Eduardi Corsini ...De praefectis vrbis sive series praefectorum vrbi, editis, ineditisque marmoribus, et conlatis, emendatisque innumeris Vett. Scriptorum locis exposita et constituta, qua supplentur ... additur dissertatio de praefectorum vrbanorum

발행: 1766년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

4 PRAEF. URBIS

eius Praefectura ad Traiani tempora reserenda seret iin vero potius post inferiores dignitates alias ad Praeis 1edhuram omnium supremam ascendit , facilius Hadriani, vel Antonini, vel denique M. Aurelii aetate circa annum I 62. eo munere perfunctus suit.

Quintus Lollius Vrbicus.

VRbici quidem nomen a pluribus Scriptoribus me

moratur, ut mox ostendemus ; sed Urbanae tamen Praefecturae dignitas ab illo suscepta solo S. Iustini Martyris testimonio demonstratur. Etenim ille in . πο- logia II. quam Augusto , & Romanis obtulit, S. Ptolemaei martyrium memorans , quod πρωην heri ac nuper contigisse dicit, asserit ipsum ἐκζ Ουρβι κου sub Vrbico martyrio coronatum suisse; sive , ut in Latinis Actis legitur, sub Urbicio Praefecto . Itaque dubitari non poterit quod paullo ante tempus, quo Iustinus ipse Christianae Religionis causam apud Caesarem agebat, Urbicus quidam Vrbanae Praesecturae munere fun

geretur.

Optime quidem novi doctissimos etiam Viros indefiniendo tempore dissidere, quo Sanctus Μartyr Apologiam ipsam obtulerit: cum Valesius ca) hanc quoque alterius , vel primae Apologiae instar Antonino Pio porrectam fuisse putaverit, Scaliger sa) autem, &Papebrochius sa) hoc M. Aurelii temporibus contigisse dixerint ; idque Tillemontius ) , atque nuperrimus Iustini Interpres 1 pluribus argumentis demonstrave

142쪽

AN. V. C. st 6. CHR. 163. 7 rint . Ac certe quidem Eusebius perspieue diserteque dicit quod prima Iustini oratio ad Antoninum

cognomento Pium conscripta fuit, altera vero Antoni Vera nuncupata es Imperatoris supradicti successori, er eσ-gnomini, de cuius nomine, ac Imperio post Antonini Pii mortem suscepto paullo ante sa) iam dixerat. Hine Tillemontius non modo Apologiam M. Aurelio oblatam suisse, verum etiam martyrium ipsum S. Pto- lomaei sub. Μ. Aurelio circa annum I 66. contigisse

Oamvis autem in Apologia ipsa Lucius indueatur , qui saevitiem Vrbico Praesedio exprobrans dieit

. πρεποντα ε&ιβιι Λυτοκράτορι, ουδὰ Καίσαρος παι - δι κρίνεις ώ Οὐρβικε non ut decet Pium Imperatorem , nec

ut Fbilosopbum Caesaris filium iudicar , Urbice , ideoque Antoninum Pium , eiusque adoptivum filium M. Rurelium , qui Fbilasopbi nomine distinguebatur, innuere videatur. Interpres tamen existimat M. Aurelium ipsum Pii nomine a privato quodam cive decorari potuisse, quamvis ipsi nondum Pii titulus a Senatu decretus esset ; ac Thilosophi nomen L cio Vero, tanquam sapientiae studioso, concedi. Quandoquidem vero Va-Ielius Vrbicum ab Apuleio quoque memoratum Antonini temporibus Vrbi praesuisse dicit, respondet Interpres ibrtasse Vrbicum illum, qui Μartyres damnavit, & quem Lucius alloquitur, non Urbi, sed Praetorio, Praesectum fuisse. Fortasse quoque Urbicum ipsum tum Antonini , tum Μ. Aurelii quoque temporibus Vrbis Praefecturam gessisse ; cum praesertim Apuleii Apologia non Antonini Pii, quem Scriptor ille dioum appellat, sed M. Aurelii aetate scripta videatur; ideoque Urbicus ille , qui in ipsa veluti causarum Iudex, ac sceleris ultor inducitur , Vrbana Praesed ura sub M. Aurelio iungi potuerit.

143쪽

VO PRAEF. URBIS

Sed, licet haec optime feliciterque ab Interprete dicta sint, ego tamen Lucii Vrbicum alloquentis ver-ha non de Μ. Aurelio, ac Lucio Vero, sed de Antonino Pio , & Μ. Aurelio intelligi oportere putaverim ; & argumentum , quod inde Valesius arripuit. ut ostenderet Apologiam Antonino Pio oblatam suisse , alia, Iongeque meliori ratione solvi posse coniicio . Itaque observari plurimum velim quod ea Lucii Verba ex Martyrum Aetis , quae S. Iustinus in Apologiae textum transtulit , exscripta sunt , ideoque non ad Apologiae Caesaribus oblatae , sed ad solum mamtyrii tempus, reserri debent . Quamvis ergo Iustinus ipse testetur quod Μartyrum mors paullo pridem Contigerat, fieri tamen potuit ut inter martyrium a Ptolomaeo & Lucio toleratum, atque Apologiam Caesaribus exhibitam aliquod temporis spatium intercesserit; ut proinde Apologia quidem primis M. Aurelii tem- Poribus exarata sit, Martyrum vero mors, ae iniqua Vrbici Praesem sententia Antonino Pio adhuc supe si te contigerit. Si id ego rite coniecerim , perspicue certoque constabit quod Vrbicus ille postremis Antonini Pii temporibus Vrbanae Praefecturae munere decoratus fuit, postquam anno Chr. r38. Antonini Pii Legatus Britannos vicerat , & proximis annis Africae Proconsul fuerat, ut ex Apuleii Apologia perspicuum esse putaverim . Licet enim plerique omnes Apuleii verba de Praefecto Urbis intelligant; si tamen subtilius haec explorentur, de solo . ricae Proconsevis intelligi oportere constabit, qui in Sicinium Aemilianum exarsit, a quo deinde Apuleius ipse ad Claudium Maximum Africae Pronconsulem delatus fuit. Itaque Vrbicus ille aliorum instar post varios honorum gradus Vrbanae Praefecturae munere tandem donatus videtur, eoque

144쪽

AN. V. C. CHR. 163. 77 honore decoratus Apollini titulum posuit, euius epigraphe a Grutero si) iampridem edita fuit

Λ POLLINI. ' i Q, L O L L I V S ' . . . URBICVS PRAEF. VRB. in qua tamen Aldus e Margochii Schedis PRAET. legendum esse perperam exist imavit. Ita propemodun Sergius Scipio Orfitus, qui anno Chr. I 9. ConsulatumgesIerat , atque anno I 6 . dum Africae Proconsul erat, ut ex Sponiano Marmore ca) apparet, ab Apuleio laudatus fuit , sub Antonino ipso Praefecti Urbani munus obtinuit , ut superiori loco iam monui , iterumque in Memmio Vitrasio Orfito dicendum

erit.

Si tamen hunc Vrbicum a Praesecto , quem S. Iustinus memorat, distinctum esse quis velit, reprehendi certe non poterit. Etenim Eusebius ) eandem illam S. Ptolemaei historiam describens Praesectum Urbi tum iterum , tertioque appellat ; quemadmodum Nicephorus sy) Vrbicium Mogiseratum vocavit: ideoque Tillemontii s6 coniectura admitti faci Ie poterit quod Vrbieti duo Vrbi praefuerint , quorum unus Antonini Pii , alter Μ. Aurelii aetate Praescinus fuerit. Publi-

145쪽

Dolendum sane quod solum Praefecti huius praeis

nomen sincera S. Felicitatis, filiorumque Martyrum Acta nobis conservaverint . Siquidem in Ristis illis habetur: Imperator Antoninus iniunxit Praefecto. bis Publio, ut eam compelleret eum Atiis suis Deorum suo rum iras sacrificiis mitigare. Tublius itaque Praefectus Urbis iussit eam adduci. In apocryphis tamen I diis Publius ille , qui in sinceris Praefectus vocatur, Consulis nomine designatur . Quamvis tamen Scriptores.omnes in asserenda veterum Actorum sinceritate conveniant , in definiendo tamen martyrii tempore plurimum dissident, cum Ruinarius id anno Chri r so. Baronius 373. Tillemontius I 6 . contigisse dixerint . Etenim , licet Imperator ille, sub quo Felicitas martyrio coronata fuit , Autoninus vocetur , compertum est tamen quod M. Aurelius, dc Commodus , aliique plures eodem ipso . sonini nomine deiignari consueverant . Quandoquidem vero Tillemonii. opinio ceteris accuratior videtur, eo Ium Martyrum passio, simuIque Urbana Publii Praesectura ad annum I 64. revocari facile poterit postquam Vrbicus dignitatem illam reliquerat . Quid vero si Publium ipsum unum eundemqUesuisse nunc suspicer , quem in S. Iustini Achis Rusit cum appellatum esse ostendemus

Re inelius si) hoc Marmor Caietae positum eae Holstentanis Schedis exhibuit

146쪽

AN. V. C. si 6. H CR. I 63. 79vENERI PELAG. . P. LVCILIUS RUSTICUS V. C. PRΛEFECTUS URBICOS. PROCOS. LIBY. PROCURATOR. LUDI ΜΛ TVTINI PROCURΛTOR. LUDI. ΜΛGNI PROCURATOR XX HEREDIT Λ T.

Rinesius quidem subdubitat an Marmor ipsum Veneri Tetigiae dicatum lincerum sit, ipsumque ad II. Eccle-sae Seculum reserendum esse arbitratur . Tille montius ambigit an Viri Claris i titulus secundo Christi Seculo adhiberetur. Facile tamen scrupulus ille doetissimo viro subortus eximi poterit, si observetur ab Apuleio, qui Antonini Pii, proximorumque Caesarum aetate floruit , Claudium Maximum , & Lollium Vr-hicum Africae Proeonsules Viror Clarissimos appellari. Itaque, cum Marmor ipsum, aut P. Lucilius Rusticus ad Antonini tempora referri commode possit, nihil est certe quin ille unus idemque cum Publio censeatur, qui primis Μ. Aurelii temporibus Vrbanae Praesecturae munere fungens Μartyres illos damnavit; & Rusticus, sub quo Iustinum passum esse mox videbimus, a M. Aurelii Praeceptore distinguatur .

Quod si Publius, & Rusticus ita confundi ponsint, ut alterutro nomine unus idemque civis , vel

Vrbis Praesectus designetur, tunc Q. Iunius Rusticus ab iis distingui, & ad annum alium referri debebit; qui in tanto veterum silentio nobis incognitus esse

debet. Iunius Disitigoo by Gooste

147쪽

PRAEF. URBIS

Iunius Rusticus. . . V. C 92o. Gr. I 67.

IN S. Iustini Μartyris, ac sociorum Actis Iegitur:

cti sunt ad Romire Praefectum Rusticum minine. Hoc ipsum Rustici Praefecti nomen ab Epiphanio et memoratur ubi S. Iustinum sub illo passunt elle testatur; quamvis Epiphanius Martyrem ipsum sub Adriano Martyrio coronatum eXistimet. Itaque, cum Iustini Martyris mors quae a 3. Aprilis die colitur, in Alexandrino Chronico ad annum Chr. I 63. reseratur, eademque verisit

milius ex Eusebii sa) calculo ad annum I 67. sive 168. differenda sit, perspicue apparet quod Iunii Rustici nomen circa annum illum Praesectorum Fastis inserendum erit. Rusticus autem ille, qui primis M. Aurelii temporibus Vrbis Romae Praefectus fuit, unus idemque facile videretur cum Iunio Rustico , qui Capitolino 3 teste, Imperatorem ipsum in Stoicae disciplinae dogmatibus erudivit ; cum praesertim Casaubonus , aliique plures sententiam illam amplexi fuerint . Μihi vero Iunium Rusticum Vrbis Praesectum ab hoc Iunio Rustico Aurelii Praeceptore distinguendum esse videtur. Certe Capitolinus honores omnes enumerans, & am Oris significationes , quibus M. Aurelius Iunium Rusticum praeceptorem suum est prosequutus , oscula, iteratum Contillatum ipsit collatum perspicue, diserte lite nominat, nihilque tamen de Urbana Prae Ehura sub- indi

148쪽

AN. V. C. say. CHR. I7o: ε rindicat. Itaque Iunius Rusticus Vrbis Praefectus a Iunio Rustico , qui anno I 62. Consul processit, atque in Florentinis Fastis minoribus hecundo Consul vocatur , diit ingui debet ; ac facile uterque eius Iunii Rustici filius censeri , qui anno si9. Consul fuit. Illud autem Rustico nostro honorificum maxime esse debet quod Divi Fratres , nimirum M. Aurelius, ec L. Verus Augusti in Rescripto quodam, aut Lege, quae in Digellis si reperitur, ipsum amicum appellant:

a radice , quem eκ Rescripto nostro ab ampli mis Comulibus acceperas , Iunium RusZicum amicum nostrum Prad desum Vrbis provocaris . Quum vero Rescriptum illud L. Vero adhuc superstite , ideoque ante annum III. editumlit , perspicuum fiet hanc Rustici Praefecturam inter ann Um I 6 I. et I 7 I. collocandam esse . Qito plane fieri

deberet ut hic Rusticus a Q. Iunio Rustico distingui debeat , de quo ad annum Chr. 3 3. disseretur.

Sergius Paulus.

IN Gruteri Marmore Σ) Sergii Pauli nomen, ac di

gnitas memoratur

149쪽

In sinistro vero eius Lapidis latere lictem Tertius, &Coma titulum posuerunt L. Aeli . Perpetui . Legatione funesti patriae suae Coloniae inpiae Thamucadis ex Numidia.

Thamugadi quidem oppidi , vel Vrbis mentio saepius in Itinerariis , ac in ipsa quoque Peutingeri Tabula reis Feritur si) ; quemadmodum Tamuca a Mauritaniae urbs a Procopio, ain et Augustino 3) memoratur, qui Gma-gudens Episcopi etiam meminit. in Nulli bi tamen Ta-mugari , Gmucade, sive Namugada aut Numidiae , aut Mauritaniae Vrbis inter Colonias recensetur , si Marmor istud exceperis , in quo Colonia Vlpia et amucadis appellatur, quod nimirum ab Vlpio Hadriano Augusto, qui Mauritaniae Ressisutor in nummis vocatur, honorem illum acceperit . Itaque perspicue apparet Semgium Paulum post Hadriani Augusti tempora , ideoque post annum Chr. I o. Praefecti munere periunctum esse, et Sergiam Syntychem sacris Ethnicorum ritibus consecratam suisse . Denique hic obiter observasse iuverit quod hic Sergius Paulus Urbis Praesectus eius L. Sergii Pauli filius, aut potius nepos esse potuit , qui anno Chr. 94. Consul suffectus suit, atque in Muratorii Marmore nomi

150쪽

Vitrasus Pollio.

IN editis S. Iustini operibus Apologiae I. subnectitur M. Aurelii Imperatoris Epihola , qua Caesar ille

testatiar Romanum exercitum cum Marcomannis acerrime dimicantem ab extremo discrimine solis Christianorum precibus ereptum fuisse , qui Romanis quidem siti languentibus pluviam, sulmina vero in Barbaros impetrarunt. Hinc Caesar ipse sancivit ne Christianus ullus solo religionis nomine accusari , vel pleim posset. Postquam autem iusserat Decretum illud in Traiani soro Romae

proponi subdit ; φ οντίσει ο Πραίφεκτοι Βηρασιος Πολλίωνεις τυ curabit Praefectus Vitrasus Pollio in finitimas Provincias vittit. Itaque, cum portentum illud Christianorum militum precibus a Deo impetratum anno Chr. 374. contigerit, ad annum ipsum Vrbana Vitrasti Pollionis Praefectura referri debebit i) . Ac dubitari sane non poterit quod Epistola quaο-dam a M. Aurelio ea de re scripta suerit , cum Plu rimis , iisque gravissimis coaevorum Scriptorum testim moniis id ostendatur ; Graeca tamen Epistola , quae in Iustini operibus circumfertur , apocrypha censeri debet si), ac tercentos sere post annos, ut Scaliger eXistimavit , conficta : ideoque de Vitra sit Pollionis nomine , ac Praesediura dubitari nunc posset . Quamvis tamen haec Epistola ficta concedatur , nihil tamen verisimilius admitti potest , quum Graeculum Scriptorem, qui ipsam graece proponendam suscepit , Latinam in-L 1 spexi l-

SEARCH

MENU NAVIGATION