Eduardi Corsini ...De praefectis vrbis sive series praefectorum vrbi, editis, ineditisque marmoribus, et conlatis, emendatisque innumeris Vett. Scriptorum locis exposita et constituta, qua supplentur ... additur dissertatio de praefectorum vrbanorum

발행: 1766년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ris anno Catilius Severus Syriae Praeses erat . In Coninsularibus autem Fastis ad annum Chr. iao. Adriani Augusti quartum Catilii Consulis nomen occurrit, ut proinde facile Traiani temporibus ipse Consulatum alium aliquo ex superioribus annis suffectus gesserit ; cum certe in Idacii Fastis anno reto. Consul ii. dicatur. Itaque post ordinarium Consulatum , ac Vulteii Asiatini finem Catilius Severus Vrbanae Praefecturae munere ab Adriano decoratus videtur, eoque munere anno Chr. I 38. fungebatur, quo Adrianus ipse as. Februarii die Antoninum Pium adoptavit . Siquidem Spartianus sist de adoptione ipsa diiIerens ait : Antonini adoptionem plurimi tune factam esse doluerunt , speciatim Cattitur Severus Praefecitur Urbis, qui sibi praeparabat Imperium . 9ua re prodita , successiore accepto , dignitate priuatur est . Illud autem hie obiter observandum quod Catilius hie ab Hadriano Augusto, Spartiano teste , Syriae praepositus fuerat ; quod etiam ex Muratorii Marmore apparet set) , in cuius sine legitur

tuin fuit in splandidissima atirenorum Urbe sub

Procon uis Catilio Sedero .

Marcus Poblicius Modestus.

IN Gudiano Μarmore novum hoc Praesecti nomen occurrit si)

132쪽

ΚΑ STRENS. PRAEF. VRB. CVRΛTOR. VI ARV Μ. ET . CLOΛCΛR. VRB. ET . R R. TIBER. Poblicium hune Antonini Pii temporibus soruisse, facileque sub ipso , non autem sub Adriano , Praesecti honore decoratum fuisse conspicimus . Itaque Vrbanae Praesecturae munus ab illo susceptum ad annum

Chr. Iψo. circiter revocandum erit .

Sextus Erucius Clarus.

IN Consularibus quidem Fastis, in Legibus, ac Mar

moribus etiam huius Erucii tanquam Consulis nomen saepius occurrit, cum anno Chr. 146. Consul II. procederit postquam Consulatum alium suffectum anno II 6.ge illisset . Urbani tamen Praefecti dignitas ab eo - su. 1cepta solo Auli Gellii testimonio nobis assulsit ubi ille de veteris proverbii sensu inter os , 6 offam disserens ait: si) Erucius Clarus, qui Praefectus Urbi, o bis Consul fuit, vir morum , O litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit hominem memoria nossi adscitissimum quaerere sese , O petere ut sibi rescriberet quaenam esset eorum verborum sententia . Itaque perspicue ce loque apparet quod Erucius ipse morum honestate , ac doctrinae gloria commendatus aliquando Vrbi praefuit ; cumque anno IΑ6. secundi Consulatus honorem acceperit , circa annum illum Praefectorum Fallis inscribi poterit . I Sarin

i in Lib. XIII. e. rc. . .

133쪽

Sergius Cornelius Scipio Orfitus

OR situm quendam Antonini Pii temporibus Vrbaliae Praefecturae munere perfunctum esse Capitolinus i ostendit , qui de maxima eius Rugusti clementia , & aequitate Ioquens ait Succe foron υiυenti bono Iudici nulli dedit , nisi Orfito Praefecto Vrbis, Ied pe

tenti .

Quum vero tot orsiti iis etiam Antonini Pii temporibus tum in Scriptoribus, tum in Marmoribus memorentur, quis definire unquam poterit cuinam Ortito Vrbanae Praefecturae munus obtigerit e Quum tamen Antonini Pii aetate Urbani Praefecti dignitas Consularibus plerumque Viris concedi soleret , atque in Consularibus Fastis Sergius Scipio Orfitus anno Chris149. Consul occurrat , nihil verisimilius cenieri potest , quam hunc ipsum primis Antonini. Pii temporibus Vrbis Praefectum fuisse; cumque longaeva iam aetate premeretur, ideoque ab Augi illo millionem peteret , ipsi succestarem ab humani: limo Principe concessum esse . Qiiod si Orfitus iste Antonini Pii temporibus floruit,eXcusari certe non poterit gravissimus Conte lorii erior, qui ad Orfitum hunc a Capitolino memoratum tria Gruteri Marmora revocavit, in quibus Memmius Uitrasius Orsius Praesedi us Vrbis occurrit . Siquidem postremum eX Marmoribus illis Cl. Iuliano nobilissimo , ae Iortissimo Cηesari dicatum fuit; ideoque ducentis, & quou excurritannis post Antonini Pii mortem positum suit . Cete

134쪽

AN. V. C. ρo3. CHR. Iso. 6 ra autem Marmora facile iisdem ipsis Iuliani Apo .

statae temporibus, aut non multo prius excitata sunt, cum ipibrum unum . omni Sancto dicatum sit, in altero Ponti eκ Solis memoretur, ac in utroque Comitis

ordinis primi, Comitis ordinis secundi titulus habeatur :eademque in Comitibus ordinum varietas solis Constanti ni M. temporibus instituta suerit, ut optime Cu- iacius existimavit. Valesius si tamen Comites illos, ipsorumque Ο dines longe Constantino Μ. antiquiores esse putavit, cum in hoc Reinelii sa) Marmore memorentur

Itaque . concludit eum Reinesio Valesius, cum hic Nummius Albinus an . Chr. 236. in Praesectorum Fastis ab Anonymo memoretur, ac Albini nomen anno et O. & a 63., & quidem addita iterati Consulatus notat, in Consulum Fastis occurrat , ae iteratus ille Albini Consulatus nulli bi prorsus post Constantini M. tempora inveniatur, dubitari certe non poterit quin Comitum varietas , eorumque distinctio iam inde a Nummii Albini aetate, vel Gallieni temporibus usurpata suerit; cum praesertim Norilius 3ὶ ipse Albinum in eo

Marmore memoratum unum eundemque suisse putave

135쪽

68 . PRAE P. URBIS

Ego vero doctissimi Valesii, ac Norisii pace utrumque

ambigua nominis similitudine deceptum esse putaverim , ut Marmor ad Nummium illum referrent, qui Callieni tempore Urbi praefuit, quod ad cognominem alium longe recentiorem speistavit . Ac certe quidem, si Albinus ille unus, idemque esse debuit, qui anno et 6. & 263. Consul , & annis 236. 26 I. 261. 263. Urbi Praesedius fuit, ac Marmor post secundum Nummii Albini consulatum, ideoque post an

num Chr. 263. excitatum dicatur, cur Vrbana Praefectura, quae ab illo tot annis iam gesta suerat, Omnino reticetur, cum tamen Praetura, longeque humiliores dignitates aliae perspicue memorentur ρ Si Comitum diversitas ab ipsa quoque Gallieni aetate recepta

iam suerat, cur in innumeris sane Marmoribus, aut Scriptoribus nuspiam occurrit, ac prima eius Mentio Constantini M. temporibus obversatur P Quo teste, seu vade Norisius, ac Valelius probare unquam poterit Nummium Albinum in Marmore nominatum unum eundemque esse oportere, qui anno Chr. 216. Urbi prae fuit , non vero potius eius nepotem, aut pronepotem

fuisse ξ Illud unum opponi poste iam video quod Albinus ille, cui Marmor erigitur, Consul ordinarius iterem appellatur; nulli bi vero in Fastis Albinus II. Consul occurrit, nisi anno Chr. 263. ideoque Marmor, re Comitum varietas ad Gallieni tempora referri debet. Verum, cum Albinus alius anno 343. Consul occurrat,

cur in illo iterati Consulatus nota in Fastis ommitti Non potuit, quod alibi quoque factum esse conspici-rmis Θ Certe Albinus etiam ille, qui anno 263. Consul processit, in solis Florentinis maioribus, & Praefectorum Laterculo II. Consul vocatur; at in sex Fastis aliis haec iterati Consulatus nota prorsus ommittitur . Fieri quoque potuit ut Μ. Nummius Albinus

alicubi in Fastis habeatur, sed alio nomine designetur, quod

136쪽

AN. V. C. ρo3. CHR. 13 o. 's' quod frequenter admodum contigisse Relandus ci) admonuit .

Addi etiam poterit sequioribus iis temporibus, quibus Imperium mire a Tyrannis perturbatum fuit, Consules aliquos ordinarios vocari, quorum tamen nomina multibi in Fastis occurrunt. Sic, ut eXemplum unum hic proferam , in Re inelii ca) Marmore, quod anno 39 a. exhibebitur, Virius Nicomachus Flamianus cos. ord. Vocatur , neque tamen Flaviani huius nomen in Fastis invenies, quod sortasse ab Eugenio Tyranno Consulatum illum acceperit. Quid ergo prohibet quin Albinus ille, qui anno 3 1. Consul ordinarius in Faltis habetur, anno 3 ii. Maxentii tempore, sive potius anno 33O. Magnent ii Tyranni aetate ordinarium Consulatum alium gesserit , qui in Fastis quidem ommitti 3 , sed in Marmoribus tamen, honorificis nempe titulis, indicari facile potuit PItaque , nisi clarius monumentum aliud pro Valesii , ac Nortiti sententia proferatur, longe veris milius existimo M. Nummium Albinum , cui Rei ne sit Marmor excitatum suit, unum eundemque esse posse, qui anno 333. . vel 346. Consul fuit; ut quemadmodum nempe unus idemque civis in Anonymi Late culo Aummius Aui s , in Vopisco Celonius Albinus , in Gruteri ) Marmore M. Nummius Celonitis Annius binus vocatur, ita Consul ille, qui in Fastis Muratorii t3) Cetonius Rufus . tibinus vocatur, in Reinesio nonnisi M. Numius Albinus dicatur; nisi fortasse potius Αlbinus , qui anno 3 6. Consul fuit, iteratum Consulatum alium aliquando obtinuerit.

137쪽

Salvius Iulianus Severus. l

Partianus in Imperatoris Caesaris Didii Iuliani vita G de ipsius maioribus loquens ait : Didio D-tiano , qui pose Pertinacem Imperium adeptus 6y, proavus fuit Salvius Iulianus his Consul, Praefectus Vrbi, o Iurisconsuitur . Itaque, cum Didius Iulianus extincto Pertinace anno Chr. xya. Imperium invaserit , Salvius Iulianus eius proavus ineunte Adriani Caesaris imperio forere debuisset . Eutropius sa) tamen Iulianum illum Iurisconsultum Didii Iuliani Augusti non proavum, sed avum appellavit : Tose Pertinacem Saldius Iulianus Rem- Publicam invasit, vir nobilis , O iuris peritissimus, nepor Salvii Iuliani , qui sub Di- .Adriano Perpetuum composuit Edictum. Qui sane Eutropii calculus longe verisimilior, di accuratior censeri facile poterit, cum Didius Iulianussere sexagenarius Imperium obtinuerit ). Hinc Μuratorius optime seliciterque coniecit in Spartiani textu non proavus , sed avus, Iegendum esse . Et certe quid Spartianus diligenter adeo Didii Iuliani proavum, Pa trem, matrem , fratres , avunculum memorasset , pater . Num Vero avum omnino dissimulasset ; cum praesertim lsubdat quod avus paternus Insubris Mediolanenss suit, ideo- lque eius nomen a se iam antea indicatum esse sup- Ponat Θ Quod si Salvius ille Iuliani Caesaris avus fuit , commode Vrbana ipsius Praefectura circa annum II o. collocari poterit postquam anno I 8. Una cum L. Torquato Consul procesierat . Quamvis enim in udiano Marmore , ideoque in ipsis etiam Relandi Fastis, si in Cap. r. ta in Hist. Rom. VIII. 3ὶ Vid. Tillem. l

138쪽

AN. V. C. st ψ. CHR. IIo. 7 CFast is, Torquati Collega C. Iulianus Vetus vocetur, in

alio tamen apud Muratorium Saluius Iulianus Torquato

coniungitur, ut proinde primus Iuliani Consulatus ad annum illum cum Muratorio referri possit. De secundi vero Consulatus tempore Maratorius ipse subdubitat an ad annum Chr. I 's. spectare posIit , quo in Fastis ipsis M. Salvii Iuliani , θι Calpurnii Pisonis nomen Occurrit. Ego vero non video cur unus idemque Iulianustum anno I 48. tum I 73. Consita fuisse non potuerit, ideoque secundum hunc Conitatum fere o stogenarius susceperit. Quin etiam, si eximium Marmor illud, quod a Muratorio li) profertur, sitncerum sit, omnes illae Iuliani dignitates ipsius praesidio perspicue certoque confirmari possentia M. SALVIO

IULIANO. M. F. SEUERO

HVMΛNI. DIVINI Q. IVRIS PERITISSIMO

Quum

139쪽

ΡRAER URBIS

Quum fieri certe vix potuerit ut inter alIas Sal. vii Iuliani dignitates Vrbana quoque Praefectura in hoc Elogio recentita non fuerit, quae perspicue diserteque a Spartiano memoratur , in Marmore non P R A E T , sed PRAEF. legendum esse putaverim esicque dignitates omnes a Iuliano susceptae in Marmore recen serentur, quod post M. Aurelii, & Lucii Veri mortem, ideoque post annum I 76. dicatum foret, ubi praesertim characteribus illis D. D. P. P.

Diois Piis exprimatur.

Quamvis autem nihil de Marmoris huius sinceri tate Muratorius dubitaverit, nonnulla tamen offendi, quibus illa in dubium revocari fortasse poterit . Ac primo quidem quid Marmor a s Ddiolanensibus ciui , OT.itrono suo positum , & cui Deus decreto decurionum Mediolanensium datus suit, non Mediolani , sed Vercellis, reperiture Quis ex verbis illis Patrono. Colleg. Gail. omn. Diti . Hadriani Conlegae commodum sensum exsculpat , nisi fortasse legatur Collegae Collegiorum omnium. Quis sigias illas IIII VIR. A P nobis exponat , cum Oua ruor viri solum Viarum, sive marum Curandarum Hadriani temporibus haberentur; aut IIII Viri ab Merario Pontificum , aut IIII Viri Iuri dicundo, quorum nihil ex

charaeteribus A P exsculpi potest, nisi A P pro AER.

P. . serario Pontificum exaratum supponatur.' Itaque eruditi

Viri subtilius inquirant an haec Epigraphe non e Marmore eXscripta , sed e Scbedis accepta sincera sit. Illud interim veluti certum haberi iam pinerit quod sicuti Salvii Iuliani nomen iterum Consularibus Fastis anno I s. inscriptum fuit , ita in Praefectorum Serie

circa annum Iso. recenseri poterit. Quamvis enim honores ab ipso suscepti sic in Μarmore exprimantur,

ut ipsa quoque Urbis Praefectura a Divis Piis Antonino , M. Aurelio , & L. Vero ipii collata videatur, hoc uno tamen sensu intelligi id debet, quod Iulia

nus Diuitigeo by oste

140쪽

AN. V. C. 913. CHR. I 62. 73nus ipse honores omnes antea recensitos ab aliquo ex Augultis illis acceperit; ideoque, cum Praefecturam ab Antonino obtinuisset , secundum Consulatum a M. Aurelio, ac L. Vero sit consequutus .

. Marcus Sensius Genialis.

HAEtenus incogniti Praesteti nomen in Gudiano

Marmore nobis occurrit. I M. SENSIO M. F. TERENTINΛ. GENIALI III VIRO. CAPITΛL. PRΛEF. VRB. . . . CANDIDΛTO. IMP. CΛES. NERVAE. TRΛIANI FLAMINI. TITIALI. PRΛETORI. TVTELΛRIQV. VIX. ΛNN. LXXXIII. M. IU. D. VI. AIarnaor ipsum perspicue distinisteque nobis ostendit quod Praesectus ipse Traiani , qui anno Chr. III. Imperium Adriano reliquit; limulque Μ. Aurelii temporibus fo- ruit , qui anno I 6 I. Imperium obtinuit . Siquidem in ipso dicitur quod Sensius Genialis Traiani Candidatus fuit , simulque Praetor Tutelaris vocatur . Eiusmodi vero Traetoris Tutelaris nomen, ac dignitas a M. Aurelio omnium primo instituta fuit, ut ii Iustri Capitolini a)testimonio erudimur: Praetorem ritelarem primus fecit, quum ante Tutores a Consulibus poscerentur , ut diligentius de Tutoribus tractaretur . Itaque , si M. Sensius honores eodem ordine, quo in Marmore recensentur, obtinuit,

Κ eius

SEARCH

MENU NAVIGATION