imperij fundamenta, opiniΟ- ne hominum constare , scribere non dubitavit. quod mireris in devoto alias Pontificiar autoritatis adulatore. ac ipse Leo Decimus dixisse fertur, mirari se, ut pontificii regni potestas consistere posset, quae meris nugis Scineptiis niteretur Mellis Histor- Rem
332쪽
ROMANO-GER M. 333 Rem fictam putarem , nisi autor discurs8. tom. . apud Nicol. IDII versimilem faceret. is igitur ait: Non ignorabat Leo Pontifex rem Romana magis umbra bonafama atq, existimationis, quam externis viribu3 ac potentia nati. Nec miru, nam solo nominis Ecclesiae fuco reges acPrincipes oblitos dicam, an infatuatos in sua Imperia coegerunt , iis excommunicationis fulmine perculsis , qui enixius suae maiestatis satagerent.
pius , vel acerbitate Imperii , vel facilitate subditos irritant, ut il- legitimis quidem armis , ast tamen rebellent.18. Acerbitas Dominorum saepe labefactat rempublicam, quando nimio opere fatiganturi. subditi, aut ita indebitis tributis& oneribus emunguntur, ut subditorum commoda, susque de-
que haberi, & omnia ad Domini vel
333쪽
33 REsPvBLICA vel paucorum utilitatem referri tandem hebetibus suboleat. unde exhausti bonis , magistratus odio habent, ac saepius malesua da miseria aguntur praecipites. 19. Sed haud scio, an non nimia Principum facilitas pernitiosior sit: nam improvida Principis minimi mali nimia benignitas facit, ut adulatores ac fures rem publicam depeculentur; Thrasonibus nonnunquam ,
omnis politiae ac justitiae ignaris
honores , Imperia , magistratus tribuantur. Inde fit, ut tenuioribus sua immane in modum eripiantur , ac pro unius imperio multor u tyrannide ac avaritiam perferre cogantur,proposita sceler u ac expilationis immunitate. deniq; publica omnium incolumitas privatorii commodis post
ponitur,& plebs potentiu libidine & avaritia oppressa jacet. Unde tande & publica Principis &
334쪽
ROMANO-GER M. 33ssubditorum penuria sequitur. prudenter Fronto Consul apud Dione Cassin Nerva:malu es eum imperare ,sub quo nemini quicquaconcessum sitsed longe peius, 'b eo
vivere ub quo maxime liceat. 2 O. Porro consistere rempublicam posse negat salvator, quae secum dissideat: quo iisque igitur dissidia Principum & mutua insectatio rempublicam nostram concutient Z poeniteat certe quenquam nostri Imperii , qui antea hi seculi conscius ea quoque , quae nunc impendent, animo prospicit. Sed praestaret remedia quaerere, quam describere morbii , qui jam reipublicae cor, pus nimium quanthi occupavit. Sed non nisi Semideus politicus hic idoneam medicinam adhibebit. atenim attinget seculorum terminum nostra respublica.Ergo superest medicina, quae morbum mitiget.
335쪽
336 RasPvBLICA 2I. Ex emtio quidem statuum Imperium minus debilitaret, si
debita Imperio una subirent. Edidit eruditam disputationem Victor de exempl. Imperii: inde huc desumi potest. Et his modis respublicae communiter converti solent, non funditus occidere, licet hinc saepius occasio interitus existat. ΣΣ. Excidisse praeterea Romanos Imperio, iisdem artibus, quo id acquisierant, quo jure negabimus ξ ubi initio pericula virtute propulerant , sociis atque amicis auxilia portabant, ait Sa lustius, sed deinde regnandi libidine domi militiaeque intentiamicos pariter & inimicos subegerunt. nam Romanis, utMithridates ad Arsacem , cum populis& regibus una fuit causa bellandi , cupido profunda Imperii &divitiarum. Atio 'istus rex Ger
336쪽
ROMANO-GyRM. 33Tmanorum injuriam sibi facere Caesarem Populumque Romanum, apud Caesar. I. de bell. GaII.
queritur , quod se in suo jurei impedirent. non igitur si aequi es .
. se volumus , neque nobis ipsis blandiri, eodem jure acquisitas & amissas provincias tanto pere indignemur. 13. Si iusta est causa bellandi, bello occupata victori cedere iuris gentium ratio docuit & civii lia iura comprobarunt. si iniusta, nihilominus temporis tractu convalescere Imperia oportet, aut Romanis ad casas redeundum foret, ut ipsis Carneades philosophus exprobravit. Postquam ad Caesares summa Imperii pervenit , Parthi principio &Germani, deinde Sarmatae, Da-
'ci, Hunni, Bulgari, Gothi, Alani, Rugii , Vandali, Longobardi,
Franci , Normanni, Saraceni, Tartari ac postremo Turcae con
337쪽
3 8 REs PUBLICAvulsam Imperii amplitudinem &vires ad hanc quam Germani, Romana civitate donati retinent , reipublicae faciem redegerunt . quo autem iure superiores in Imperium irruperint, inqui- irere, est hominis otio abutentis. Satis magnum adhuc Imperium haberemus, ac omnium robustil- lsimum; modo morbos interiores
1 . Contra subditos denique , quorum pars vi, alii fraude Imperium detrectant, Imperium obedientiae & subiectionis ius retinet, neque temporis liberantur decursu lubditi , non enim ad destruendam sed conservandam rempublicam inducta est praescriptio. utrum vero intersit Imperii vi & armis refractarios in ordinem cogere , de eo Caesar q& status dispexerint. 2S. Atque haec summa sunt capita, ortus, formae ac regiminis decre-
338쪽
decrepiti iam,ac seu vitiis, seu senio fatiscentis Imperii ; ad cuius iam iurium calcem propitio Deo decurrimus, non quide satis deductis amplisque passibus, ira tamen positis , ut vel partium digestio hic & hic inconditos disparesque de nostrae reipublicae
juribus vagitus consopiret. abla- dicat non nemo omnem Omnino maiestatem Caesari : alii in contrarium nixi tantum non totius
mundi Imperium eidem asserue runt, decepti partim verborum lenociniis , partim falsi ignoratione miscendae reipublicae. Quicquid sit, ex disiunctis ubique rerum partibus & Caesaris sola& cum proceribus communis maiestas hic Aristo cratiam, illic Mouarchiam , coniunctim vero hinc illinc mixta reipublicς nostrae speciem efformat. longe, quidem fateor , sive abruptior, sive concisior tractatio, quam M
339쪽
338 REs P. Rou-GER M. materiae sublimitas desideraret& amplitudo: sed iusta rei ac fusor executio, in commentarium exitura epitomes modum excederet.Ergo stet littore puppis.
340쪽
I H I L pro haerede posse ulucapi aiunt in LI. Imperatores, suis haeredibus existentibus: cuis L. explanatio A- Zonem, Culacium , Donellum, quos viros & quantos magnopere impeditos detinuit , brevi igitur commentario eam illu-
.strare conabimur. a. Praemittimus autem nun
quam haeredem pro haerede posse usucapere , sed eum tan- . rum qui quidem haeres non siti sed iustam causam existimandi habeat , se haeredem vel bonorum possessorem domino extitisse: L de V ap. idque ita intelligitur : aut res quae in Y 1 hae-
